Aquincum

Aquincum est nomen urbis Romanae, quae loco hodierni Budapestini vel accuratius partis Budae sita erat. Ut litterae ac fontes archaeologici demonstrant, urbs magna ac praeclara fuit, quae ex duabus partibus, castris stativis cum canabis ac urbe civili ad septentriones sita, constabat. Cum urbs Danubio adiacebat, qui tum limes Romanus fuit, ad imperium defendendum maximi momenti erat.

Arabia Saudita

Arabia Saudita, rite regnum Arabiae Sauditae (Arabice المملكة العربية السعودية, al-Mamlaka al-'Arabiya as-Sa'udiya), est maxima civitas sui iuris in paeninsula Arabica constituta. Civitates Iordaniam, Iraquiam, Cuvaitum, Quatariam, Baharina, Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem, Omaniam, Iemeniam, etiam Mare Rubrum Sinum Persicumque contingit. Praeter Lichtenstenum, Arabia Saudiana est civitas unica in orbe de nomine familiae regiae nominata esse. Caput est Riadum.

Argentaria primaria Europaea

Argentaria primaria Europaea sive mensa argentaria centralis Europaea est summa Unionis Europaeae argentaria. Una cum primariis nationum Unionis Europaeae argentariis, systema format argentariarum centralium Europaearum.

Budapestinum

Budapestinum (Hungarice: Budapest) positum late super utram Danubii ripam est caput et maxima Hungariae civitas. Hanc urbem circiter 1 737 000 homines incolunt.

Carolus Popper

Carolus Popper (Vindobonae natus die 28 Iulii 1902; mortuus Londinii die 17 Septembris 1994) fuit philosophus et sociologus Austriacus et Britannicus. Putabat veritatem ab homine non cognosci posse, sed per experimenta theorias falsas recognosci posse.

Christina Lagarde

Christina Lagarde, nomine pleno natali Christine Madeleine Odette Lallouette (Lutetiae nata die 1 Ianuarii 1956) est politica internationalis.

Commissio Europaea

Commissio Europaea est institutum et rectio exsecutiva Unionis Europaeae. Sedem habet Bruxellis. Est Ioannes Claudius Juncker nunc praeses commissionis.

Cyriacus Metsotaces (1968–)

Cyriacus Constantini f. Metsotaces, litteris Graecis Κυριάκος Κωνσταντίνου Μητσοτάκης (Athenis natus die 4 Martii 1968) est politicus Graecus e familia Cretana ortus.

Encyclopaedia

Encyclopaedia (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet. Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores usitate per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt. Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis. Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.

Fayṣal ibn ʿAbd al-ʿAzīz

Fayṣal ibn ʿAbd al-ʿAzīz Āl Saʿūd, litteris Arabicis فيصل بن عبدالعزيز آل سعود‎‎ (Riadi die 14 Aprilis 1906 natus; ibidem necatus die 25 Martii 1975), proles familiae Saʿūd, fuit rex Arabiae Sauditae.

Graecia

Vide etiam Graecia (urbs).Graecia (-ae, f.), Graece: Ελληνική Δημοκρατία, est civitas sui iuris in Europa inter meridiem et solis ortum sita. Caput est Athenae, olim maxima civitatum antiquarum Graecarum urbs.

Italia

Italia, rite res publica Italica (Italiane Repubblica italiana), est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones fines Alpinos cum Gallia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia (maximis insulis in mari Mediterraneo patentibus), multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301 338 chiliometrorum quadratorum terrestrium comprehendunt, a climate temperato temporali adfecti. Civitas, circa 60.8 milliones habitantium habens, numero populorum est quinta in Europa et vicensima tertia in orbe terrarum.

Mahometus Mursī

Mahometus Mursī, plenius Muḥammad Muḥammad Mursī ʿĪsā al-ʿAiyāṭ (Arabice ‏محمد محمد مرسي عيسى العياط; natus in provincia Aš-Šarqīya die 8 Augusti 1951; mortuus die 17 Iunii 2019), alumnus Universitatis Cairensis et Universitatis Californiae Meridionalis, fuit machinator et vir politicus et magister scientiae materialis. Professor fuit iuxta Universitatem Civicam Californiensem apud Northridge ab anno 1982, deinde ad patriam reditus professor Universitatis Zagazig ab anno 1985 usque ad 2010. Ut ab anno 2012 praeses Aegypti post manifestationes anni 2011 mereret democratice electus est.

Parlamentum Europaeum

Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum Unionis Europaea, cui sunt plus quam 700 parlamentarii, a populo Europaeo suffragio universali electi. Una cum Consilio Unionis Europaeae, parlamentum legiferam unionis potestatem habet. Cum in consilio unionis sint delegati regnorum Europaeorum, parlamentarii repraesentant civitates quae se elexerint.

Rectio Belgica Londinii

Rectio Belgica Londinii fuit rectio Regni Belgicae per secundum bellum mundanum, quae sedem Londinii habebat.

Slovacia

Slovacia, plenius res publica Slovacensis, est mediterranea civitas sui iuris in Europa Media sita, urbe capitali Bratislavia.

Susanna Čaputová

Susanna Čaputová (nomine nativo Zuzana Strapáková; Bratislaviae in urbe die 21 Iunii 1973 nata) est iuris consulta et politica Slovaciae.

Ursula de Leyen

Ursula de Leyen (vulgo von der Leyen; nata Elselae in regione Bruxellana 8 Octobris 1958) est femina in rebus publicis versata Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis.

Verificatio

Verificatio est probatio veritatis. Nempe si quis rem quandam adseveraverit aut suspexerit, sine probatione empirica fides fieri non poterit. Si quis quid emat aut vendat, et emptori et venditori prodest apocham, qua commercium verificetur, accipere aut dare. Notio 'verificationis' multifariam adhiberi potest, sicut in normationibus ISO, aut in programmatura computatrali.

Vicipaedia Latina

Vicipaedia Latina est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri iam numerum 100 000 paginarum superavit, et fere 197 usores strenuos habet. Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Aliam linguam adhibere