Victionarium

Victionarium (Anglice Wiktionary, portmanteau e "vici" et "dictionario") est electronicum dictionarium interretiale multis linguis compositum et a Vicimedia gubernatum quod initium die 12 Decembris 2002. Dictionarium creatum est eo consilio, ut verbis omnium linguarum definitiones det.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Wiktionary-logo-la
Signum Victionarii Latini

Nexus interni

  • Vici
  • Vicipaedia:Praefatio
  • Vicipaedia:Victionarium

Nexus externi

Wiktionary-ico-de.png Vide Victionarium:Pagina prima in Victionario.
12 Decembris

12 Decembris dies 346ª anni (347ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano est. 19 dies manent.

Pridie Idus Decembres est.

Georgia

Georgia (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita ab occidente Ponto Euxino, a septemtrione Russiā, a meridie Turciā ac Armeniā et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia territorium 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit et numerus incolarum eius est 3.75 milliones. Georgia unitaria semipraesidialis respublica est, cuius gubernatio per democratiam repraesentativam eligitur.

Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, condita sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum ineunte saeculo IV adoptavere, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus et Mithraismus gradatim exstincti essent. Unificatum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit rege Davide IV et reginā Thamare saeculis undecimo et duodecimo. Postea area capta est ab variis magnis imperiis per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار) et Kadiaridae (Persice ‏قاجاریه) erant. Exeunte saeculo duodevicensimo, Regnum Cartlico-Cacheticum (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec area a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post brevem independentiae periodon, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova gubernatio democraticas et oeconomicas reformationes introduxit.

Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) membrum est. Duas de facto independentes regiones, Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), continet, quae limitatam internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.

Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.

Iaponia

Iaponia (notis Iaponicis 日本, Latinis Nihon vel Nippon, publice 日本国 vel Nippon-koku 'Civitas Iaponiae') est civitas sui iuris in occidentali Oceano Pacifico sita, ubi permultas prope Sinas, Coream, Russiam insulas tenet atque administrat, praeter orientale Asiae litus continentalis et a Mari Ochotensi septentrionibus ad Mare Sinense Orientale et Sinas quae inter meridiem et occidentem solem spectant patet.

Notae Sinenses Iaponiae nominis 'solis originem' significat et saepe Terra Solis Orientis appellatur. Iaponiae stratovulcanicum archipelagus insularum numero fere 6852 consistit. Quattuor maximae Honsua, Esonia, Ximum Sicocusque sunt, quae nonagenas septenas centesimas areae terrestris Iaponicae constituunt et insulae domesticae saepe appellantur. Civitas in praefecturas 47, in regiones octo divisa est, Esonia praefectura in fine septentrionali et praefectura Okinawaënsis in fine meridiano est. Numerus incolarum 127 millionum est, loco decimo in toto orbe terrarum. Iaponienses 98.5 centesimas e toto numero incolarum Iaponiensi constituunt. Circiter 9.1 milliones hominum Tokii capite habitant.Archaeologicae investigationes Iaponiam tam primigenie quam aevo Palaeolithico Superiore habitatam esse indicant. Prima scripta Iaponiae mentio est in historiae Sinicae textibus e saeculo primo p.C.n. Aliis e regionibus affectiones, praesertim e Sinis, quas interclusionis periodi sequuntur, imprimis ex Europa Occidentali, historiam Iaponiae depinxerunt.

E saeculo duodecimo usque ad annum 1868, Iaponia a successivis feudalibus militaribus shōgunibus regebatur qui in nomine imperatoris rexerunt. Ianonia longum interclusionis tempus intravit ineunte saeculo VII, quae anno 1853 finivit, cum classis Civitatum Foederatarum Iaponiae ut se ad Occidentem aperiret institit. Post paene duo intestini conflictus insurrectionisque decennia, Domus Imperialis politicum imperium anno 1868 recuperavit, iuvantibus aliquot gentibus e Choshu et Satcuma seu Satsuma et Imperium Iaponicum conditum est. Exeunte saeculo duodevicensimo et ineunte saeculo vicensimo, victoriae in Primo Bello Sino-Iaponensi, Bello Russo-Iaponico, et Primo bello mundano Iaponiam suum imperium per crescentis militarismi tempus expandere sivit. Secundum Bellum Sino-Iaponense anni 1937 se expandit in partem Secundi belli mundani, quod finem habuit anno 1945 post bombas atomicas deiectas Hirosimae et Nagasaci et Iaponicam deditionem. Ex adoptione recensae constitutionis diei 3 Maii anni 1947, occupante Praefecto Supremo Virium Foederatarum (Anglice Supreme Commander for the Allied Powers; acronymo SCAP), Iaponia unitariam parlamentariam monarchiam constitutionalem cum imperatore et electa potestate legifera Diaeta Nationali (Iaponice 国会) nuncupata retinuit.

Iaponia societatum ASEAN Plus, Nationum Unitarum, OECD, G7, G8, et G20 socia est, et putatur una ex maximis apud civitates. Natio tertiam maximam oeconomiam in toto orbe terrarum secundum PDG et quartam maximam oeconomiam in toto orbe terrarum secundum PAP habet. Etiam in toto orbe terrarum quarta maxima exportatoria et importatoria natio est.

Iaponia ex valde perito mercatu laboris proficit, et est apud valde eruditissimas nationes in toto orbe terrarum, cum una e maximis centesimarum portionibus suorum civium gradum educationis superioris habentium. Quamquam Iaponia officialiter suum ius decernendi belli renuntiavit, hodiernas res militares cum octavo maximo militari dispensatione oeconomica in toto orbe terrarum servat, quibus Iaponia muneribus defensionis sui ipsius et servandae pacis utitur. Iaponia valde evoluta natio est cum altissimis vivendi gradu et indice progressus humani. Cuius cives altissima exspectatione vitae et tertio minimo mortuorum infantium indice in toto orbe terrarum fruuntur. Iaponia clara est propter suam historicam latamque cinematographiam, suam valentem musicae industriam, suum anime, suos ludos televisificos, suam opulentam coquinam, et suas praecipuas contributiones scientiae hodiernaeque technologiae.

Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim

"Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim" est versus proverbialis primum fortasse Latine a Gualtero de Castellione saeculo 12 scriptum in carmine suo epico cuius titulus est Alexandreis (lib. 5 v. 301). Proverbium e mythologia Graeca trahitur, in qua Scylla et Charybdis eodem tempore in freto marino nautis Odyssei minantur : haec historia primum Graece in Odyssea narratur. Temporibus recentioribus saepius in forma emendata "Incidit in Scyllam qui vult vitare Charybdim" citatur.Idem proverbium Francogallice a Ioanne de La Fontaine repetitur in fabula "La vieille et les deux servantes", verbis utens: "tomber ... de Charybde en Scylla". Titulum postea dedit libro parvo ab Octavio Feuillet anno fere 1888 editum.

Index omnium praepositionum Latinarum

Hic est index omnium praepositio Latinarum.

Index radicum Indoeuropaearum

Hic est index radicum communissimarum Protoindoeuropaearum. Plerumque datur lingua quae optimum exemplum cuiusque rami linguae Indoeuropaeae. Omnia verba scribuntur in forma declinationis communissimae.

Lexicon

Lexicon (-i, n) seu dictionarium seu vocabularium appellatur glossarium, liber verborum ac explanationum aut translationum aliarum linguarum.

Lingua Graeca antiqua

Lingua Graeca antiqua est linguae Graecae status, qui fere ab 800 a.C.n. usque ad Medium Aevum duravit. Re vera lingua Graeca antiqua est variorum sermonum sive dialectorum copia. Quarum dialectorum investigandarum potissimi fontes sunt inscriptiones, nonnulli auctores litterarii grammaticorumque glossae. Antiquissima Graecae linguae documenta sunt tabulae scriptura quae lineari B dicitur, exeunte secundo millennio exaratae. Lingua harum tabularum Mycenica (interdum etiam Achaica) appellatur. Aetate geometrica, saeculo fere octavo a.C.n., cum fines linguae Graecae latius cum colonis panderentur, fines dialectorum Graecarum etiam stabiliri coeperunt.

Cum de lingua Graeca loquimur, duas praecipue res significamus:

Ramulum stemmatis linguarum Indoeuropaearum, subfamiliam Hellenicam vel Graecam, quae re vera ex multis linguis similitudine familiari inter se cohaerentibus constat.

Dialectum Atticam Athenis adhibitam, nempe sermonem Aeschyli Sophoclis Euripidis tragoedorum, Aristophanis comoedi, Lysiae Isocratis Demosthenis rhetorum, Xenophontis rerum gestarum scriptoris, denique Platonis Aristotelis philosohorum. Atticum sermonem ferme instar linguae Graecae antiquae esse ex eo constat quod grammaticae ad linguam Graecam antiquam docendam conscriptae illo ipso sermone nituntur.Quod ad antiquissimam Graecam attinet, videas res ad linguam Mycenaeam et ad Proto-Graecam pertinentes.Quod ad aetatem Hellenisticam attinet, videas rem ad linguam communem sive Κοινήν pertinentem.

Shogun

Shōgun (Iaponice: 将軍) est verbum Iaponense cuius sensus est praefectus exercitui. Noti sunt Aevo Medio ut dux samurai et daimyo Iaponiae, ubi per speciem pro bono imperatori consules inter sese principatu aut potestate dimicabant. Dux equitatus samurai, ut habetur. Noti sunt Toyotomi Hideyoshi et Tokugawa Ieyasu, qui totam Iaponiam integraverunt. Etenim, rectio est genus dictaturae; bakufu (幕府) 'rectio peripetasmatis' appellatur quod hi praefecti plerumque in tentorio in bellum erant.

Vici

Vici (n., indeclinabile) est situs interretialis quem omnibus utentibus licet mutare, recensere, augere, emendare. Tales situs solent esse scitu dignorum repositoria: encyclopaediae et lexica, quoniam omnes simul collaborantes possunt singuli peritiam suam addere.

Primum vici erat Portland Pattern Repository, cui agnomen erat WikiWikiWeb, wiki enim lingua Havaiana significat velox.

Regiminis vici non est menda impedire, sed emendationes expedire.

Et Wikipedia et Cathopedia et Conservapedia, inter alias, encyclopaediae generis vici sunt, quarum prima exemplum, quod ad technologiam et partim quod ad propositum atque ad methodum attinet, reliquis praebuit.

Vicicitatio

Vicicitatio est inceptum Vicimediorum, quod citationes hominum sapientium colligit. Condita est anno 2003. Mense Ianuario anni 2006, fuerunt Vicicitationes fere quinquaginta linguis scriptae.

Vicifons

Vicifons est textuum quacumque lingua scriptorum thesaurus, qui aut in "dominio publico" sint aut sub Licentia Liberae Documentationis GNU prolati.

Conditus est die 26 Augusti 2005.

Vicilibri

Vicilibri (Anglice Wikibooks, antea Wikimedia Free Textbook Project et Wikimedia-Textbooks) sunt inceptus vici apud organizationem Vicimedia servatus, ad enchiridia et libros annotatos edendos destinatus.

Vicimedia

Vicimedia (Anglice: Wikimedia Foundation) est organizatio re publica vacans et non lucrativa decreta die 20 Iunii 2003 ad encyclopedias et nunctiones Interrete creandum, side Franciscopolis et Petropolis.

Vicipaedia et Vicipaedia Latina

Victionarium

Vicifons

Vicicitatio

Vicilibri

Vicinuntii

Vicimedia Communia

Meta-Wiki

Vicimedia Communia

Vicimedia Communia sive Communia (Anglice: Commons) est situs ad imagines in inceptis Vicimediorum utiles servandas constituta die 7 Septembris 2004.

Vicinuntii

Vicinuntii (Anglice: Wikinews) est pars Vicimediorum. Non idem est atque Vicipaedia:Nuntii, quae pagina nuntios latine scriptos hac in encyclopaedia continet.

Primi nuntii Vicinuntiorum anno 2004 apparuerunt. Anno 2016, Vicinuntii Anglicii plus quam 21,000 paginas ab 2,000,000 fere editoribus continet. Sunt Vicinuntii linguis francogallica, theodisca, serbica, russica, necnon aliis. Omnibus, qui aliquam Vicipaediam recensent, licet etiam Vicinuntios recensere.

Vicipaedia

Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.

Nomen Vicipaedia est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedia. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica. Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.