Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)

Wikipedia-logo-v2
Insigne Vicipaediae, globus cum signis e variis scribendi systematibus.

Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera[1] atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.

Nomen Vicipaedia est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedia. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.[2][3]

Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica.[4] Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.[5]

Notae

  1. Quamquam nonnullae Vicipaediae linguis variis, sicut Anglica, scriptae imagines haudquaquam liberas ostendunt.
  2. Guilelmus Tancer, Look Who's Using Wikipedia. 1 Maii 2007. Time: "The sheer volume of content [...] is partly responsible for the site's dominance as an online reference. When compared to the top 3,200 educational reference sites in the U.S., Wikipedia is #1, capturing 24.3% of all visits to the category.
  3. Alex Woodson, Wikipedia remains go-to site for online news. 8 Iulii 2007. Reuters : "Online encyclopedia Wikipedia has added about 20 million unique monthly visitors in the past year, making it the top online news and information destination, according to Nielsen//NetRatings."
  4. Index Vicipaediarum omnium.
  5. Statistica in wikimedia.org in 5 annis proximis apud Alexa Internet.

Bibliographia

  • Andrew M. Kaplan, M. Haenlein (2014) "Collaborative projects (social media application): About Wikipedia, the free encyclopedia" in Business Horizons vol. 57 no. 5 pp. 617-626

Nexus interni

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam spectant.
Wikipedia-logo-v2
Insigne Vicipaediae
2002

Annus 2002 e serie paginarum brevium de annis.

2002 = MMII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2002 legas, vide 2002 (numerus).

2005

Annus 2005 e serie paginarum brevium de annis.

2005 = MMV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2005 legas, vide 2005 (numerus).

2006

Annus 2006 e serie paginarum brevium de annis.

2006 = MMVI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2006 legas, vide 2006 (numerus).

Estonia

Estonia (Estonice Eesti, plenius Eesti Vabariik "Res publica Estonia") est natio in Boreo-Europaea regione Baltica. A septemtrione Sinu Finnicu, ab occidente Mari Baltico, a meridie Lettoniā (343 chm.), et ab oriente Lacu Peipo ac Russiā (338,6 chm.) terminatur. Trans Mare Balticum iacet Suecia ab occidente et Finnia a septemtrionibus. Territorium Estonicum 45 227 km2 tegit, et climate continentali umido afficitur.

Estonia democratica respublica parlamentaria divisa est in comitatus quindecim, urbe capitali et maxima Tallinna. Cum 1,3 millionibus incolarum, est una inter nationes socias infrequentissimas Unionis Europaeae, Eurozonae et Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali. Estonienses sunt populus Balto-Finnicus, cuius lingua publica Estonica ad familiam Finno-Ugricam pertinet, proxime ad Finnicam, procul ab Hungaricam et Samicam stans.

Natio evoluta cum progressa, magnorum redituum oeconomia, Estonia Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis socia est. Valde magno loco sita est in Indice Evolutionis Humanae, et oeconomicae libertatis, civilium libertatum, educationis et preli libertatis (tertio loco in toto orbe terrarum anno 2012) programmata secunde exercet. Estonia crebro velut una inter conexissimas nationes in Europa describitur et sita est vicesimo loco in Consociationis Nationum Indice Promptae Gubernationis Electronicae.

Lingua Britonica

Lingua Britonica (brezhoneg) est una ex linguis Indoeuropeis, sub familia Celtica subsummata. Cum Cambrica et Cornubica, parente Britannica antiqua, seriem linguarum Brythonicarum (scil. "Britannicarum") componit. Haec lingua in Britannia Minore tantum ut lingua publica ab anno 2004 fere accepta est (iuxta Francogallicam).

Lingua Catalana

Lingua Catalana vel Catalanica (ipse lingua: català) est lingua ex linguis Indoeuropeis et sub familia Latina subsummata, cum lingua Lusitanica, lingua Italiana, lingua Francica, lingua Romanica, etc. In regione Valentiae, ob mores et consuetudinem Valentiana lingua appellatur.

Lingua Corsica

Lingua Corsica est sermo Romanicus in Corsica et Sardinia boreali usitatus.

Lingua Occitana

Lingua Occitana est sermo Indoeuropaeus. Sub familia Romanica subsummata est una cum linguis Lusitana, Italiana, Francogallica, Dacoromanica aliisque. Clarus scriptor huius linguae fuit Fridericus Mistral.

Lingua Samoana

Lingua Samoana (vulgo: gagana Sāmoa) est membrum familiae Austronesiae et subphyli Polynesii, et disertius rami Samoici, a maioribus posteris in civitate Samoa et territorio Samoa Americana traditum, et nunc lingua publica (cum Anglica) in ambobus locis.

Translitteratio

Translitteratio est conversio inter systemata scribendi, cum si potis est una littera in systemate valet idem ac littera in alio. Si systemata inter se non congruunt, sonitus litterarum ipsi notandi sunt.

Vicicitatio

Vicicitatio est inceptum Vicimediorum, quod citationes hominum sapientium colligit. Condita est anno 2003. Mense Ianuario anni 2006, fuerunt Vicicitationes fere quinquaginta linguis scriptae.

Vicifons

Vicifons est textuum quacumque lingua scriptorum thesaurus, qui aut in "dominio publico" sint aut sub Licentia Liberae Documentationis GNU prolati.

Conditus est die 26 Augusti 2005.

Vicimedia

Vicimedia (Anglice: Wikimedia Foundation) est organizatio re publica vacans et non lucrativa decreta die 20 Iunii 2003 ad encyclopedias et nunctiones Interrete creandum, side Franciscopolis et Petropolis.

Vicipaedia et Vicipaedia Latina

Victionarium

Vicifons

Vicicitatio

Vicilibri

Vicinuntii

Vicimedia Communia

Meta-Wiki

Vicimedia Communia

Vicimedia Communia sive Communia (Anglice: Commons) est situs ad imagines in inceptis Vicimediorum utiles servandas constituta die 7 Septembris 2004.

Vicipaedia Anglica simplex

Vicipaedia Anglica simplex est encyclopaedia, anno 2004 instituta, simplici lingua Anglica scripta, quam homines linguam discentes facile legere possint. Paginae huius Vicipaediae simplicis utiles esse possunt etiam hominibus, qui aliqua de causa longas prolixasque rerum explicationes legere nolunt aut non possunt.

Vicipaedia Latina

Vicipaedia Latina est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri iam numerum 100 000 paginarum superavit, et fere 197 usores strenuos habet. Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum legem a collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam Graeca antiqua, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Victionarium

Victionarium (Anglice Wiktionary, portmanteau e "vici" et "dictionario") est electronicum dictionarium interretiale multis linguis compositum et a Vicimedia gubernatum quod initium die 12 Decembris 2002. Dictionarium creatum est eo consilio, ut verbis omnium linguarum definitiones det.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.