Vecta

Vecta[1] sive Vectis insula[2][3] (Anglice: Isle of Wight) est insula et comitatus sollemnis Angliae 132 731 incolarum (secundum censum anni 2001). Inter oppida in hac insula posita enumerantur mediterranea Newport (situs gubernii), Carisbrooke, Brading; iuxta mare sita Cowes, Ryde, Sandown, Shanklin, Ventnor, Yarmouth, Newtown.

Isle of Wight UK locator map 2010
Vectae situs inter comitatus sollemnes Angliae
1879 Stanford Pocket Map of the Isle of Wight, England - Geographicus - IsleofWight-stanford-1879
Forma Vectae insulae anno 1879 depicta
Wight
Vecta insula e satellite visa

Incolae noti

Nexus interni

Notae

  1. Itinerarium maritimum; Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 1.3 et alibi.
  2. Plinius, Naturalis historia 4.103; Suetonius 8.4.1; Claudius Ptolemaeus, Geographia 2.3.14; 8.3.11.
  3. Aliter reperire potes Wetha, Wheta ([1]).

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vectam spectant.

Bibliographia

1788

Annus 1788 e serie paginarum brevium de annis.

1788 = MDCCLXXXVIII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1788 legas, vide 1788 (numerus).

1865

Annus 1865 e serie paginarum brevium de annis.

1865 = MDCCCLXV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1865 legas, vide 1865 (numerus).

204 a.C.n.

Annus 204 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Bigae

Bigae (-arum plur., vel postea biga,-ae) in antiquitate erat currus duobus equis iunctus. Hoc verbum contractum ex biiugae est. Cursus bigarum ludis circensibus fiebant. Deae quoque nonnumquam bigis vehebantur, in primis Luna/Diana (contra frater Sol/Apollo quadrigis vehebatur) et Victoria.

Stricto sensu biga est iunctura duorum animalium : itaque in fabulis mythologicis Cybele aerem scindit bigis leonum, Diana bigis cervorum, Medea bigis draconum etc.

Bigati (sc. nummi) erant genus denariorum cui hoc nomen fuit quia dea bigis vecta signabantur.

Brading

Brading est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1285.

Carisbrooke

Carisbrooke est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum. Ibi mercatus tenebantur ab anno 1257.

Castellum Carisbrooke

Castellum Carisbrooke, vulgo Carisbrooke Castle, iuxta vicum Carisbrooke insulae Vectae a Normannis munitum est. Ibi rex Carolus I incarceratus est ante poenam datam.

Comitatus Angliae

Comitatus Angliae sunt divisiones geographicae et administrativae Angliae.

Cowes

Cowes (ita Anglice; interdum plenius West Cowes) est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum.

Hantoniensis comitatus

Hantoniensis comitatus vel Hantonia sive Hantescira (Anglice Hampshire vel brevius Hants) est comitatus Angliae meridionalis circiter 1 691 000 incolarum (anno 2006). Nomen habet ab urbe Hantonia iuxta oram maritimam posita; caput autem gubernii est Wintonia, quae in eodem loco stat ubi olim aedificata est urbs Romana Venta Belgarum.

Hantescira (Anglosaxonice Hamtunscir) fuit regni Occidentalium Saxonum scira vel provincia, duce (ealdorman) praeposito. Sub anno 757 in Chronicis Anglosaxonum notatur; quo anno regem Sigebryht, ex omnibus aliis regni partibus a concilio (witan) eiectum, Hantesciram breviter retinuisse, adiuvante duce Cumbra; eum regem ipsum mox necavisse et in Sussexiam effugisse; ibi mox a pastore quodam interfectum esse refertur, Cumbra ita post mortem vindicato. Si hanc mythistoriam reiicimus, nomen provinciae Hantescirae rursus et saepius reperimus ab anno fere 860.Pagi finitimi sunt Dorcestria et Wiltonia occidente versae, Berceria ad septentrionem spectans, Surria et Sussexia ad orientem. Ora maritima, fretum sive Oceanum Britannicum adpropinquans, meridianam partem comitatus confinit; insulae autem ibi iacent, Vecta maxima, Portsea et Hayling multo minores. Hantonia enumeratur inter comitatus sollemnes Angliae hodiernae, insula Vecta retracta quae recentius in comitatum sollemnem erecta est; abscissis etiam oppidis Christchurch et Highcliffe (nuper in Dorcestriam receptis) necnon South Tidworth (in Wiltoniam).

Hantoniensis est etiam comitatus administrativus, retractis insuper duabus urbibus satis magnis, scilicet Hantonia et Portu Magno, quae gubernia superiora in seipsis constituuntur. In Hantoniensi comitatu "administrativo" hodierno manent urbs Wintonia; oppida mediterranea Aldershot, Alton, Andover, Basing, Basingstoke, Bishop's Waltham, Eastleigh, Farnborough, Fordingbridge, Kingsclere, New Milton, Novum Forum, Petersfield, Ringwood, Romsey, Selborne, Tadley, Whitchurch, Wickham, Yateley; oppida inter Hantoniam et Portum Magnum iacentia Botley, Emsworth, Fareham, Gosport, Havant, Lee-on-the-Solent, Titchfield, aliaque iuxta oram maritimam Beaulieu, Lymington, Totton. Alia oppida sunt: Stockbridge, Meonstoke, Mottisfont.

Locus huius comitatús excelsissimus est Pilot Hill; collis insulae Vectae excelsissimus est Bembridge Down.

Newport (Vecta)

Newport est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1184, mercatus autem ab anno 1280.

Newtown (Vecta)

Newtown, olim oppidum frequentatum et burgus parlamentarius, est hodie vicus fere minimus insulae Vectae in Anglia meridionali situs, comitatu traditionali Hantonia tributus. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1255, mercatus autem ab anno 1318.

Northumbria

Northumbria, vulgo Northumberland, est comitatus in extremo septentrione Angliae situs, cuius caput Morpitium est.

Ryde

Ryde est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum.

Sandown

Sandown est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum.

Shanklin

Shanklin est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum.

Suffolcia

Suffolcia (Anglice Suffolk) est comitatus ruralis Angliae orientalis.

Ventnor

Ventnor est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum.

Yarmouth (Vecta)

Yarmouth est oppidum insulae Vectae in Anglia meridionali situm, comitatu traditionali Hantonia tributum, atque olim burgus parlamentarius. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1170, mercatus autem ab anno 1280.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.