Unio Europaea

Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 503 milliones sunt. Linguae publicae unionis viginti quattuor numerantur.

Unio Europaea: vexillum

Historia

Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacuit. Erant tamen, qui reconciliationem inter nationes Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, administrationem communem carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendeum necessariarum) proposuit.

Anno 1951, sex civitates—Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Germania occidentalisLutetiae Communitatem Europaeam carbonis et chalybis creaverunt.

Anno 1957, ab iisdem civitatibus Foedere Romano pangendo Communitas oeconomica Europaea (CEE) et Communitas Europaea energiae atomicae (CEEA sive Euratom) institutae sunt. Natus est "communis mercatus Europaeus", quo liber commeatus mercium, operas navandi, capitalis et hominum effici posset.

Anno 1960, Consociatio Europaea liberi commercii (EFTA) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra Communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur.

Anno 1968, Unio telonaria instituta est: intra Communitatem oeconomicam Europaeam omnia vectigalia sublatae sunt.

Anno 1979, primum Parlamentum Europaeum electum est. Praeterea Systema monetarium Europaeum (SME) institutum est, quo commutatio monetarum sive pretium nummorum in Europa stabile factum est.

Anno 1986, Actus unicus Europaeus (Anglice SEA, Theodisce EEA) ictus est. Quo progressus usque ad mercatum unicum, qui die 1 Ianuarii anno 1993 efficertur, definiti sunt.

West and East Germans at the Brandenburg Gate in 1989
Post excidium veli ferrei anno 1989, amplificationem ad orientem unionis fuit potis (Murus Berolinensis).

Cum anno 1989 velum ferreum cecidit, spes maioris Europae liberae crevit; die 3 Octobris anno 1990 duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura communistica superata nationes Europae mediae et orientalis democratiam introduxerunt.

Anno 1992, Foedere Traiecti Mosae icto ex Communitate oeconomica Europaea Unio Europaea (UE) facta est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt Unio monetaria ac oeconomica Europaea et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis, civitas Europaea).

Anno 1997, Foedere Amstelodami icto instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accommodata sunt.

Anno 1999, moneta communis nomine Euro ab undecim civitatibus Unionis Europaeae adoptata est (usque ad annum 2013 aliae quattuor sequentur). Initio non erant nummi vel chartae argentariae, sed tantum in negotiis nummis carentibus adhibebatur.

Anno 2001, Foedere Nicaeensi rationes definitiae sunt, quibus sociae futurae accipiendae et quomodo institutiones mutandae essent. Praeterea de securitate corroboranda, de defensione communi ac de iuridica cooperatione in re poenali actum est.

Anno 2002, nummi et chartae argentariae euronis introductae sunt.

Die 13 Decembris anno 2007, Foedus Olisiponense ictum est (die 1 Decembris anno 2009 ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno 2004 conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.

Die 12 Octobris 2012, Unio Europaea Praemio Nobeliano Pacis laureata est.

Geographia

Ad clima unionis litora 65 993 chiliometroum plurimum pertinent (Cyprus). Rupes Alba in Alpibus sita est summus unionis mons.
Ad clima unionis litora 65 993 chiliometroum plurimum pertinent (Cyprus).
Rupes Alba in Alpibus sita est summus unionis mons.

Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4 423 147 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus unionis mons est Rupes Alba altitudinis 4810 metrorum in Alpibus sita. Locus maxime depressus est Zuidplaspolder in Nederlandia 7 metra sub maris aequore situs. Litora 65 993 chiliometrorum ad regiones, clima, res oeconomicas maxime pertinent.

Una cum externis Franciae departamentis et territoriis, quae extra continentem Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima climatum genera comprehendit, a climate polari (in Europa septentrionali) usque ad clima tropicale (Guiana Francica), qua re medium meteorologicum totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus climatis oceanici sive temperati (Europa boreo-occidentalis et media), mediterranei (Europa meridiana) aut continentalis, calidis aestatibus tamen, (Balcania septentrionalis et Europa Media) habitat.

Maxima incolarum Unionis Europaeae pars in urbibus vivit (circiter 75%; numerus crescit, ut coniciatur anno 2020 circiter 90% incolarum in sive prope urbes victuros esse). Urbes per totam Unionem diffusae sunt, quamvis magnus numerus earum in et circa civitates Benelux sitae sint.

Civitates ad Unionem pertinentes

Sociae conditores

Origo hodiernae Unionis Europaeae fuerunt communitates Europaeae annis 1951 et 1957 conditae (Communitas Europaea carbonis et chalybis, Communitas oeconomica Europaea et Communitas Europaea energiae atomicae). Sociae erant civitates Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Res publica Foederalis Germanica.

Incrementum

EC-EU-enlargement animation
Incrementum Unionis Europaeae, 1952–2013.

Unio Europaea a sex civitatibus condita usque ad hunc diem in communitatem 28 civitatum crevit. Civitates, quae sociae factae sunt, partem maiestatis earum relinquere debuerunt, ut in Unionem acceptae sint.[1]

Civitas Unionem Europaeam intratura Criteriis Hafniensibus, quae anno 1993 Hafniae constituta sunt, respondere debet. Democratiam stabilem, quae iura humana et leges tutetur, requirit; praeterea ut oeconomia mercatus liberi contentioni oeconomicae in Unione Europaea par sit et regulae muniaque communitatis, legibus Unionis Europaeae inclusis, observentur. Num civitas criteriis respondeat, Consilium Europaeum decernit.[2]

Die 1 Maii 2004, Unio Europaea maxime amplificata est, cum Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Cechia, Slovacia, Slovenia, Hungaria, atque Graeca Cypri pars et Melitta ad unionem adiunctae essent. Hoc modo pristinus limes inter civitates occidentales orientalesque demum superatus est.

Croatia die 1 Iulii anno 2013 civitas socia vicesima octava fiet, suffragio civium Croatiae de societate die 22 Ianuarii anno 2012 in favorem reddito.

Sunt sex civitates candidatae: Albania, Islandia, Macedonia Septentrionalis, Mons Niger, Serbia, Turcia. Aliae (sicut Bosnia vel Kosovia) inter candidatas futuras numerantur.

Quattuor civitates, quae Consociationem Europaeam liberi commercii (EFTA) efficiunt (quae non sunt sociae Unionis Europaeae) partim normas unionis susceperunt: Islandia, Lichtenstenum, et Norvegia, quae ad communem mercatum pertinent (Spatium oeconomicum Europaeum), et Confoederatio Helvetica, quae multis foederibus bilateralibus cum Unione Europaea coniuncta est. Parvae civitates Europaeae, Andorra, Monoecus, Sanctus Marinus, et Civitas Vaticana, eurone utuntur aliisque modis cum unione cooperantur.

Decessio

Adhuc nullae civitates sociae Unionem reliquerunt, etsi Groenlandia (provincia autonoma Daniae) anno 1985 se recepit.[3] Algerium quoque, quia pars Franciae et non eius colonia habitum erat, pars communitatum Europaearum fuerat et anno 1962 cum libertatem a Francia acceperit, ab illis communitatibus secessit. In foedere Olisipone icto nunc regulae provisae sunt, quas oportet sequi, si civitas socia Unionem relinquere desiderat.[4] Die 29 Martii 2017, Britanniarum Regnum declaravit se Unione Europaea decedere velle, sed secessio adhunc non effecta est (vide paginam Brexitus).

Civitates sociae

FinniaSueciaEstoniaLettoniaLituaniaPoloniaSlovaciaHungariaRomaniaBulgariaGraeciaCyprusCechiaAustriaSloveniaItaliaMelitaLusitaniaHispaniaFranciaGermaniaLuxemburgumBelgicaNederlandiaDaniaBritanniarum RegnumHibernia
Tabula geographica civitatum sociarum Unionis Europaeae

Sequentes viginti octo civitates sunt sociae Unionis Europaeae:

Ins. Vex. Nomen Numerus
incolarum
Area Accessione Caput
Coat of arms of the archduchy of Austria.svg Vexillulm Austriae Austria 8 414 638 83 855 1995-01-01 Vindobona
Royal Arms of Belgium.svg Vexillum Belgiae Belgica 11,007,020 30,528 Fundator Bruxellae
Arms of the United Kingdom.svg Vexillum Britanniarum Regni Britanniarum Regnum 62,262,000 243,610 1973-01-01 Londinium
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg Vexillum Bulgariae Bulgaria 7,364,570 110,994 2007-01-01 Serdica
Small coat of arms of the Czech Republic.svg Vexillum Cechiae Cechia 10,562,214 78,866 2004-05-01 Praga
Croatian Chequy.svg Vexillum Croatiae Croatia 4,284,889 56,594 2013-07-01 Zagrabia
Lesser coat of arms of Cyprus.svg Vexillum Cypri Cyprus 865,900 9,251 2004-05-01 Nicosia
National Coat of arms of Denmark.svg Vexillum Daniae Dania 5,602,600 43,075 1973-01-01 Hafnia
Small coat of arms of Estonia.svg Vexillum Estoniae Estonia 1,340,194 45,227 2004-05-01 Castrum Danorum
Coat of arms of Finland.svg Vexillum Finniae Finnia 5,350,475 338,424 1995-01-01 Helsingia
Arms of France (UN variant).svg Vexillum Franciae Francia 65,350,000 674,843 Fundator Lutetia
Coat of arms of Germany.svg Vexillum Germaniae Germania 81,799,600 357,021 Fundator Berolinum
Lesser coat of arms of Greece.svg Vexillum Graeciae Graecia 11,305,118 131,990 1981-01-01 Athenae
Coat of arms of Ireland.svg Vexillum Hiberniae Hibernia 4,588,252 70,273 1973-01-01 Eblana
Arms of Spain.svg Vexillum Hispaniae Hispania 46,030,109 504,030 1986-01-01 Matritum
Arms of Hungary.svg Vexillum Hungariae Hungaria 10,015,295 93,030 2004-05-01 Budapestinum
Emblem of Italy.svg Vexillum Italiae Italia 60,681,514 301,338 Fundator Roma
Lesser coat of arms of Latvia (escutcheon).svg Vexillum Lettoniae Lettonia 2,067,887 64,589 2004-05-01 Riga
Coat of arms of Lithuania.svg Vexillum Lituaniae Lituania 3,190,070 65,200 2004-05-01 Vilna
Coat of Arms of Luxembourg (Lesser) 2.svg Vexillum Luxemburgi Luxemburgum 511,840 2,586.4 Fundator Luxemburgum
Arms of Malta.svg Vexillum Melitae Melita 452,515 316 2004-05-01 Valletta
Arms of the Kingdom of the Netherlands.svg Vexillum Nederlandiae Nederlandia 16,847,007 41,543 Fundator Amstelodamum
Herb Polski.svg Vexillum Poloniae Polonia 38,501,000 312,685 2004-05-01 Varsovia
Portuguese shield.svg Vexillum Portugalliae Portugallia 10,561,614 92,390 1986-01-01 Olisipo
Coat of arms of Romania.svg Vexillum Romaniae Romania 19,042,936 238,391 2007-01-01 Bucaresta
Coat of arms of Slovakia.svg Vexillum Slovaciae Slovacia 5,397,036 49,035 2004-05-01 Posonium
Coat of arms of Slovenia.svg Vexillum Sloveniae Slovenia 2,050,189 20,273 2004-05-01 Aemona
Coat of arms of Sweden.svg Vexillum Sueciae Suecia 9,415,295 449,964 1995-01-01 Holmia

Foedera

Ius Europaeum

Ius Europaeum gradatim ab anno 1992 crescebat. Tum Foedere Mosae Traiecti icto Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis, secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio Cooperatione publica iuridicaque in rebus criminalibus constitutae sunt. Ab Foedere Amstelodami icto anno 1999 de spatio libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae dicitur. Ius civium Unionis ubique in Unione commeandi, manendi et laborandi in foederibus constitutum et in directivo 2004/38[5] perfectum est. Leges Unionis imprimis fiunt edictis (quae eo ipso et civitates et cives obstringunt) et directivis (quae civitatibus fines necessarios proponent sed eis optionem instrumentorum concedunt).[6]

Edictum generale de protectione datorum

Ab die 25 mensis Maii 2018 valet edictum (2016/679) generale de protectione datorum, quod existimatur regula protectionis personarum physicarum ad datorum privatorum tractationes motuumque liberorum attinens. Regulae leges undecentum cives recognitionem datorum privatorum suorum recuperari atque simplicius circumiectus iuridiciales fori internationalis reddi petunt, quo fit ut quicumque sit collectionem datorum apertandus, basem iuridicialem propositumque gerendus, tempus collectionis nominandus, de transmissione eius foras Unionis Europaeae nuntiandus.

Instituta

Septem instituta unionis ex articulo XIII Foederis de Unione Europaea constituta sunt:

Consilium Europaeum

Consilium Europaeum est summum Unionis Europaeae corpus, quod ex 28 ducibus (sive gubernationis sive civitatis) civitatum sociarum Unionis una cum praesidibus Consilii Europaei (nunc Donaldus Tusk) et Commissionis (nunc Ioannes Claudius Juncker) constat.

Comissio Europaea

Commissio Europaea est rectio Unionis. Sedes eius est Bruxellis. Ioannes Claudius Juncker munere praesidis fungitur.

Consilium Unionis Europaeae

Una cum Parlamento Europaeo Consilium Unionis Europaeae, sive Consilium ministrorum est pars potestatis legiferae unionis.

Parlamentum Europaeum

2007 07 16 parlament europejski bruksela 26 CROPPED
Parlamentum Europaeum Bruxellensis.
2018-07-04 President Antonio Tajani-0548
A die 17 Ianuarii 2017 Antonius Tajani parlamenti europaei praeses est.

Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum unionis, cui 751 legati sunt, quos cives Europaei suffragio universali elegunt. Una cum Consilio Unionis Europaeae Parlamentum Europaeum legiferam unionis potestatem efficit. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati gubernationum, legati parlamentarii cives Europaeos repraesentant, qui eos elegerunt. Antonius Tajani munere praesidis nunc fungitur.

Argentaria primaria Europaea

Argentaria primaria Europaea, cuius sedes est Francofurti ad Moenum, est summa seu media argentaria civitatum, quae euronem monetam publicam introduxerunt. Una cum mediis civitatum sociarum unionis argentariis systema format argentariarum Europaearum mediarum. Politicam monetarium harum civitatum administrat et imprimis stabilitatem pretiorum conservare studet. His diebus Marius Draghi munere praesidis fungitur. Condita est anno 1998 ex Foedere Amstelodami icto.

Curia Unionis Europaeae

Curia Unionis Europaeae est iudicium Unionis Europaea anno 1952 Luxemburgi creatum, quod omnes res forenses comprehendit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur. Discernenda est ab Iudicio Europaeo pro Iuribus Humanis.

Curia Rationum

Curia Rationum anno 1975 Luxemburgi creata quotannis de usu pecuniae Unionis referre debet. Si res dubiae vel etiam fraudulosae inveniuntur, officio fraudibus prohibendis nomine OLAF traduntur.

Alia instituta magni momenti

  • Consilium regionum [en] anno 1992 creatum, cuius sedes est Bruxellis, regiones ac communia in Unione Europaea sita repraesentat.
  • Consilium Europaeum oeconomicum et sociale [en] ab anno 1957 exstat. Ut Consilium oeconomicum et sociale Francicum, quod exemplar fuit, "cives informatos" repraesentare debeat; 344 sodalium eius tertia pars sunt moderatores societatum, tertia pars syndicatus repraesentant, reliqui ceteros greges sive quaestiones societatem attingentes (sicut agriculturam, naturae protectionem et alia).
  • Mediator civium Europaeus [en], cuius sedes est Argentorati, ab anno 1992 omnes querelas de vitiis administrationis ac institutorum Unionis Europaeae examinat.
  • Protector datorum Europaeus [en] est magistratus a politicis liber Unionis Europaeae, cuius sedes est Bruxellis.
  • Argentaria Europaea pecuniae collocandae [en], cuius sedes est Luxemburgi, anno 1958 creata est. Etiam argentaria a politicis libera est; civitates socias et societates pecuniis dandis adiuvat in operibus, quae Europae utilia sunt sicut in viis construendis aut natura protegenda.
  • Unio Europaeae nunc etiam est officium nomine INTCEN[7], quod est nucleus officii secreti, cuius sedes est Bruxellis.
  • Edicto[8] anni 2017 Procuratio Publica Europaea [fr] condita est et ab anno 2020 delicta patrimonium Unionis laedentia persequetur. Illius sedes Luxemburgi erit.

Foedera et rei publicae status

Subsignatus
Ingressum in vis
Foedus
1948
1948
Foedus Bruxellis ictum
1951
1952
Foedus Parisiis ictum
1954
1955
Pax Parisiensis
1957
1958
Foedera Romae icta
1965
1967
Foedus institutis exsecutivis confundendis
1975
N/A
Decisio Consilii Europaei
1985
1985
Foedus Schengis ictum
1986
1987
Actus unicus Europaeus
1992
1993
Foedus Traiecti Mosae ictum
1997
1999
Foedus Amstelodami ictum
2001
2003
Foedus Nicaeae ictum
2007
2009
Foedus Olisipone ictum
Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif Pix.gif
                         
Columnae Unionis Europaeae:  
Communitates Europaeae:  
Communitas Europaea energiae atomicae (Euratom)
Communitas Europaea carbonis et chalybis (CECC) Foedus exspiravit anno 2002 Unio Europaea (UE)
    Communitas oeconomica Europaea (COE)
        Normae Schengenses   Communitas Europaea (CE)
    TREVI Iustitia resque internae (IRI)  
  Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus (CPIRC)
          Cooperatio politica Europaea (CPE) Communia consilia exterorum ac securitatis (CCES)
Unio Occidentalis (UO) Unio Europaea Occidentalis (UEO)    
Foedus anno 2011 exspiravit  
                       

Linguae

Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae Anglica, Bohemica vel Cechica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Nederlandica, Polonica, Slovaca, Slovena, Suecica, Theodisca. Lingua Latina autem inter linguas publicas non est.

Signa

Vexillum

European flag in Karlskrona 2011
Vexillum Europae

Vexillum Europae est vexillum Unionis Europaeae ac Consilii Europae ab anno 1955. In usum Unionis Europae confirmatum est anno 1986. A colore caeruleo caelum, dum a duodecim stellis aureis harmonia repraesentatur.

Hymnus

Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae. Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt ("Freude, schöner Götterfunken"), hymno Europaeo verba non sunt.

Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem verba Latine scripta proposuerunt:

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.

Est una. Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!

—Litterae a praeside Consilii Europaei Hermanus Van Rompuy anno 2010 missae.[9]

Dies Europae

Parada Schumana 2
Dies Europae Varsoviae, Polonia. Anno 2004 decem civitates Unionem Europaeam ingressae sunt, quarum septem olim res publicae Sovieticae fuerunt.

Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis Roberti Schuman anno 1950.

Europa mythologica

Raptus Europae
Europa et Zeus videtur in Nova et accurata totius Europæ descriptio, que educta est a Fredericus de Wit anno 1700.

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), soror autem Cadmi, Thebarum conditoris. Ex Iove tres filios genuit, Minoen, Rhadamanthum, Sarpedonem.

Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.

Europa rapta, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: Cadmus, qui Thebas condidit; Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit; Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti; Phineus, qui rex in Thracia factus est.

Sententia

Sententia Unionis Europaeae est In varietate concordia.

Nexus interni

Notae

Flag of Europe waving.svg
Porta UnionisEuropaeae
  1. "EU institutions and other bodies".
  2. "Accession criteria (Copenhagen criteria)". Europae situs publicus.
  3. "The Greenland Treaty of 1985". The European Union and Greenland. Greenland Home Rule Government.
  4. Capitulum 50 foederis de Unione Europaea.
  5. Directivum 2004/38/CE Parlamenti Europaei Consiliique de die 29 Aprilis 2004 de iure civium Unionis et familiarium eorum libere commeandi et manendi in territorio civitatum sociarum, Edicti (COE) 1612/68 emendandi et Directivorum 64/221/COE, 68/360/COE, 72/194/COE, 73/148/COE, 75/34/COE, 75/35/COE, 90/364/COE, 90/365/COE et 93/96/COE abrogandorum;
    auctoritas legum in SOE: Resolutio Collegii communis SOE 158/2007 de die 7 Decembris 2007 appendicis V (de libero commeatu operariorum) et appendicis VIII (de iure considendi) ad foedus SOE emendandarum.
  6. Articulus 288 Foederis de operatione Unionis Europaeae.
  7. Anglice plene EU Intelligence and Situation Centre; vide hic.
  8. Edictum (UE) 2017/1939 Consilii de die 12 octobris 2017 amplificatae cooperationis efficiendae de fundatione Procurationis Publicae Europaeae (PPE).
  9. Hymnus.

Bibliographia

  • Archer, Clive. 2008. The European Union. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415370127.
  • Bieling, Hans-Jürgen 2010. Die Globalisierungs- und Weltordnungspolitik der Europäischen Union. Wiesbaden: VS-Verlag.
  • Bindi, Federiga, et Irina Angelescu, edd. 2012. The Foreign Policy of the European Union: Assessing Europe's Role in the World. Vasingtoniae: Brookings Institution Press. ISBN 9780815722526.
  • Dauses, Manfred A., ed. 2009, 24. ed.: Handbuch des EU-Wirtschaftsrechts.Monaci: Beck. ISBN 978-3-406-44100-4
  • Hartmann, Jürgen. 2009, 2. ed.: Das politische System der Europäischen Union. Eine Einführung. Francofurti ad Moenium: Campus. ISBN 978-3-593-39025-3.
  • Hubac, Camille. 2012. L'Union européenne: des clès pour comprendre. Lutetiae: Argos. ISBN 9782366140002.
  • Kaina, Viktoria. 2009. Wir in Europa. Kollektive Identität und Demokratie in der Europäischen Union. Wiesbaden: VS Verlag. ISBN 978-3-531-16361-1.
  • Keiler, Stephan, et Christoph Grumböck, edd. 2006. EuGH-Judikatur aktuell. Vindobonae: Linde. ISBN 3-7073-0606-2
  • Lambach, Philipp, et Christoph Schieble. 2007, 2. ed.: EU Concours. Leitfaden zur Europäischen Union. Berolini: ViaEurope. ISBN 3-939938-00-9
  • Lehberger, Carolin, et Luitpold Rampeltshammer, edd. 2012. Einfluss der Europäischen Union auf die Gestaltung der Arbeitswelt. Saarbrücken: Universaar. ISBN 9783862230655.
  • Morganti, Adolfo, ed. 2012. Europa: il ritorno dei piccoli stati : autonomie, piccole patrie, processi di sussidiarietà. Rimini: Il cerchio. ISBN 9788884743336.
  • Neyer, Jürgen. 2012. The Justification of Europe: A Political Theory of Supranational Integration. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199641246.
  • Tausch, Arno. 2011. Globalisierung und die Zukunft der Eu-2020-Strategie (Globalization and the Future of the EU-2020 Strategy). In interrete apud SSRN: or http://dx.doi.org/10.2139/ssrn.1998081
  • Thiele, Alexander. 2006, 5. ed.: Grundriss Europarecht. Altenberge: Niederle Media. ISBN 3-9806932-2-8
  • Tömmel, Ingeborg. 2008, 3. ed.: Das politische System der EU. Monaci: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-58547-6.
  • Weidenfeld, Werner, et Wolfgang Wessels, edd. 2006, 9. ed.: Europa von A bis Z (Schriftenreihe der BPB. Vol. 393). Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung. ISBN 3-89331-475-X
  • Wessels, Wolfgang. 2008. Das politische System der Europäischen Union. Aquis Mattiacis. ISBN 3-8100-4065-7.
  • Zimmermann, Hubert, et Andreas Dür, edd. 2012. Key Controversies in European Integration. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 9781137006158.

Nexus externi

Incubator-logo.svg Lege Συνωμοσία τῆς Εὐρωπαϊκής ("Unio Europaea") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Europaeam spectant.
Actus unicus Europaeus

Actus unicus Europaeus (Anglice: The Single European Act, sigla: SEA) fuit foedus quo prima retractatio Foederum Romae 1957 ictorum effecta est. Foedus Unioni Europaeae finem proposuit, ut die 31 Decembris 1992 mercatus communis fieret, et cooperationem politicam Europaeam concepit, quae communibus consiliis exterorum ac securitatis antecessit. Luxemburgi die 17 Februarii 1986, Hagae die 28 Februarii 1986 subscriptum est, die 1 Iulii 1987 valere coepit.

Parte maxima foederis - titulo II cum articulis 4 ad 29 - Foedera Romae et Parisiis icta mutata sunt (normae ad mercatum communem pertinentes), sed Actus unicus Europaeus etiam normas extra illa foedera continebat (titulum I cum articulis 1 ad 3 (normae communes) et titulos III (de cooperatione politica Europaea) cum articulo 30 et IV (normae generales et finales) cum articulis 31 ad 34). Eo modo iam systema columnarum perfectum in Foedere de Unione Europaea proposuit.

Andorra

Principatus Andorrae (Catalaunice: principat d'Andorra) seu breviter Andorra est parvus Europaeus principatus in Pyrenaeis situs, cum Francia Hispaniaque finitimus. Non exercitum habet; ergo defensio sua est civitatum vicinarum potestas.

Appellatio Originis Protecta

Appellatio Originis Protecta est signum originis protegendae alimentis ab Unione Europaea datum, quorum proprietates sive bonitas praecipue vel ex toto ex certa regione, ubi efficiuntur, pendent.

Ut cuidam alimento signum appellationis originis protectae dari possit, creatio, transformatio et confectio in area geographica definita fieri debet, normis severis observatis.

Discriminatio

Discriminatio,? vel opinio praeiudicata, est omnis distinctio, exclusio, seu restrictio iurum humanorum et libertatum elementariorum qualis status causa. Etiam omnis vexatio, minae, nagatio iuris laboris, vel tractatio iniqua opiniones praeiudicata considerantur, quae saepe ad praeiudicium conectuntur.

Omnis internationalis iurum humanorum lex qualescumque discriminationes etiam suarum incitamentum prohibet quia "omnes homines dignitate et iure nascuntur liberi et aequi," ac "omnes ante legem aequi sunt et sine ulla distinctione ius habet aequum praesidium legis habere."Unio Europaea quoque leges contra opiniones praeiudicatas habet. Imprimis mandata dedit de discriminatione propter phylen vel ethnos anno 2000, propter religionem cosmotheoriamve, invaliditatem, aetatem vel propensionem sexualem in rebus operariis professionalibusque anno 2000 quoque, propter sexum quod attinet ad supplementum mercium operarumque anno 2004, propter sexum in rebus operariis professionalibusque anno 2006 et propter sexum in negotio sui iuris anno 2010.

Eugenica

Eugenica scientia seu momentum politicum vel sociale quibus compositio genetica multitudinis gentis humanae admelioraretur.Franciscus Galton ipse rerum eugenicarum peritus eugenicae nomen invenit.

Nostra aetate haec scientia in dubio est quod nationales socialistae causis eugenicis homines interficiebant.

Unio Europaea cum Charta de iuribus fundamentalibus Unionis Europaeae eugenicam, inter alia, ut intentio selectionis hominum prohibet.

Eurostat

Unionis Europaeae magistratus statisticis componendis, breviter EuroStat sive ESTAT, est munus statisticum Unionis Euroaeae, cuius sedes est in Luxemburgo.

Foedus Amstelodami ictum

Foedus Amstelodami ictum, plene Foedus Amstelodami ictum quod Foedus de Unione Europaea, Foedera Communitatum Europaearum instituendarum et certos actus conexos emendat, est pactio quae Amstelodami die 2 Octobris 1997 subscripta est. Die 1 Maii 1999 valere coepit.

Foedus Nicaeae ictum

Foedus Nicaeae ictum, plene Foedus Nicaeae ictum quod Foedus de Unione Europaea, Foedera Communitatum Europaearum instituendarum et certos actus conexos emendat, est pactio quae Nicaeae die 26 Februarii 2001 subscripta est. Die 1 Februarii 2003 valere coepit.

Foedus Olisipone ictum

Foedus Olisipone ictum, plene Foedus Olisipone ictum quod Foedus de Unione Europaea et Foedus Communitatis Europaeae instituendae emendat, est pactio quae Olisipone die 13 Decembris 2007 subscripta est. Die 1 Decembris 2009 valere coepit.

Foedus Schengis ictum

Foedus Schengis ictum, plene Pactio inter rectiones civitatum Unionis Oeconomicae Benelux, Reipublicae foederatae Germaniae ac Reipublicae Francicae de abolitione gradali inspectionum ad fines inter eas, est pactio die 14 Iunii 1985 in flumine Mosella ubi fines Franciae, Germaniae, et Benelux conveniunt subscripta.

Foedus Traiecti Mosae ictum

Foedus Traiecti Mosae ictum, rite Foedus de Unione Europaea, est pactio quae Traiecti ad Mosam in urbe Batava a Consilio Europaeo die 7 Februarii 1992 subscripta est. Quo foedere, Unio Europaea ut consociatio civitatum Europaearum condita est, praeterea communis disciplina rerum externarum salutisque necnon cooperatio in rebus iuridicis internisque constitutae sunt. Nodus ac coitus foederis est unio monetaria ac oeconomica Europaea. Parlamento Europaeo plus potestatis concessa est.

Foedere de Unione Europaea etiam plurimas res pristinorum foederum commutavit et eo foedere Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis (mercato communi et unione monetaria ac oeconomica), secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio cooperatione in Iustitia rebusque internis constitutae sunt. Prima columna erant Foedera Romae et Parisiis icta (tunc mutata). Normae secundae et tertiae columnarum in Foedere de Unione Europaea ipso continebantur. Unio Europaea tectum aedificii erat, cuius columna prima Communitates Europaeae erant; contorta structura illa demum Foedere Olisipone icto abrogata est.

Foedus Traiecti Mosae ictum die 1 Novembris 1993 valere coepit. Postea foederibus Amstelodamensi, Nicaeensi, et Olisiponensi emendatum est.

Integratio Europaea

Integratio Europaea est coniunctio magis magisque artior populorum Europae. Haec notio publice primum anno 1954 in Unione Europaea occidentali condenda adhibita est. Unione Europaea Foedere Traeiecti Mosae anno 1992 condita "processus? integrationis Europaeae in novum gradum posita est"; Foedus Olisipone anno 2007 ictum est adhuc ultimus processus gradus.

Integratio Europaea in rebus oeconomicis commercioque coepta est, sed etiam ad res politicas, iuridicas, internas et externas civitatum pertinet.

Integratio non terminis Unionis Europaeae circumscripta est; est enim in Europa multitudo aliarum organizationum, quarum plurimae civitates, sed non omnes omnium, participes sunt. Unio Europaea quidem est exemplum integrationis regionalis, qua multae potestates civitatum in Unionem translatae sunt. Cum non iam sit sola organizatio quasi rectio mundialis, notio supranationalitas formata est.

LIFE (Unio Europaea)

L’Instrument Financier pour l’Environnement (sigla: LIFE) est instrumentum pecuniarium Unionis Europaeae circumiectis fovendis et in Unione Europaea et in aliis terris selectis.

Lichtenstenum

Principatus Lichtensteni (Theodisce: Fürstentum Liechtenstein) est civitas in Europa Occidentali sita. Princeps eius Ioannes-Adam II (Hans-Adam II) nominatur. Terra Lichtensteni ad Austriam ac Helvetiam est, qua de causa moneta sua Francus est. Lingua publica est Theodisca.

Lichtenstenum est una minimarum civitatum Europae. Hanc terram fere 37 000 homines habitant (anno 2014). Lichtensteno undecim communia sunt: Balzers, Eschen, Gamprin, Mauren, Planken, Ruggell, Schaan, Schellenberg, Triesen, Triesenberg et Vaduz. In commune Triesenberg est etiam statio nartationis Malbun.

Lichtenstenum ad Unionem Europaeam non pertinet, sed Spatio oeconomico Europaeo pars est huius communis mercati.

Marocum

Marocum, (Lingua Berberica rite ⵍⵎⵖⵔⵉⴱ - l-Meġrib, sed etiam ⵎⵓⵔⴰⴾⵓⵛ sive Murakuc, Arabice المغرب - al-Maġrib) est civitas sui iuris in Africa Septentrionali sita. Urbs primaria olim fuit Marrochium (unde commune regni omnis nomen derivatur), hodie autem Rabatum.

Moldavia

Moldavia, sive Moldova, (Romanice Republica Moldova) est parva civitas in Europa orientali quae inter Romaniam et Ucrainam iacet. Urbs capitalis est Chisinau. Moldaviae sunt 4.300.000 incolarum. Die 27 Augusti 1991 libertatem ab Unione Sovietica adepta est.

Officium vigilum Europaeum

Officium vigilum Europaeum, vulgo Europol, est cooperatio administratioque Unionis Europaeae in rebus nefariis, Hagae Nederlandiae sita. Condita est officium anno 1999.

Ruthenia Alba

Ruthenia Alba seu Belorussia (Беларусь, tr. Belarus’) est res publica in Europa. Caput est Minscum. Linguae publicae sunt linguae Ruthenica Alba et Russica.

Serbia

Res publica Serbiae (Република Србија / Republika Srbija), vel Servia, est civitas in interioris Europae Mediae et Meridio-Orientalis, in meridiana pelvis Carpathianae parte et media Balcaniarum parte sita. Fines terrestres cum Hungaria, Romania, Bulgaria, Macedonia Septentrionalis, Albania, Monte Nigro, Croatia, et Bosnia et Herzegovina habet. Metropolis et caput est Belgradum, tempore Imperii Romani Singidunum appellatum. Fluvius maximi momenti est Danubius.

Serbia circiter 9400 milia incolarum habet, quorum 71 centesimae gentis Serborum sunt. Lingua publica est Lingua Serbica.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.