Tunesia

Tunesia est civitas sui iuris in Africa Septentrionali, inter Algeriam et Libyam sita; tempore Romano appellabatur tantum Africa. Caput est Tunes, prope Carthaginem sita. Tunesia ad Mare Mediterraneum sita est. Incolae "Tunesiani" Latine appellantur.[1] Multi ad Tunesianum Maris Mediterranei litus apricantur; nonnulli ibi hibernant. Etiam aedificia Romana et ruinas Poenas spectare volunt.

Tunesia: insigne
Tunesia: vexillum
Tunisie carte
Tunesiae tabula

Aer

Algeriae aestates calidissimae sunt; hieme in provincis mari Mediterraneo adiacentibus interdum pluvia cadit. Nam magna pars imbrium a mense Octobri usque ad mensem Aprilem effunditur. Provinciae interiores invicem aridissimae sunt.

Historia

Temporibus antiquis, provincia Imperii Romani fuit. Romani Poenos, Hannibale duce, superaverunt. Postea Arabi, Turci Ottomani, et Francici Tunesiam regnaverunt, quae colonia Francica usque ad annum 1957 mansit.

Notae

  1. Levini Warneri: "Tunesiani" 1883

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tunesiam spectant.
1881

Annus 1881 e serie paginarum brevium de annis.

1881 = MDCCCLXXXI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1881 legas, vide 1881 (numerus).

20 Martii

20 Martii dies 79ª anni est (80ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 286 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem tredecimum Kalendas Aprilis, quod a.d. XIII Kal. Apr. abbreviatur.

Abdelmajid Lakhal

Abdelmajid Lakhal (Nomen etiam Abdel Majid scriptum est, natus die 29 Novembris 1939 in Biserta, Arabice بنزرت Tunesia, mortuus die 27 Septembris 2014) fuit theatralis et pellicularum histrio et moderator theatralis Tunetanus.

Africa

Afrĭca (-ae, f.) est continens in orbis terrarum quadrante plerumque orientali et australi, omnium magnitudine numeroque civium alter, Asia tantum superante. Circa 30.2 milliones chiliometrorum quadratorum (11.7 milliones milium quadratorum) habens, inter quae insulae adiacentes, 6 centesimas superficiei Telluris et 20.4 centesimas areae terrestris contegit. Continens, circa 1.0 billiones hominum in 65 terris publicis habens (anno 2009), circa 14.72 centesimas hominum orbis terrarum sustinet.

Africa a Mari Mediterraneo ad septentriones, Canali Suesiensi Marique Rubro secundum Paeninsulam Sinaiticam ad boreorientalem, Oceano Indico ad meridio-orientem, et Oceano Atlantico ad occidentem cingitur. Continens Madagascariam et varios archipelagos comprehendit et 54 civitates suarum iurum agnitas (pagos) habet, cum duabus civitatibus partim agnitis.

Africa, praecipue media Africa Orientalis, late inter communitate scientifica origo putatur hominum et cladi Hominidarum, ut archaeologicum primarum Hominidarum et eorum maiorum inventum monstrat, cum posterioribus populis qui abhinc annorum circa septem milliones vixerunt—inter quos Sahelanthropus tchadensis, Australopithecus africanus, A. afarensis, Homo erectus, H. habilis, et H. ergaster—primo Homine sapiente (homine hodierno) in Aethiopia ex tempore abhinc circa annorum 200 000 invento.

Africa, aequatorem varicans, multas regiones climaticas complectitur; quae est sola continens quae a zona temperata septentrionali ad zonam temperatam australem patet. Exspectata auctus oeconomici velocitas Africana fuit circa 5.0 centesimae anno 2010 et 5.5 centesimae anno 2011.Civitas Africana numero incolarum prima est Nigeria. Continentis deserta latissima sunt Sahara. Africae mons altissimus est Kilimandiarus (5895 m), et secundus Mons Nyssaeus (5199 m), utrique enim in Africa Orientali siti. Mons Atlas (4165 m) in Africa Septentrionali patet.

Africa Septentrionalis

Africa Septentrionalis est septentrionalissima continentis Africanae regio, a Sahara ad Africam Subsaharanam coniuncta. In civilitate orbis terrarum, definitio regionis a Consociatione Nationum promulgata septem comprehendit civitates vel territoria, quae sunt Algeria, Aegyptus, Libya, Marocum, Sudania, Tunesia, Sahara Occidentalis. Algeria, Marocum, Tunesia, Libya, et saepe Mauritania una Maghreb (vel Maghrib) constituunt, atque Aegyptus et Sudania Valles Nili una appellantur. Aegyptus est civitas transcontinentalis ob Paeninsulam Sinaiticam, quae in Asiam patere usitate habetur. Africa Septentrionalis etiam comprehendit Ceutam et Melillam, possessiones Hispanicas, exclavia perparva vel insulas ante litora Maroci iacentis. Canariae Insulae et Insulae Materiae Portugallicae, in Oceano Atlantico Septentrionali ad boreorientem continentis Africani sitae, aliquando in regione comprehenduntur.Distinctio Africae Septentrionalis multarumque terrarum Africae Subsaharanae magni momenti in historia et oecologia est, quia Sahara est naturale septum geographicum, quod culturas septentrionalis a magnis continentis partibus separavit. Cum civilizationes maritimae Phoeniciorum, Graecorum, Romanorum, aliorumque populorum communicationem et migrationem trans Mare Mediterraneum adiuvarent, culturae Africae Septentrionalis artius ad Asia meridioccidentem et Europam quam ad African Subsaharanam coniungebantur. Cultura Islamica in regione magni momenti est, et Africa Septentrionalis, cum Somalia, Gibuto, et Oriente Medio, etiam est pars Mundi Arabici.

Nonnulli eruditi dicunt Africam Septentrionalem, non Africam Orientalem vel Africam Austrinam, fuisse domum hodiernorum Hominum sapientium qui primum ex continente emigraverunt.

Algerium

Algerium est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel "Mazicensis" (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Bettinus Craxi

Benedictus Craxi qui dicitur Bettinus (Mediolani natus die 24 Februarii 1934 - obiit die 19 Ianuarii 2000 in Hammamet,

Tunesia ubi vivebat, quia e Italia propter morum turpium et ambitus damnationem fugere debuit) fuit illustris vir publicus Italicus dilapsae factionis Socialisticae, cuius secretarius etiam fuit. Craxi fuit bis praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae, primus factionis socialisticae, ab anno 1983 usque ad annum 1987.

Brunsvicum

Brunsvicum sive Brunsvigia sive Brunonis vicus sive Brunopolis (Germanice Braunschweig) est urbs circiter 246 000 incolarum in Germaniae terra Saxonia Inferiore. Haec urbs sita est in parte ad orientem versus Saxoniae Inferioris ad fluvium appellatum a Germanis Oker .

Universitas Brunsvici quae "Carolo-Wilhelmina" vocatur anno 1745 condita est.

Hadrumetum

Hadrumetum seu Susa (alia nomina: Adrametus, Adrume, Adrumettus, Adrumetum, Adrumetus, Adryme, Sozopolis) (Arabice: سوسة sūsa; Francice: Sousse) est urbs Tunesiae et caput Regionis Hadrumeti. Fere 220 000 incolarum habens, urbs est tertia pro numero incolarum post Tunetem et Thaenas.

Urbs a Phoenicibus saeculo undecimo a.C.n. condita est, et hodie est patrimonium Unesco.

Index urbium Imperii Romani

Hic index urbium imperii Romani solum urbes continet. Neque villae neque stationes ad eum pertinent.

Libya

Libya (Arabice: ليبيا) est civitas sui iuris in Africa sita 6 461 454 incolarum (anno 2011), ex antiquis regionibus Cyrenaica et Tripolitania constans. Caput Tripolis est.

Lingua Melitensis

Lingua Melitensis est lingua Semitica, et huius familiae sola quae litteris Latinis utitur. Homines Melitae, Gauli, Cuminique in insulis ea plerumque utuntur.

Lingua Melitensis multa verba ex linguae Arabicae dialectis orta habet, quibus homines in Tunesia utuntur, sed Lingua Italiana et praecipue lingua Siciliana maximi momenti sunt.

Praeter solitas litteras Latinas, lingua Melitensis diacriticis utitur ut sua phonemata propria exprimat:

Ċ, ċ; Ġ, ġ; GĦ, għ; Ħ, ħ; IE, ie; Ż, ż

Mare Mediterraneum

Mare Mediterraneum, seu Mare Interclusum, est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est. Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur.

Mazaces

Mazaces (sing. "Mazax", eorum linguá Imazighen, scilicet "homines liberi", sing. Amazigh) seu Barbari sunt Africae Septemtrionalis populorum globus, linguis Libycis familiae Afrasiaticae locutus. Ad hunc globum pertinent Garamantes, praecipue Saharae nomades. Aestimantur inter 14 et 25 milliones horum linguarum locutorum, praesertim in Maroco, Algerio, Tunesia, Libya, Nigritania, Malio, Mauritania.

Secundum antiquissimas anagraphas, Mazaces primi huius regionis incolae fuere, adhuc in Aegyptum antiquam circiter 945 a.C.n. domitati.

Res novae Tunesienses

Res novae Tunesienses sive res novae Jasmineae sunt continuae reclamantium manifestationes, quae per Tunesiam post Decembrem 2010 actae sunt. Tumultus et rebelliones quaestus inopiae, alimenti pretiorum inflationi, corruptioni politicae, de loquendi libertate deminutioni, ac pauperibus vitae condicionibus adsignata sunt. Tribus fere decenniis tantam in Tunesia socialem et politicam nemo vidit inquietudinem, quam mortes et noxae consecutae sunt. Quae reclamationes ortae sunt a morte voluntaria Machometi Bouazizi die 4 Ianuarii 2011. Qui enim contra legem fructus et holera venditans, quod opere destitutus esset, se ipsum incenderat die 17 Decembris 2010. Qui obitus magnas per totam civitatem evocavit reclamationes. Die 14 Ianuarii 2011 Zine El Abidine Ben Ali, qui Tunesiam viginti tres annos praesederat, re publica relicta, in Arabiam Saudianam profugit, ubi die 15 Ianuarii se munere publico rite abdicavit. Qui reclamantium manifestationes in Tunesia factae actiones similes per mundum Arabicum, praecipue in Aegypto, Iemenia et Syria, excitaverunt.

Tunes

Tunēs (-ētis, m.) Arabice تونس, est urbs circa 570 000 incolarum ac caput Tunesiae prope antiquam Karthaginem sita.

Utica (Tunesia)

Utica fuit urbs antiqua Africana septentrionaliter? Carthagini sita. Utica putatur fuisse colonia prima in Africa a Poeniis instituta. Hodie, Utica non est, sed nonnullae reliquiae manent, sed transductae sunt ab abluvione et aquiis Fluvii Medierdae ad interiorem. Nomen Utica tracta est de Poeniceo verbo dtaq, quod significat 'oppidum vetus', contra nomen Carthaginem, quae significat 'oppidum novum'.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.