Treccani

Treccani, vulgo Enciclopedia Treccani, rite Enciclopedia Italiana di scienze, lettere ed arti vocata, ex Ioanne Treccani editore appellatur. Quod opus est maxima encyclopaedia Italico sermone confecta, quia in triginta quinque volumina factum est. Primum Enciclopedia Treccani annis ab 1929 ad 1937 scripta est et adhuc editio ista semper imprimitur. Deinde, tamen, triginta sex volumina appendicum de posterioribus notitiis addita sunt.

Nexus externi

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Alexander IV

Alexander IV Signinus, natus e familia nobili nomine "Rinaldus de comitibus Signinis", Anagniae anno circiter 1199; mortuus die 25 Maii 1261) fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 12 Decembris 1254. Sicut ille, papa Innocentius III ad familiam comitum Signinorum pertinuerat.

Anno 1227 (eodem tempore quo Galfridus de Castellioneis) a patruo suo papa Gregorio IX cardinalis diaconus Sanctae Romanae Ecclesiae et anno 1231 cardinalis episcopus Ostiensis factus est. Die 15 Augusti 1255 Alexander IV Claram Assisiensem sanctificavit.

Augusta Taurinorum

Augusta Taurinorum (Italiane Torino) est urbs Italica et municipium, circiter 896 350 incolarum, locus princeps regionis Pedemontii et caput urbis metropolitanae Taurinensis.

Fuit colonia Romana, ab Augusto principe condita, sed iam ante Imperium Romanum fuerat, ut videtur, metropolis civitatis Taurinorum. Temporibus recentioribus fuit caput ducatus Sabaudiae, regni Sardiniae, et ab 1861 ad 1865 Regni Italiae omnis; unde nuncupari potest cunabula unificationis paeninsulae. Urbium industrialium Italiae hodiernae loco tertio enumeratur.

Hic admiratione digna sunt Porta Palatina urbis Romanae, Palatium Madama reginarum Sabaudiensium, moles Antonelliana ad museum cinematographicum accommodata, necnon ecclesia cathedralis Sancti Ioannis Baptistae, ubi servatur sindon Taurinensis; hinc praeterea formosissimae Alpium occidentalium valles visitantur.

Bonifacius VIII

Bonifacius VIII, nomine nativo "Benedictus Caetani" (Anagniae Latii natus anno circiter 1230; mortuus die 11 Octobris 1303) fuit episcopus Romanus, papa scilicet, a die 24 Decembris 1294. Patruus progenitoris eius Gelasius II fuit.

Benedictus Caetani iuri studuit Tudere et apud universitatem Bononiensem. Anno 1287 Cardinalis creatus est.

Cum bulla Antiquorum habet fidem die 22 Februarii 1300 Bonifacius VIII primum Iobeleum Ecclesiae Catholicae promulgavit, 9 Decembris 1301 Philippum IV regem Franciae Romam in concilium bulla Ausculta fili quasi in ius vocavit propter vectigalia sacerdotibus exacta. Rex tum primum ordines generales regni convocavit. Die 18 Novembris 1302 Bullam celebrem Unam sanctam ecclesiam propagavit, quo omnes homines ecclesiae subiectae esse debere declaravit. Die 20 Aprilis 1303 cum bulla "In supremae praeminentia dignitatis" Romae universitatem dictam "Studium Urbis" (Italiane La Sapienza) condidit.

Medicus apud Bonifacium VIII meruit Arnaldus de Villa Nova.

Caelestinus V

Caelestinus V, nomine nativo " Petrus de Murrone", filius undecimus patris Angelerii matrisque Mariae (natus anno 1209/1210 fortasse in villa de Sant'Angelo Limosano; mortuus die 19 Maii 1296) fuit papa per quinque menses anni 1294.

Clemens IV

Clemens IV, iam nomine anteriori Guido Fulcodii satis celeber (natus anno circiter 1200 ad Villam Sancti Aegidii; mortuus die 29 Novembris 1268) fuit papa a die 5 Februarii 1265.

Guidus Fulcodii Lutetiae studuit. Postea matrimonio iunctus pater duorum liberorum fuit. Illo tempore, miles et causidicus, regis Ludovici IX scriba a secretis fuit. Post mortem uxoris presbyter ordinatus fuit. Anno 1256 episcopus Anicii Vellavorum et 1259 archiepiscopus Narbonensis electus est. Anno 1261 Guidus Fulcodii Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Urbano IV creatus est. Inter annos 1262 et 1264 legatus papae in Angliam fuit.

Cum papa electus esset cum nomine Clementis, fuit carmen in quo is evidenter laudatus est, vituperatus vero si verba retro leguntur.

Laus tua, non tua fraus, virtus, non copia rerum, scandere te fecit hoc decus eximiumPauperibus tua das, numquam stat ianua clausaFundere res quaeris nec tua multiplicasCondicio tua sit stabilis! Non tempore parvoVivere te faciat hic Deus omnipotens!

Dantes Alagherius

Dantes Aligherius aliter Alagherius sive Alagherii (Italiane Dante Alighieri, Florentiae anno 1265 natus, die 14 Septembris 1321 exsul Ravennae mortuus) fuit scriptor, poeta, philosophus aevi mediaevalis exeuntis.

Dantes, "summus poëta" (il sommo poeta seu simplicius il poeta) ab Italicis appellatus, pater Italiae ac Linguae Italicae ab eruditis putatur, maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Etiam poeta Dulcis Novi Stili (Italiane Dolce Stil Novo) fuit.

Encyclopaedia

Encyclopaedia (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet. Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores usitate per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt. Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis. Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.

Godefridus Casalis

Godefridus Casalis, etiam Godfredus Casalis (natus Salutiis die 9 Iulii 1781; mortuus Augustae Taurinorum die 10 Martii 1856), fuit abbas et historicus Italicus.

Gregorius IX

Gregorius IX, nomine primordiali Hugulinus Signinus (natus anno inter 1145 et 1170 Anagniae; mortuus die 22 Augusti 1241), fuit episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 19 Martii 1227.

Hugulinus Signinus fuit propinquus, forsitan nepos, papae Innocentii III. Anno 1198, cardinalis et anno 1206 episcopus Ostiensis factus est, sed Sacri Collegii cardinalium decanus ab anno 1219 usque ad annum 1227. Inter annos 1207 et 1209, legatus in Germania pro papa Innocentio III meruit. Amicus fuit Dominici et Guillelmi Montisferrati qui apud eum Romae anno fere 1216 degit.

Honorio III anno 1227 mortuo, papa electus est nomine Gregorii IX. Anno 1230 Raimundum de Pennaforte ad compilationem libri de iure canonico incitavit. Anno 1231, inquisitionem introduxit. Die 27 Aprilis 1233 per bullam "Olim operante illo," universitati Tolosanae ille primus dedit et statuta confirmavit. Anno 1228, canonizationem Sancti Francisci decrevit. Anno 1234, canonizationem amici Dominici decrevit.

In suis decretalibus inter coetera? de aedituo locutus est.

Gregorius X

Gregorius X , nomine anteriori Tedaldus Placentinus e familia Vicecomitum (natus circiter 1210 Placentiae - obiit die 10 Ianuarii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die I Decembris 1271. Marcus Paulus Venetus anno 1271 Tedaldo incurrit (qui in illis diebus papa electus est) litterasque eius ad curiam Magni Chanis apportavit. Gregorius X archiatrum Petrum Hispanum sibi convocavit qui postea papa Ioannes XXI factus est. Gregorius anno 1274 concilio Lugdunensi Secundo praefuit, quod inter alia decretum "Ubi Periculum" edidit cuius gratia conclave ad papam eligendum creatum est.

Hadrianus II

Hadrianus II (nobili loco Romae anno 792 natus; mortuus die 14 Decembris 872), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 14 Decembris 867 erat.

Havaii (civitas)

Havaii (Havaiane Hawaiʻi; Anglice Hawaii, aliquando Hawaiʻi) sunt australissima Civitatum Foederatarum Americae civitas, quae in compluribus insulis parvis et in octo insulis maioribus consistit: Havaiʻi ('Magna Insula'), Kahoʻolave, Kauaʻi, Lānaʻi, Maui, Molokaʻi, Niʻihau, Oʻahu. Caput civitatis est Honolulu.

Honorius III

Honorius III (natus Cencius Savelli ante annum 1160 Romae; die 18 Martii 1227 mortuus) fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 18 Iulii 1216.

Anno 1193 Cencius cardinalis diaconus S. Luciae in Orthea factus est, sed anno 1201 cardinalis presbyter sanctorum Ioannis et Pauli (in quo titulo successor fuerit Bertrandus de Sabellis). Papis Clemente III ac Caelestino III Cencius custos thesauri meruit, atque ab anno 1194 usque ad 1198 vicecancellarius S. Romanae Ecclesiae. Ab anno 1197 Cencius tutor futuri imperatoris Friderici II fuit, quem mater eius Constantia Papae Innocentii III commiserat. In quarto Concilio in Laterano mense Novembri 1215 adfuit.Honorius III confirmavit regulas fratrum Dominicanorum (magistro Dominico Oxomensi), Franciscanorum atque Carmelitanorum. Ab Honorio die 23 Novembris 858 Fridericus II imperator coronatus est.

Innocentius IV

Innocentius IV, nomine nativo Sinibaldus de Flesco, e familia comitum Lavaniensium (natus Genuae inter annos 1180 et 1190; mortuus die 7 Decembris 1254) fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 25 Iunii 1243.

Sinibaldus de Flesco Bononiae atque Parmae iuri studuit. Doctor iuris canonici fit, cuius magnum opus est Apparatus in quinque libros decretalium.

Propter metum imperatori Friderici II Innocentius IV Româ in Genuam fugit. Ibi anno 1245 Concilium Lugdunense Primum constituit, quod imperatorem Fridericum II deposuit. Ad curiam Magni Chanis Iohannem de Plano Carpini misit, qui ad acclamationem Chanis Cuyne (Güyük) anno 1246 adfuit. Post mortem imperatori anno 1250 in Perusia fuit et postea in 1253 Romam rediit.

Innocentius V

Innocentius V, nomine anteriori Petrus de Tarantasia (natus anno circiter 1224 Campanii in regione Tarantasia Sabaudiae; mortuus die 22 Iunii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 21 Ianuarii 1276.

Petrus de Tarantasia Lugduni anno circiter 1240 frater Dominicanus factus est. Theologiae studuit moxque docuit apud Conventum Sancti Iacobi Parisiensis, ubi gradu magistri iuxta Universitatem Parisiensem merito "Doctor Famosissimus" propter eruditionem appellatus est; illis annis ibi erant Thomas Aquinas et Albertus Magnus.

Ab anno 1264 fuit provincialis Ordinis Dominicani. Anno 1272 archiepiscopus Lugdunensis ergo primas Galliarum factus est. Insequenti anno a Papa Gregorio X Cardinalis espicopus Ostiensis creatus est. Anno 1274 cum Gregorio X concilium Lugdunense Secundum interfuit et ibi magnam partem egit.

Opera nonnulla conscripsit inter quae commentaria in Sententias Petri Lombardi. Anno 1898 a Papa Leone XIII beatificatus est.

Ioannes XII

Ioannes XII (natus, Octavianus comes Tusculi, Romae circiter 938; mortuus die 14 Maii 964) fuit papa vel episcopus Romae a die 16 Decembris 955 usque ad diem 6 Novembris 963 fuerat.

Octavianus filius Alberici comitis Tusculani fuit, qui anno 932 Papam Ioannem XI deposuerat. Post mortem Alberici anno 954 Octavianus princeps et senator fit. Insequenti anno papa creatus est et sibi nomen pontificale Ioannem imposuit; ille enim secundus post Ioannem Secundum paparum nomen suum nativum abiecit. Die 2 Februarii 962 Ioannes Ottonem Magnum Imperatorem Romanum Sacrum coronavit. Anno insequenti Otto Ioannem e pontificatu deposuit.

De morte Ioannis mox obita sic narrat Liutprandus, qui pro imperatore Ottone depositionem nuper suadebat:

Volens cunctis seculis innotescere Dominus, quam iuste esset Iohannes papa a suis episcopis et omni plebe repudiatus ... quadam nocte extra Romam, dum se cum viri cuiusdam uxore oblectaret, in timporibus adeo a diabolo est percussus, ut infra dierum octo spacium eodem sit vulnere mortuus.

Marchia Tarvisina

Marchia Tarvisina (Italiane Marca di Treviso, Marca Trevigiana) est marchia, sive regio, historica circa urbem Tarvisium sita. A saeculo XIII significat partem Marchiae Veronensis prioris, et saeculo XIV exeunte terras aridas rei publicae Venetae.

Martinus IV

Martinus IV (natus Simon de Brione sive de Brie in Arvernia regione Franciae anno 1210 fere; mortuus Perusiae die 28 Martii 1285) fuit episcopus Romanus et papa Catholicus a die 22 Februarii 1281.

Origo, infantia, eruditioque Simonis de Brione obscurae sunt. Anno 1260 sigillorum custos a Ludovico IX rege Francico nominatus est. Anno 1264 cardinalis sanctae Romanae ecclesiae a papa Urbano IV creatus est. Simonis nomen pontificale erratum est: Martinus Marino confusus erat, cum Marinus I et Marinus II illo tempore Martinus II et Martinus III appellbaantur.

Nicolaus IV

Nicolaus IV, nomine nativo Hieronymus Mascius (natus die 30 Septembris 1227 Marchiis Italiae; mortuus die 4 Aprilis 1292) fuit papa catholicus et episcopus Romanus a die 15 Februarii 1288.

Hieronymus Mascius fuit frater Franciscanus alumnusque Universitatis Perusinae. Papa Gregorio X regnante Constantinopolim missus est, unde cum legatis Byzantinis Lugdunum rediit ad Concilium anno 1274 actum. Die 20 Maii eiusdem anni Minister generalis Franciscanorum loco Bonaventurae electus est. Anno 1278 Cardinalis presbyter titulo Sanctae Pudentianae a papa Nicolao III creatus est; die 12 Aprilis 1281 episcopus Praenestinus creatus est.

Nicolaus IV die 15 Septembris 1288 poenam capitalem decrevit contra eos Iudaeos qui de Iudaicae caecitatis errore ad lumen fidei Christianae conversi, ad priorem reversi esse perfidiam dignoscuntur. Die 12 Augusti 1289 cum bulla "Supra montem" regulam tertiam Ordinis Regularis Sancti Francisci approbavit. Fratrem Ioannem de Monte Corvino ad Sinas misit, qui ibi ecclesias constituit ipseque archiepiscopus Pechinensis postea creatus est.

Stephanus V

Stephanus V aut IV (nobili familia natus die ignoto Romae; ibidem die 24 Ianuarii 817 mortuus), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 22 Iunii 816 erat.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.