Thanach

Thanach (Hebraice: תנ״ך, TNK) est acronymium, quo in religione Iudaica canon Bibliorum Hebraicorum appellatur. Ex tribus partibus Thora ("praecepta"), Nebiim ("prophetae") et Chethubim ("scripta") constat, quae secundum antiquitatem ac momentum theologicum ordinatae sunt. Philo Alexandrinus 22 libros (pro 22 litteris abecedarii Hebraici) numeravit, editio hodierna 24 libros habet. Secundum Henricum Graetz circa annum 100 a.C.n. in synodo apud Iamniam habita canon Bibliorum Hebraicorum constitutus est. Quae hypothesis, etsi saeculo vicesimo vigebat, his diebus magis magisque in dubium vocatur.

Thanach idem est ac Textus Masoreticus aut Miqra (מקרא), quae Latine "id quod legitur" sonat. Miqra est notio antiquior, lingua Hebraica hodierna verba Thanach et Miqra sine discrimine commutantur.

YanovTorah
Volumen Pentateuchi sive Thora ("Yanov" dicta, quod fragmenta eius clam in castra carceralia nomine "Yanov" translata ibique redintegrata sunt. Hodie Angelopoli asservatur.

Notio

Entire Tanakh scroll set

"TNK" est acronymium ex litteris initialibus Hebraicis trium principalium Bibliorum partium formatum. Consonantes thau (ת), nun (נ) et caph (כ; forma finalis ך) vocalibus additis Thanach vel Thenach (IPA: [taˈnax] vel [təˈnax]) enuntiantur (consonans finalis spirans - [χ] - effertur).

Thanach in comparatione Veteris Testamenti

De omnibus Thanach libris verba in Novum Testamentum allata sunt, sumpta quidem ex Graeca versione Septuaginta dicta. Marcion, qui fere saeculo secundo medio Thanach ut a demiurgo, non a Deo inspiratum recusavit, haereticus damnatus ex ecclesia expulsus est. Inde libri Thanach apud Christianos in usu manebant.

In religione Christiana circiter ab anno 190 omnes Thanach libri una cum aliis Graece scriptis, quas Septuaginta continet, notione "Vetus Testamentum" Novo Testamento contra positi sunt. Libri Veteris Testamenti integri recepti, sed aliter distributi sunt: Prima pars libros "historicos" continet (Genesis usque ad Esther), altera "sapientiales" (Iob, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum), tertia "propheticos". Novo Testamento antepositi et circa annum 400 canonizati sunt.

Numerus ac ordo scriptorum biblicorum in ecclesiis variat. Ecclesiae ex reformatione ortae solos libros Thanach approbant libros Graece scriptos (ab Ecclesia Catholica Romana "deuterocanonicos" appellatos) inter apocrypha numerantes.

Appellatio "Vetus Testamentum" ab Epistula ad Hebraeos repetit, ubi de "novo testamento" dicitur, quod priorem "veteravit" (Heb 8), Christus autem "novi testamenti mediator" (Heb 9,15) vocatur. His diebus sunt theologi, qui "Vetus Testamentum" "Primum Testamentum" appellent, ne id despectui habere videantur ac commune duarum religionum fundamentum esse affirment.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanach spectant.

Nexus interni

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Biblia

Biblia, plenius Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), sunt scriptura sancta Christianorum Iudaeorumque. Ex variis libris constant, quorum non omnes ab omnibus sectis religiosis agnoscuntur. Libri a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus recepti Apocrypha appellantur, seu, apud Catholicos Romanos, "Deuterocanonici."

Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur. Haec pars appellatur, more translaticio, Vetus Testamentum. Hodie etiam appellatur Biblia Iudaica (Hebraice Thanach).

Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere Novum Testamentum appellatur.

Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. Biblia Sacra Latine translata sunt a Sancto Hieronymo, et haec Biblia Vulgata nominantur.

Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum Sacrorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum sese dicant.

Iohannes Gutenberg fuit primus qui libros sacros machinis in litteris motilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum Sacrorum versionis praeclarae Biblia Vulgata Gutembergiana in chartas cannabaceas transcripsit.

Canon (Biblia)

Canon Bibliorum est series librorum, quos in religione Iudaica et Christiana partes Bibliorum esse statutum est (i.e. qui canonizati sunt). Quo norma (canon) religionis facti sunt.

In religione Iudaica primo Pentateuchus normativus, i.e. Sacra Scriptura, habebatur (circiter 800–250 a.Chr.n.), cui alii libri (prophetarum ac sapientiae) adiuncti sunt. Sub annum 100 definitive statutum est, qui libri Hebraici ad Tanach (quod Christiani Vetus Testamentum aut Primum Testamentum nominant) pertinent.

Religio Christiana omnes libros Tanach Hebraici recepit, ad hoc et alii Graeci Septuagintae. Fere usque ad annum 350 Ecclesia antiqua eos nomine Vetus Testamentum canonizavit, quod scriptis Novi Testamenti fere usque ad annum 400 canonizati praeposuit, eo modo vim permanentem Veteris Testamenti pro fide Christiana ostendens. Divisio Christianorum effecit, ut in denominationibus Christianis ambitus Veteris Testamenti variet: Cum Biblia Lutheri tantum libros Tanach Hebraici complectatur, Ecclesia Catholica Romana et Ecclesiae Orthodoxae etiam nonnullos libros Septuagintae Graece scriptos canonicos habent.

Chethubim

Chethubim (Hebraice: כְּתוּבִים, "scripta") sunt pars tertia Veteris Testamenti Hebraici (Thanach) praeter Thora et Nebiim.

Continentur in his:

Liber Psalmorum

Liber Proverbiorum

Liber Iob

quinque Megillot: Liber Ruth, Canticum Canticorum, Liber Ecclesiastes, Lamentationes, Liber Esther

quattuor libri historici: Prophetia Danielis, Liber Esdrae, Liber Nehemiae et duo Paralipomenon libri in unum coniuncti (Liber I Paralipomenon et Liber II Paralipomenon).Chethubim circa annum 100 canonizati sunt, sed iam circa annum 190 a.C.n. sacrae scripturae habebantur.

David (rex)

David sive Davidus (Hebraice דוד Dawēḏ (Dawîḏ), fortasse 'amatus') in primo secundoque libris Samuelis in Thanach narratur secundus (post Saul) rex Israelis, qui prima parte saeculi decimi a.C.n. regnabat.

David etiam multos Psalmos scripsisse putatur. Qui, ut fert Biblia, est filius Isaii et Salomonem genuit. Merus puer adhuc, unctus a propheta Samuel facto rege. Puer, quoque, famosum occidit gigantem Goliath. Fuit musicus in curia Saul. Eius filius Absalom rebellionem duxit.

Incipit

Terminus technicus Incipit ("incipere", tertia persona indicativi praesentis) prima verba textus litterarii vel scientifici significat, interdum etiam initium operis musici. "Incipit" loco tituli ad textus antiquos aut mediaevales indicandos ex usu est, qui sine nomine aut variis, saepe falsis nominibus traditi sunt.

Cum in regionibus linguae Anglicae tantum notio Incipit in usu sit, in litteratura scientifica Theodisca saepe Initium' invenitur. Index, in quo initia modo alphabetico afferuntur, Incipitarium vocatur.

Liber Genesis

Liber Genesis (Graece Γένεσις, "origo"; Hebraice בְּרֵאשִׁית Bərēšīṯ, "in principio"‬, quo verbo liber incipit) est primus bibliorum Hebraicorum (Thanach) et Veteris Testamenti Christiani liber.

Liber sacer

Liber sacer est scriptura, quae inter cultores religionis cuiuspiam maxima auctoritas habetur, et non raro ad divinitatem vel numen refertur. De textibus magicis, mythologicis, exegeticis, divinatoriis, ritualibus, et de precibus et praescriptis tractare potest. Summa textuum unitatem constituens est corpus litterarium.

Variant scribendorum textuum sacrorum adiumenta secundum aetates ac necessitates et traditiones religiosas; exempli gratia, Mesopotamii suos textus sacros, ut notum est, in tabulis argillaceis imprimebant, Aegyptii autem in papyro vel in muris sepulcrorum subterraneorum inscribebant, cum Europaei membranis uterentur.

Liber sacer est corpus textuum, quorum adiumenta in chartone vel charta consistunt. Canon est index et corpus textuum, quorum summa in aetate certa fixa est nec iam mutari potest.

Thanach, Biblia Sacra, Alcoranus textuum corpora canonizata sunt quae hodie in formam libri chartacei redigi vel rationibus electronicis edi solent.

Nebiim

Nebiim (Hebraice: נְבִיאִים prophetae) sunt libri prophetarum in Vetere Testamento Iudaico (Thanach). In prophetas priores, res populi Israel priores demonstrantes, et posteriores dividuntur.

Prophetae priores sunt:

Liber Iosue,

Liber Iudicum,

Libri Samuelis (Liber I Samuelis et Liber II Samuelis),

Libri Regum (Liber I Regum et Liber II Regum).Prophetae posteriores:

Isaias,

Ieremias,

Ezechiel (in tribus libris).nec non Dodecapropheton:

Osee,

Ioel,

Amos,

Abdias,

Ionas,

Michaeas,

Nahum,

Habacuc,

Sophonias,

Aggaeus,

Zacharias,

Malachias (in uno libro).

Regnum Dei

Regnum Dei (Hebraice מלכות malchut, Graece Βασιλεία τοῦ Θεοῦ) est notio Thanach sive Veteris Testamenti, quae Deum super Israel regentem significat.

In Novo Testamento notio "regnum Dei" (βασιλεία τοῦ Θεοῦ) in 122 locis invenitur, in evangelio secundum Matthaeum pro "regno Dei" saepe "regnum coelorum" (βασιλεία τῶν ουρανῶν), quod idem valet, positum est.

Iesus Nazarenus regnum Dei "appropinquavisse" (Mc 1,15) variis modis praedicavit ac demonstravit: miraculis, parabolis, orationibus sicut oratione montana. Non de dominatione territoriali "in hoc mundo", sed de regno loquitur, quod per fidem hominum in Deum usque crescit ad plenitudinem in Parusia Christi.

Sanctae Scripturae Latine

Hac in pagina inscribitur index seu bibliographia operum sacrorum omnium religionum quae in Latinum iam versa sunt.

Theocratia

Theocratia (Graece θεοκρατία 'regnum dei') est rerum gubernatio, in qua deus vel aliquod numen summus rector civilis habetur, cuius et leges, sicut canon vel Thanach, et voluntatem prohetarum opinatam auctoritates ecclesiasticae interpretantur.

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.