Susiana

Susiana vel Cissia (Lingua Persica Antiqua: Hūjiya; Lingua Persica Moderna: خوزستان Ḫūzestān), est regio historica et perantiqua Orientis Proximi. Sedes olim regni Elamitarum, postea Imperii Persici Achaemenidarum, Seleucidarum et Arsacidarum satrapia, nunc est una e triginta provinciis Iraniae. Caput satrapiae fuerunt Susa, provinciae hodiernae caput est Ahvaz.

Iran locator15
Tabula Susianae situm in Irania indicans

Fontes

Strabo, Geographica XV.3.2-12

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Aspisas

Aspisas Persa (Graece Ἀσπείσας), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, anno 315 a.C.n. ab Antigono Monophthalmo satrapa Susianae creatus est, in qua regione ipse natus erat. Igitur reperiuntur nummi Alexandri Magni postumi in quibus inscriptio ΑΣΠΕΙΣΑΣ incusus est.

Elam

Elam vel Aelam fuit regio historica Asiae Meridionalis conterminis fere cum hodierna Iraniae provincia Susiana, ubi olim Elamitae habitabant lingua Elamitica loquentes.

Expeditio in Persas conducta (363)

Expeditio in Persas conducta est anno 363 ab Iuliano principe, resistente exercitu Sassanidarum et rege Sapore II. Rex inimicos Romanos per vallem Tigridis promoturos exspectavit; Iulianus autem rapide per Euphratem progressus est, navibus utens. Romani Proelium iuxta Ctesiphontem commiserunt, bono eventu, sed mox e Mesopotamia recedere statuerunt. Iulianus ipse post viginti fere dies, in proelio prope Maranga devictus, vulnus mortale cepit.

Persis (satrapia)

Persis (Persice Pārsa) fuit una e septem satrapiis principalibus Imperii Achaemenidarum, sicut a Jacobs (2006) enumerantur. Ad hanc satrapiam pertinuerunt et regio Persis ipsa (hodie fere Fārs) et eae quae sequuntur: Carmania Karmāna, Susiana Ūja et Elymais.

Satrapiae Imperii Achaemenidarum

Hic habes indicem Satrapiarum Imperii Achaemenidarum, scilicet imperii Persarum ab anno fere 539 usque ad 330 a.C.n..

Susa

Susa est nomen locorum complurium, in quorum numero sunt:

Susa (-orum n.), urbs Iraniae.

Susa (-ae f.), vel potius Segusium, urbs Italiae.

Susa (-ae f.), vel potius Hadrumetum, urbs Tunesiae.

Susa (-ae f.), urbs in regione controversa Carabachia.

Susa (-ae f.), districtus in regione controversa Carabachia.

== Nexus interni ==

Susia (-orum n.), urbs Iraniae.

Susiana, provincia Iraniae, circa Susa urbem sita.

Susa (Irania)

Susa (-orum, n. vel rarius -ae, f.) (Graece: Σοῦσα, Lingua Hebraica Biblica: שושן Šũšan, Lingua Persica moderna شوش Šũš) est antiquissima Iraniae urbs in provincia Susiana sita, cuius olim fuit caput.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.