Stannum

Stannum[1] (-i, n.), Latinitate classica plumbum album,[2] est metallum post-transitionale coloris argenti, elementum cuius numerus atomicus 50, et symbolum chemicum Sn est. Stannum est elementum gregis principalis in grege 14 systematis periodici, proprietatibus simile amborum gregis 14 elementorum propinquorum, germanii et plumbi, sicut in duobus oxydationis statibus +2 et +4.

Mixtura stanni cum cupro aes nominatur. Olim stannum ex Britannia in terras mediterraneas importabatur.

Proprietates:

  • liquidum est super temperaturam 505 K
  • liquidum est sub temperaturam 2.533 K
  • massa specifica: 7,29 g/cm3
Tin-2
argenteus

Notae

  1. "Stannum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Nomen Latinum mediaevale
  2. "Nascitur ibi [in Britannia] plumbum album in mediterraneis regionibus" (Caesar, Bellum Gallicum, 5.12).

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Aetas aënea

Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam? ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Cassiterides Insulae

Cassiterides (nomen Graecum, scilicet "stanni insulae"; Graece enim stannum κασσίτερος sonat) fuerunt, si in scriptoribus antiquis fidem reponimus, insulae in Oceano Atlantico iacentes ad septentrionem Hispaniae, unde stannum a nautis Punis ad regiones meridionales portatum est. Saepius ab hodiernis "Cassiterides" nomen antiquum insularum Britannicarum omnium, seu earum partium Britanniae quae ad meridiem et occidentem spectantur, fuisse censetur. Non sine fundamento hoc nomen Sillinis insulis et Cornubiae litore occidentali tribuunt.

Gamelan

Gamelan est traditionalis grex musicus Iavae et Bali in Indonesia, plerumque in instrumentis percussionalibus consistens. Usitatissima instrumenta sunt metallophona a malleis ictis et tympanis manu ictis et kendhang appellatis, quae tactum edunt. Inter alia instrumenta sunt xylophona, tibiae bambusae, chordophonum arcuatum rebab appellatum, et adeo cantores sindhen appellati.Gamelan, quamquam populo minus gratum est post musicam pop introductam, iam iustis temporibus usitate auditur, praecipue in multis caerimoniis traditionalibus Indonesiis. Plurimis Indonesianis, gamelan est pars necessaria culturae Indonesiae.Vocabulum gamelan a gamel, registrum bassum, deducitur, quod ad genus mallei ad instrumenta icta adhibitum vel actionem malleo iciendi attingere potest. Vocabulum karawitan ad instrumenta gamelan sonata attingit, et a verbo rawit deducitur, 'contortus' vel 'subtiliter factus' significante. Vocabulum a rawit, vocabulo Iavanico originis Sanscrito derivatur, quod ad sensum levoris et elegantiae in music Iavanica cultae attingit. Pangrawit, aliud verbum ex eadem radice derivatum, hominem talis prudentiae significat, et pro honorifico est cum vulgus de musicis gamelan magni aestimatis disputat. Verbum Iavanicum altum pro gamelan est gangsa, vel a verbis tembaga et rejasa, ad elementa in aereum gamelan constructum (cuprum et stannum) adhibita, vel tiga et sedasa ad eorum proportiones (tres et decem) attingens.

Instrumenta

Ericus Satie compositor, aequaevus Debussyanus magni momenti, gamelan Iavanicum in Exposition Universelle annu 1889 Lutetiae etiam audivit. Iterati gamelan effectus hypnotici in Gnossienne, copia exotica Satieana pro clavile, adiecta estDirecta homages ad musicam gamelan inveniuntur in operibus pro instrumentis Occidentalibus a Ioanne Cage conceptis, praecipue in eius rebus pro piano praeparata, Colin McPhee, Ludovico Harrison, Bela Bartok, Francisco Poulenc, Oliverio Messiaen, Petro Boulez, Bronislaw Kaper, et Beniamino Britten. Temporibus recentioribus, compositores Americani sicut Henricus Brant, Stephanus Reich, Philippus Glass, Dionysius Murphy, Loren Nerell, Michael Tenzer, Evan Ziporyn, Daniel Iacobus Wolf, et Jody Diamond, ac compositores Australiani sicut Petrus Sculthorpe, Andreas Schultz, et Ross Edwards nonnulla opera quibus sunt partes pro instrumentis gamelan vel plenis gregibus gamelan composuit. I Nyoman Windha est unus inter compositores Indonesios qui compositiones pro instrumentis Occidentalibus instrumentis gamelan etiam utentes scripserunt. Georgius Ligeti, compositor Hungaricus, Galamb Borong, étude pro pianoforte, composuit, a gamelan motus. Harrius Partch quoque, compositor avant-garde, unus ex compositoribus inusitatioribus Americanis, a gamelan motus est, in compositionibus microtonicis et instrumentis quae pro eorum perfunctione construxit.Ioannes Fahey, citharista vulgaris Americanus, elementa gamelan in multis ex suis congeriebus sonorum annis 1960 exeuntibus posuit, et iterum in The Epiphany of Glenn Jones, eius collaboratione cum Cul de Sac grege (1997). Robertus Fripp et Adrianus Belew, a gamelan moti, citharis per rhythmum imbricatis usi sunt in eorum biciniis inter se in trilogia alborum (Discipline, Beat, Three of a Perfect Pair) a King Crimson grege rockoco ab anno 1981 ad 1984 editis et in The League of Crafty Guitarists. Gamelan saltem ter adhibitum est a Michaele Oldfield, Britannico multorum instrumentorum perito, in compositionibus "Woodhenge" (1979), "The Wind Chimes (Part II)" (1987), et "Nightshade" (2005).

Ion

Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens') in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter electrontum suorum dotationem augere vel diminuere, in principio neutra. Hoc appellatur iontizatio.

Ionta negative onerata, ob electronta augere, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo.

Ionta autem positive, propter electronta diminuere sua, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.

Ligatio metallica

Ligatio est solutio metallorum solidorum. Ligatio plerumque distinctas proprietates physicas ab elementis mixtis habet, sed compositum chemicum verum non censetur, quia in formatione moleculas nec reactionem chemicas intercedent.

Ligationes aut perfectae aut imperfectae describuntur. Perfectae singulam microstructuram adsumunt; imperfectae autem duos aut plures statús microstructurales simul ostendunt, cuius distributionem in spatio sua historia thermalis homogeneam efficere potest.

Metalla post-transitionis

Metalla post-transitionis? in chemia sunt copia elementorum metallicorum quae ad dextram elementorum transitionis in tabula periodica stant. Secundum multos eruditos, ea sunt:

Gallium

Indium

Thallium

Stannum

Plumbum

Bismuthumet, non transitionis habentur,?

Zincum

Cadmium

HydrargyrumEtiam (meliore loco absente)? Aluminium.

Metalloides

Metalloides est aliquod elementum chemicum quod proprietates habet inter illas metallorum et non-metallorum, vel mixturam harum proprietatum. Neque est metalloidis definitio regularis nec consensus de elementis pro metalloidibus habitis. Nihilominus chemici hoc vocabulo saepe uti solent.

Six metalloida saepe agnita sunt borium, silicium, germanium, arsenicum, antimonium, tellurium. Quinque elementa minus saepe sic appellata sunt carbo, aluminium, selenium, polonium, astatium. In tabula periodica normali haec undecim iacent in fascia diagonali regionis p, a borio in superiore sinistra ad astatium in inferiore dextra, secundum lineam divisionis inter metalla et non-metalla in nonnullis tabulis monstratam.

Metalloida typica speciem gerunt metallicam, sed fragiles sunt et mediocriter tantum electricitatem conducunt. Quod ad chemiam pertinet plerumque ut non-metalla se gerunt, sed metallis misceri possunt. Plurimae aliae proprietates physica et chemica sunt naturae mediae inter metalla et non-metalla. Metalloida plerumque sunt nimis fragilia ut usus in structura habeant. Illa et coniugationes adhibentur in ligationibus, agentibus biologicis, catalytis, retardatoriis flammium, vitris, optoelectronica, pyrotechnia, semiconductris, atque electronica.

Metallum

Si genus musicae quaeris, vide metallum (musica).

Metallum (-i, n.) est genus materiae quod lucem refulget ac eam defert propriam colorum ratio, metallica dicta. Optimum vi electrica conductor est, universe acidis hydrogenium proferentibus sed non basibus incisum, saepe bona resistentia mechanica. Metalla pura sunt elementa chemica.

Metalla sunt exempli causa:

Aurum

Argentum

Cuprum vel cyprium

Ferrum

Plumbum

Stannum vel plumbum albumMetalla mixta sunt exempli causa:

Aes, quod est cuprum stanno vel plumbo mixtum

Chalybs

Electrum, quod est mixtura aurei et argenti

Ordinatio Regni Mineralium secundum Linnaeum

Ordinatio Regni Mineralium secundum Linnaeum, in mineralogia, est classificatio mineralia similis systemati periodico in chemia, e libro Systema Naturae Linnaei.

Regnum Minerale (synonyma Mineralia, Lapidea) Linnaeus, A.D. 1748: 145; continet 3 classes; 8 ordines; 42 genera; 194 species ; cum 1 ordine extincto; 8 generibus; 40 speciebus:

I- c. Petrae - Lapides simplices. Continet: 3 oo.; 11 gg.; 49 spp. .Anno 1505, medicus Ulricus Rülein Calewensis, in primo opere geologico impresso, titulo Ein nützlich Bergbüchlin von allen Metallen als Golt, Silber, Zeyn, Kupfer ertz, Eisen stein, Bleyertz, und von Quecksilber, mineralia tribus subclassibus dividit:

Galena - Calewensis, 1505 - quod e graeco γαλήνη (mare placidum) venit, & Angli etiam lead sulfid vocant.

Petrae metamorphicae - Calewensis, 1505 - anglice hornstone.

Glarea - Calewensis, 1505 - anglice ironstone and pyrites.1- Ordo Vitrescentes - anglice glassy stones. Continet: 3 gg.; 14 spp.:

01 g. Cos - anglice sandstone. Continet: [*] 3 spp. :

Cos particulis inaequalibus rigidis – (Synonymon Arenarius lapis) - anglice quartzite sandstone.

Cos particulis aequalibus friabilibus - (Synonymon Coticula)

Cos aquam filtrans - (synonimum Filtrum).02 genus Quarzum - (synonima Crystallum, Krustallos, Quarz) - anglice quartz. Continet:[*] 7 spp. :

Quarzum aqueo-album

Quarzum luteum - (Synonymon Pseudo-Topazius)

Quarzum rubrum - (Synonymon Pseudo-Rubinus)

Quarzum purpureum - (Synonymon Pseudo-Amethistus) - anglice amethyst.

Quarzum coeruleum - (Synonymon Pseudo-Saphirus)

Quarzum viride - (Synonymon Pseudo-Smaragdus)

Quarzum viridi-coeruleum - (Synonymon Pseudo-Beryllus)03 genus "Silex" - (Synonymon: silica) - in anglice: “silica”.

"Carneolus" - in anglice: “carnelian”.

"Malachites" - in anglice: “malachite”.

"Turchesia"

"Sardius" - in anglice: “sard”.

Achates (in anglice: “agate”)

Calcedonius

Iaspis (in anglice: “jasper”)

Pyromachus (in anglice: “flint”)2- Ordo "Calcarii" - in anglice: “calcareous stones”. Continet: [*] 3 g; 16 sp :01 genus "Marmor". Continet:[*] 12 sp :Subgenus "Rudia". Continet:[*] 2 sp :

"Marmor rude" (Synonymon: Calcarius lapis)

"Marmor rude, venis quartzosis rubris" (Synonymon: "Vena haematica")Subgenus "Nitida". Continet 8 sp :

"Marmor nitidum album" (Synonymon: "Marmor album")

"Marmor nitidum rubrum" (Synonymon: "Marmor rubrum")

"Marmor nitidum atrum" (Synonymon:"Lydius lapis") - in anglice: “basanite, lydianstone”.

"Marmor nitidum, coloribus mixtis" (Synonymon: "Marmor variegatum")

"Marmor nitidum, coloribus alternis" (Synonymon: "Marmor polyzonias")

"Marmor nitidum, coloribus picturam referens" (Synonymon:"Marmor Florentinum")

"Marmor nitidum virescens, maculis nigris" (Synonymon: "Serpentinus lapis")

"Marmor nitidum coeruleum, maculis albicantibus" (Synonymon: "Lazulus lapis")Subgenus "Fugacia". Continet 2 sp :

"Marmor fugax opacum" - (Synonymon: Gypsum)

"Marmor fugax subdiaphanum" - (Synonymon: Alabastrum) - quod e graeco Αλαβαστρον (Urbs aegyptiaca, Thebais) - in anglice: “alabaster”.02 genus "Schistus". Continet:[*] 4 sp :

"Schistus cinereus" (Synonymon: Fissilis inutilis)

"Schistus nigricans friabilis" (Synonymon: Fissilis vulgaris)

"Schistus niger duriusculus" (Synonymon: Fissilis lapis)

"Schistus niger durus clangosus" (Synonymon: Ardesia tegularis)03 genus "Spatum" - in anglice: “feldspar, spar”. Continet: [*] 3 sp :

Spatum compactum pellucidum (Synonymon: Crystallus islandica)

Spatum compactum, opacum nitidum – (Synonymon: Spatum vulgare) - in anglice: “common feldspar; orthoclase; potash-feldspar”.

Spatum fissile, lamellis dehiscentibus (Synonymon: Spatum lamellatum)3- Ordo "Apyri" - in anglice: “stones unchanged by fire”. Continet: [*] 5 g; 15 sp :01 genus "Ollaris". Continet: [*] 4 sp :

"Ollaris fibris acerosis friabilibus" (Synonymon: "Lebetum lapis")

"Ollaris fibris acerosis rigidis" (Synonymon: "Acerosus lapis")

"Ollaris fibris e centro radiatis" (Synonymon: "Radians lapis")

"Ollaris fibris fasciculatim inflexis" (Synonymon: "Torosus lapis")02 genus "Mica" - in anglice: “mica”.03 genus "Talcum" - in anglice: “talc”. Continet: [*] 4 sp :"Talcum durum crassum, cortice nitido" (Synonymon:Corneus lapis) - in anglice: “hornstone”.

"Talcum durum coriaceum" (synonymon: Tunicatus lapis)

"Talcum friabile molliusculum" (Synonymon: Talcum officinalis)

"Talcum friabile fragile membranaceum" (Synonymon: Talcum aureum)04 genus "Amiantus"- in graece: “αμίαντος” (purus, sine macula). Continet:[*] 4 sp :

"Amiantus fibris capillaceis flexilibus tenacibus" (Synonymon: "Linum incombustibile")

"Amiantus fibris capillaceis flexilibus fragilibus" (Synonymon: "Alumen plumos. officinalis")

"Amiantus fibris setosis rigidis" (Synonymon: "Amiantus immaturus")

"Amiantus fibris angulosis rigidis" (Synonymon: "Pseudo-amiantus")05 genus "Asbestus" - in graece: “ασβεστος” (inexterminabilis). Continet:[*] 3 sp :

"Asbestus natans, solido-flexilis" (Synonymon: Suber montanum)

"Asbestus natans fibroso-coriaceus" (Synonymon: Aluta montana)

"Asbestus ponderosus fissilis" (Synonymon: Caro fossilis)II- classis "Minerae" - Lapides compositi - in anglice: “minerals”. Continet: 3 o; 18 g; 86 sp :1- Ordo"Salia" - in anglice: “salts”. Continet: 6 g; 20 sp :01 genus "Natrium".02 genus "Selenites".03 genus "Nitrum". Continet 13 sp :

"Nitrum humosum" (Synonymon: "Terra nitrosa")

"Nitrum quartzosum album" (Synonymon: "Crystallus montana")

"Nitrum quartzosum luteum" (Synonymon: "Topazius")

"Nitrum quartzosum rubrum" (Synonymon: "Rubinus")

"Nitrum quartzosum purpureum" (Synonymon: "Amethystus")

"Nitrum quartzosum coeruleum" (Synonymon: "Sapphirus")

"Nitrum quartzosum viride" (Synonymon: "Smaragdus")

"Nitrum quartzosum viridi-coeruleum" (Synonymon: "Beryllus")

"Nitrum siliceum" (Synonymon: "Adamas")

"Nitrum spatosum acutum utrinque" (Synonymon: "Spatum crystallinum")

"Nitrum spatosum truncatum utrinque" (Synonymon: "Crystallus plumbifer")

"Nitrum spatosum, fragmentorum angulis oppositis" (Synonymon: "Selenites")

"Nitrum marmoreum foetidum" (Synonymon: "Suillus lapis")04 genus "Muria" - in anglice: “brine”. Continet 3 sp :

"Muria aquae marinae" (Synonymon: "Sal marinum")

"Muria aquae fontanae" (Synonymon: "Sal fontanum")

"Muria solidum fossile" (Synonymon: "Sal gemmae")05 genus "Alumen" - in anglice: “alum”. Continet: 2 sp :

"Alumen nudum" (Synonymon: "Alumen plumosum")

"Alumen schisti" (Synonymon: "Fissilis aluminaris")06 genus "Vitriolum". Continet: 2 sp :

"Vitriolum ferri viride" (Synonymon: "Vitriolum martis")

"Vitriolum cupri coeruleum" (Synonymon: "Vitriolum cyprinum")2- Ordo"Sulphura". Continet: 4 g; 24 sp :01 genus "Electrum". Continet: 2 sp :

"Electrum solidum" (Synonymon: "Succinum var. col.")

"Electrum tenax" (Synonymon:"Ambra grisea")02 genus "Bitumen". Continet: 6 sp :

"Bitumen fluidum album, ignem attrahens" (Synonymon: "Naphtha")

"Bitumen liquidum fuscum nudum" (Synonymon: "Petroleum")

"Bitumen liquido-tenax nudum" (Synonymon: "Maltha")

"Bitumen solido-tenax nudum" (Synonymon: "Asphaltus")

"Bitumen solidum nudum" (Synonymon: "Gagas")

"Bitumen solidum in schisto" (Synonymon: "Carbo fossilis")03 genus "Pyrites". Continet: 13 sp :

"Pyrites nudus" (Synonymon: "Sulphur nativum")

"Pyrites micaceus" (Synonymon: "Auripigmentum")

"Pyrites ferri flavus, figurâ varia" (Synonymon: "Pyrites martis var. fig.")

"Pyrites cupri fulvus" (Synonymon: "Pyrites venustis")

"Pyrites cupri vitrescens" (Synonymon: "Minera veneris dura")

"Pyrites cupri quartzosus" (Synonymon: "Minera veneris quartzosa")

"Pyrites cupri-cotaceus" (Synonymon: "Minera veneris arenacea")

"Pyrites cupri saturatissimus, petram tegens" (Synonymon: "Minera veneris mollis")

"Pyrites cupri particulis impalpabilibus" (Synonymon: "Minera veneris chalybeata")

"Pyrites cupri fulvo-fuscus" (Synonymon: "Minera veneris hepatica")

"Pyrites cupri in apyro" (Synonymon: "Minera veneris tenax")

"Pyrites cupri in ollari aceroso rigido" (Synonymon: "Minera veneris acerosa")

"Pyrites arsenicalis" (Synonymon: Arsenicum argentei coloris)04 genus "Arsenicum". Continet: 4 sp :

"Arsenicum argentei coloris"

"Arsenicum vitro rubro" (Synonymon: "Cobaltum")

"Arsenicum vitro coeruleo" (Synonymon: "Saffera")

"Arsenicum ollaris acerosi rigidi" (Synonymon: "Cobaltum rubrum")3- Ordo "Mercurialia" - in anglice: “merchandise”. Continet: 10 g; 42 sp :01 genus "Hydrargyrum" - in anglice: “mercury”. Countinet: 2 sp :

"Hydrargyrum petra varia vestitum" (Synonymon: "Minera mercurii")

"Hydrargyrum rubro-tinctorium" (Synonymon: "Cinnabaris nativa")02 genus "Stibium". Continet: 3 sp :

"Stibium striato-fibrosum" (Synonymon: "Minera antimonii")

"Stibium lamellato-squamosum" (Synonymon: "Refusius")

"Stibium micae squamosae et membranaceae mixtae"03 genus "Vismuthum" in anglice: “bismuth”. Continet: 1 sp :

"Vismuthum arsenici, colore fugaci" (Synomymon: "Cobaltum vismuti")04 genus "Zincum". Continet: 4 sp :

"Zincum fertile petrosum violaceum" (Synonymon: "Minera zinci")

"Zincum fertile petroso-vitriolaceum" (Synonymon: "Lapis atramentarius")

"Zincum sterile terreum" (Synonymon: "Calaminaris")

"Zincum sterile micaceum" (Synonymon: "Molybdaena")05 genus "Ferrum" - in anglice: “iron”. Continet: 12 sp :

"Ferrum sulphure non adulteratum" (Synonymon: "Minera martis optima")

"Ferrum sulphure arsenico impraegnatum"

"Ferrum sulphure pyrite impraegnatum"

"Ferrum petrae vitrescentis, pauperrimum"

"Ferrum petrae vitrescentis, dives"

"Ferrum nudum octaëdron" (Synonymon: "Ferrum purum")

"Ferrum tessulatum, fere nudum" (Synonymon: "Ferrum sub-purum")

"Ferrum fracturis nitidum" (Synonymon: "Minera ferris specularis")

"Ferrum ferrum et mundi polos respiciens" (Synonymon: "Magnes")

"Ferrum ollaris è centro radiati Zincei, extus puculati" (Synonymon: "Magnesia")

"Ferrum amianti angulosi rigidi" (Synonymon: "Haematites")

"Ferrum amianti rigidi, extus puculati" (Synonymon: "Nucleus haematitidis")06 genus "Cuprum" - in anglice: “copper”. Continet: 4 sp :

"Cuprum nudum tessulatum" (Synonymon: "Cuprum nativum") - in anglice: “native copper”.

"Cuprum nudum informe praecipitatum" (Synonymon: "Cuprum praecipitatum")

"Cuprum coeruleum" (Synonymon: "Cuprum lazureum")

"Cuprum violaceum" (Synonymon: "Cuprum vitrei coloris")07 genus "Plumbum" - in anglice: “lead”. Continet: 5 sp :

"Plumbum particulis tessulatis contiguis" (Synonymon: "Galena tessulata")

"Plumbum particulis tessulatis sparsis granulatis" (Synonymon: "Minera plumbi granulata")

"Plumbum particulis pulverulentis sparsis nitidis" (Synonymon: "Minera plumbi punctata")

"Plumbum particulis pulverulentis sparsis fugacibus" (Synonymon: "Minera plumbi colore fugaci")

"Plumbum nitri spatosi utrinq; truncati, viride" (Synonymon: "Minera plumbi crystallina")08 genus "Stannum" - in anglice: “tin”. Continet: 3 sp :

"Stannum petrâ vestitum" (Synonymon: "Minera stanni vulg.")

"Stannum polyedron irregulare nigrum" (Synonymon: "Minera stanni polyedra")

"Stannum polyedron regulare purpurascens" (Synonymon: "Granatus")09 genus "Argentum" - in anglice: “silver”. Continet: 5 sp :

"Argentum nudum" (Synonymon: "Argentum nativum")

"Argentum malleabile incanum" (Synonymon: "Minera argenti vitri color")

"Argentum subdiaphanum rubescens, ad candelam liquesc." (Synonymon: "Minera argenti cornu col.")

"Argentum rubescens" (Synonymon: "Minera argenti rubra")

"Argentum fragile albidum" (Synonymon: "Minera argenti alba")10 genus "Aurum" - in anglice: “gold”. Continet: 3 sp :

"Aurum nudum" (Synonymon: "Aurum nativum")

"Aurum marmoris nitidi coerulei, maculis albicantibus" (Synonymon: "Minera auri lazurea")

"Aurum in mercuriali alio parasiticum" (Synonymon: "Minera auri mixta")III- classis "Fossilia" n.a. - Lapides aggregati. Continet: 3 o; 13 g; 59 sp ; †1o; 8 g; 40 sp :1- Ordo Concreta - in anglice: “rocks”. Continet:7 g; 31 sp :01 genus "Saxum" - in anglice: “rock”. Continet:7 sp :

"Saxum micaceum puculatum granulosum" (Synonymon: "Molaris lapis")

"Saxum micaceum longitudinaliter fissile"

"Saxum quartzoso-micaceum impalpabile, granis spataceis" (Synonymon: "Porphyrius dalki")

"Saxum spatosum rubrum" (Synonymon: "Saxum alandicum”)

"Saxum quartzosum album, mica nigra maculatum" (Synonymon: "Saxum angermannicum")

"Saxum micaceo-corneum, granulis nigris puculatum" (Synonymon: "Saxum alpino-lapponicum")

"Saxum cotaceum compactum albicans" (Synonymon: "Saxum alpino-dalekarlicum")02 genus "Tophus" in anglice: “tuff”. Continet: 4 sp :

Tophus glareae farinaceae" (Synonymon: "Lusus argillaceus")

"Tophus arenae mixtae, ferro impraegnatae" (Synonymon: "Minera martis aren. flava")

"Tophus humi palustris ochraceo-ferreae" (Synonymon: "Minera martis paludosa")

"Tophus humi lacustris ochraceo-ferreae" (Synonymon: "Minera martis lacustris")03 genus "Stalactites" in anglice: “stalactite”, in graece: Σταλακτίτης (De gutta ad guttam). Continet: 3 sp :

"Stalactites argillae calcareae" (Synonymon: "Incrustatio")

"Stalactites calcis nitrosae" (Synonymon: "Nitrum calcareum")

"Stalactites quartzi"04 genus "Pumex" in anglice: Pumice. Continet: 5 sp :

"Pumex Vegetabilium ater" (Synonymon: "Fuligo")

"Pumex Pyritae cinereus" (Synonymon: "Pumex")

"Pumex Terrae cinereus"

"Pumex Cupri ruber"

"Pumex Argillae cinereus"05 genus "Aetites" in anglice: “Aetites”. Continet: 3 sp :

"Aetites embryone lapilluloso libero" (Synonymon: "Aetites")

"Aetites embryone lapilluloso adnato" (Synonymon: "Pseudo aetites")

"Aetites embryone terrestri libero" (Synonymon: "Geodes")06 genus "Tartarus". Continet: 2 sp :

"Tartarus vini" vel "Tartarus"

"Tartarus cerevisiae" vel "Fermentum"07 genus "Calculus" Continet: 7 sp :

"Calculus salivae dentium" (Synonymon: "Tartarus dentium")

"Calculus gastrici animalium pecorum" (Synonymon: "Aegagropila")

"Calculus bilis cystidis" (Synonymon: "Calculus felleus")

"Calculus urinae humanae" (Synonymon: "Calculus nephriticus")

"Calculus urinae Simiarum, Caprorum etc." (Synonymon: "Bezoarticus lapis")

"Calculus insecti Astaci" (Synonymon: "Oculi cancrorum")

"Calculus vermis conchae" (Synonymon: "Margarita") - in anglice: ”pearl”.2- Ordo †"Petrificata" - in anglice: ”fossils”; ”petrified plants and animals”. Continet: †8 g; 40 sp :01 genus †"Helmintholithus" n.a. - in anglice: “fossil worms”. Continet: †16 sp :

†"Helmintholithus lumbrici" n.a. (Synonymon: †Entrochus n.a.)

†"Helmintholithus medusae" n.a. (Synonymon: †Asteria columnaris n.a.)

†"Helmintholithus echini" n.a. (Synonymon: †Echinites n.a.)

†"Helmintholithus echini spinae" n.a. (Synonyma: †Belemnites n.a. , †Lapis lyncis offic. n.a. )

†"Helmintholithus echini articuli spiniferi" n.a. (Synonymon: †Iudaicus lapis n.a.)

†"Helmintholithus patellae" n.a. (Synonymon: Nummus brattinburgensis Stobaei, n.a.)

†"Helmintholithus patellae aut conchae hinc planae, inde gibbae" n.a. (Synonymon: †Hysterolithus n.a.)

†"Helmintholithus Conchae subrotundae" n.a. (Synonymon: †Conchites n.a.)

†"Helmintholithus Conchae hinc planae, inde gibbae" n.a. (Synonymon: †Pectinites n.a.)

†"Helmintholithus Conchae lamellatae" n.a. (Synonymon: †Ostracites n.a.)

†"Helmintholithus Conchae oblongae" n.a. (Synonymon: †Musculites n.a.)

†"Helmintholithus Cochleae spira laterali" n.a. (Synonymon: †Cochlites n.a.)

†"Helmintholithus Cochleae spira centrali" n.a. (Synonymon: †Nerites n.a.)

†"Helmintholithus Nautili recti" n.a. (Synonymon: †Orthocerotes n.a.)

†"Nautili rotundati" n.a. (Synonymon: †Nautilites n.a.)

†"Helmintholithus Nautili compressi" n.a. (Synonymon: †Cornu ammonis n.a.)02 genus †"Entomolithus" n.a. – in anglice: “fossil arthropods”. Continet: †1 sp :†"Entomolithus cancri" n.a. (Synonymon: †Astacus petrific. n.a.)03 genus †"Ichthyolithus" n.a. - in anglice: “fossil fishes”. Continet: †4 sp :

†"Ichthyolithus incertae vel certae, totalis vel part. speciei" n.a. (Synonymon: †Ichthyolithus n.a.)

†"Ichthyolithus dentis carchariae" n.a. (Synonymon: †Glossopetra n.a.)

†"Ichthyolithus ovorum" n.a. (Synonymon: †Oolithus n.a.)

†"Ichthyolithus ossis palatini" n.a. (Synonymon: †Bufonites n.a.)04 genus †"Amphibiolithus" n.a. - in anglice: “fossil reptiles and amphibians”. Continet: †4 sp :

†"Amphibiolithus anguis" n.a. (Synonymon: †Serpens petrif. n.a.)

†"Amphibiolithus lacertae" n.a.

†"Amphibiolithus ranae" n.a.

†"Amphibiolithus testudinis" n.a.05 genus †"Ornitholithus" n.a. - in anglice: “fossil birds”. Continet: †2 sp :

†"Ornitholithus totalis, certi vel incerti generis" n.a. (Synonymon: †Avis petrifacta n.a.)

†"Ornitholithus partialis" n.a.06 genus †"Zoolithus" n.a. - in anglice: “fossil mammals”. Continet †2 sp :

† "Zoolithus totalis certi vel incerti animalis" n.a. (Synonymon: "Quadrupes petrif." n.a.)

† "Zoolithus ossium" n.a. (Synonymon: † "Ossa fossilia" n.a). - in anglice: “fossil bones”.07 genus †"Phytolithus" n.a. - in anglice: “fossil plants”. Continet: †4 sp :

† "Phytolithus ligni" n.a. (Synonymon: † "Lithoxylon" n.a.) - in anglice: “petrified wood”.

† "Phytolithus folii" n.a. (Synonymon: † "Phytobiblion" n.a.)

† "Phytolithus seminis" n.a. (Synonymon: † "Pisolithus" n.a.)

† "Phytolithus rami" n.a. (Synonymon: † "Pseudo-corallium" n.a.)08 genus †"Graptolithus" n.a. Continet: †7 sp :† "Graptolithus lineis mappam geographicam referens" n.a. (Synonymon: † "Lapis geographicus" n.a.)

† "Graptolithus proelia, urbes, rudera vel similia referens" n.a. (Synonymon: † "Lapis ruderatus" n.a.)

† "Graptolithus nemora, arbores, plantasve referens" n.a. (Synonymon: † "Dendrites" n.a.)

† "Graptolithus plantam Fucum referens" n.a. (Synonymon: † "Phycites" n.a.)

† "Graptolithus stellas et puncta radiata referens" n.a. (Synonymon: † "Pseudo-astroïtes" n.a.)

† "Graptolithus circulos intra circulos referens" n.a. (Synonymon: † "Concha anomia" n.a.)

† "Graptolithus puncta informia referens" n.a. (Synonyma: † "Punctularia", † "Stigmites")3- Ordo "Terrae". Continet: 7 g; 28 sp :01 genus "Glarea" in anglice: “silicisand”. Continet: 3 sp :

"Glarea tenuissima, flatu aeris volitans" (Synonymon: "Glarea mobilis")

"Glarea farinacea apyra" (Synonymon: "Arena sterilis")

"Glarea argillacea apyra mixta" (Synonymon: "Terra adamica")02 genus "Marga". Continet: 5 sp :

"Marga rubra solidiuscula" (Synonymon: "Rubrica")

"Marga alba solido-friabilis" (Synonymon: "Creta alba")

"Marga luteo-alba solido-friabilis" (Synonymon: "Terra tripolitana")

"Marga cinerea solida" (Synonymon: "Lithomarga")

"Marga nivea friabilissima" (Synonymon: "Agaricus mineralis") "Laclunae offic.".03 genus "Ochra" - in anglice: “ochre”. Continet: 4 sp :

"Ochra ferri lutea" (Synonymon: "Ochra flava")

"Ochra ferri lutea argentifera" (Synonymon: "Ochra argentea")

"Ochra cupri coerulea" (Synonymon: "Chrysoc. s. coerul. mont.")

"Ochra cupri viridis" (Synonymon: "Viride montanum")04 genus "Creta" - in anglice: “chalk”.05 genus "Argilla" - in anglice: “clay”. Continet: 6 sp :

"Argilla apyra" (Synonymon: "Argilla gallica")

"Argilla calcarea nivea" (Synonymon: "Argilla nivea")

"Argilla vitrescens, vitro subdiaphano" (Synonymon: "Porcellana")

"Argilla vitrescens tessulata" (Synonymon: "Argilla figulina")

"Argilla vitrescens rudis" (Synonymon: "Argilla vulgaris")

"Argilla vitrescens impalpabilis" (Synonyma: "Bolus" seu "Terra sigillata")06 genus "Arena" - in anglice: “sand”. Continet: 6 sp :"Arena quartzosa" (Synonymon: "Arena riparia") - in anglice: “quartz sand”

"Arena petrosa, vix palpabilis aequalis" (Synonymon: "Arena boraria")

"Arena mixta et inaequalis" (Synonymon: "Sabulum")

"Arena micacea squamosa" (Synonymon: "Arena aurea l. argent.")

"Arena ferrea atra" (Synonymon: "Arena atra fluviatilis")

"Arena aurea rubra" (Synonymon: "Arena aurifera")07 genus "Humus" - in anglice: “soil”. Contienet: 4 sp :"Humus animalis, conchae laevis oblongae" (Synonymon: Humus conchacea) - in anglice: “shell lime”

"Humus vegetabilis communis" (Synonymon: "Humus atra")

"Humus vegetabilis palustris pura" (Synonymon: “Lutum”) - in anglice: “loam”

"Humus vegetabilis paludosa, radicibus mixta" (Synonymon: “Turfa”) - in anglice: “peat”.

Plumbum

Plumbum (-i, n.) est elementum chemicum metallicum post-transitionale cui sunt signum Pb et numerus atomicus 82. Quod est metallum grave, veneniferum, pluribus materiebus communibus densius. Plumbum est molle et malleabile, puncto liquefactionis humili.

Sahara

Sahara, seu Zaara (Arabice الصحراء الكبرى‎, aṣ-ṣaḥrā´ al-kubra), est maxima orbis terrarum calida regio deserta, et altera ab Antarctica. Plus quam 9 000 000 km2 pandens fere tam grandis est quam Civitates Foederatae Americae. In Africa a litore Atlantico usque ad Mare Rubrum pertinens quasi trapezum 4500–5500 chiliometra ab occidente in orientem et 1500-2000 chiliometra a septentrionibus in meridiem patet. Sahara est inter deserta tropicorum.

Sahara maxima ex parte lapidea vel saxosa est (hammada, quae dicitur), aut ex glarea sive rudere constat (serir); deserta arenosa (erg) tantum sub 20 centesimas Saharae explent.

Sailor Moon

Sailor Moon (Iaponice: 美少女戦士セーラームーン, Bishōjo Senshi Sērā Mūn, 'Pulchra Miles Nauta Luna') est manga a Naoko Takeuchi delineata et animatio Iaponica ab anno 1992 emissa.

Sailor Moon gloriam maximam consecuta est: tertia ab animationibus efficacissimis mundi et animatio vulgatissima Iaponica; in quinque gradibus distributa 200 "epesodia" effecta sunt.

Tartessus

Tartessus (-i, m; Graece: Τάρτησσος) fuit cultura antiqua Hispaniae aetatis Ferrea. Hodie archaeologi describunt Tartessum sicut culturam archaeologicam propriam meridionalis Hispaniae partis, creatam ob interactionem inter Tartessios (oriundos Baeticae) et mercatores Phoenicios. Seu breviter, dicitur Tartessum culturam Hispanicam meridionalem in aetate orientalizante esse.

Tharsis

Tharsis (Hebraice תַּרְשִׁרשׁ), secundum librum Biblicum I Regum, fuit regio quaedam maritima. Rex Salomon classem "navium Tharsis" habebat quae "per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia." In Prophetia Ezechielis Tharsis, urbs negotiatrix, Tyriis "argentum, ferrum, stannum plumbumque" praebuit. In Libro Genesi Tharsis inter filios Iavan et nepotes Iapheth enumeratus est (fratribus Elisa, Cetthim et Rodanim); inter gentes Europaeos igitur, Graecis seu cognatos seu cognitos, Tharsis reperiri debet. Hi libri fortasse saeculis VI et V a.C.n. compositi sunt.

Scriptoribus posterioribus Tharsis fuit regio longinqua, sed directione omnino ignota, per mare accessa. In libro II Chronicorum naves Solomonis, in quibus ibant servi regis Hiram, ex ipsa regione Tharsis reportabant "semel in annis tribus ... aurum et argentum et ebur et simias et pavos". In libro Ionae Ionas navigationem Maris Nostri incepit: "Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri."Antiqua civitas seu regio Tartessus in Hispania meridionali sita, contemporaneis Herodoti notissima et ab Herodoto ipso descripta, saeculo XX ab archaeologos rursus reperta est: ibi a saeculo fere VIII usque ad V a.C.n. Phoenices mercatores crebriter iter faciebant. Hodie igitur, paucis eruditus etiamnunc identificationem Tarsi Ciliciae praeferentibus, satis constat Tharsis scriptorum Hebraeicorum idem fuisse ac Tartessus Graecorum.

Zincum

Zincum est elementum metallicum cum numero atomico 30 et symbolo Zn quod est metallum transitionis. Miscebatur cum cupro ut creetur orichalcum in temporibus Romanorum et tractabatur in India ab anno 1200. Metallum purum Europae ante finem saeculi 16mi non agnoscebatur. Tractatio zinci non coepta est ante finem saeculi 17mi. Zincum est utile illinamentum ad impediendum chalybis corrosioni. Accumulatra interdum zinco usurpantur, et orichalcum ex zinco cuproque fit. Zincum extrahitur de sphalerita.

Zincum est minerale vitale, necessarium ad omnes vitae formas sustinendas. Enzyma illa habentia atomum zinci in medio reactivo sunt communia in biochemia. Exemplum est dehydrogenasium alcoholis. Consumptio magnae copiae zinci potest efficere ataxiam, fatigationem, et defectus cupri.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.