Seditio Ionica

Seditio Ionica est rebellio Graecorum Asiae Minoris ac Cypri contra imperium Persicum. Anno 500/499 a.C.n. coepta victoria Persarum anno 494 a.C.n. finita est.

Turkey ancient region map ionia
Ionia

Quid ante seditionem gestum sit

Iones postquam incipiente primo millennio a.C.n. Aegeicum aequor transmigraverunt occidentales oras Asiae Minoris coloniis expleverunt. Cum commercia navibus inter Euxeno ponto usque ad Aegyptum commutarent mox divitiis abundaverunt. Anno quidem 800 se dicto communi consilio iunxerunt.

Cum brevi tempore a rege Lydo Croeso subacti essent 550 v. Chr. paulo post annis 547/546 in potestatem Persarum redacti sunt, qui cum Graecis vectigalia imponerent more quidem suo negotia consuetudinesque eorum intacte conservaverunt. Eo ex tempore Iones etiam satrapem principes eorum deligere consueverunt, qui vectigalia exagerent.

Perses cum Ionibus res sic commendaverant ante annum 500 a.C.n. de ceteris Graecis Athenarumque re publica omnino ignorarent quod eo tempore Babyloniam caput Mesopotamiae, dein Syriam bello opprimabant. Postquam in partibus occidentalibus etiam Scythes aggressi sunt agmen eorum cladibus oppressum quasi dissolutum est.

Quae causa secedendi Iones fuerit

Herodotus tradidit causam seditionis irritam expeditionem atque coniurationem fuisse cum tyrannus Miletorum Aristagoras Artaphernem qui satrapes Sardis habuit persuasit, ut Naxum insulam invaderet suadentibus profugis, quos populus everterat. Oppugnatione autem frustrata timens iram Persarum a causa eorum secedit seditionemque paravit. Mox effectum est, ut Iones ubique trynnos expellerent itaque patriam in libertatem vindicarent.

Nexus interni

Fontes

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Bella Graeco-Persica

Persicum bellum narravit Herodotus Halicarnassensis, qui dictus fuit "historiae pater." In hoc bello, Graecorum et praesertim Atheniensium virtus memorandis facinoribus inclaruit.

Graecia antiqua

Graecia antiqua, qua cultura Europaea maxime imbuta est, fuit civilizatio tempore historico a saeculis obscuris Graecis saeculorum a duodecimo ad nonum usque ad finem antiquitatis classicae (circa annum 600). Sensu latiore etiam tempus usque ad antiquitatis finem (sive ad Imperii Romani Orientalis ortum) addi potest.

Historiae (Herodotus)

Historiae (Graece: ἱστορίαι, historíai „explorationes“) sunt narrationes rerum gestarum Herodoti saeculo quinto a.C.n. compositae. Opus commune novem in libros divisum cum res gestas inter annos 700 usque 479 a.C.n. contineat imprimis ad bella inter Persas et Graecos gesta spectat.

Priene

Priene (-nes, f.) (Graece: Πριήνη) antiqua fuit urbs in Asia Minore sita (hodie Turcia occidentalis). Ruinae urbanae apud Güllübahçe, oppidum hodiernum in provincia Aydiniense, collocatae sunt.

Rhodus

Rhodus sive Rhodos (Graece Ῥόδος, Neograece Ρόδος) est insula 1401.45 km² in Mari Aegaeo iacens, cuius caput est urbs eiusdem nominis. Insula est totius catenae Dodecanesi maxima.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.