Scientia (ratio)

Vide etiam paginam discretivam: Scientia

Sanzio 01 Plato Aristotle
Schola Atheniensis (partim) a Raphaele anno 1509 picta, Platonem (ad sinistram) et Aristotelem (ad dextram) monstrans
Universum
Imago anni 1888, quae astronomum monstrat adspicientem per caeli firmamentum ad universum externum
Pendulum animation
Pendulum, cuius positio, velocitas, acceleratioque a mechanica Newtoniana descriptae sunt

Scientia, sive plenius scientia rationalis, est omnium rerum quas cognovimus summa quadam ratione et ratione scientifica adquisita, cuius corpus hodie in provincias distinctas dividitur, inter quas philosophia, mathematica, physica, psychologia, historia, quae infra numerantur. Qui scientiam rationalem navent scientifici appellantur.

Philosophia compluresque scientiae diu seiungi non poterant. Saeculo undevicensimo tanti viri tantas theorias dubiosas provulgabant ut lectoribus difficillimum fuerit veritates a falsitatibus cernere. Philosophi, exempli gratia, qui de physica et mathematica ignorabant, theorias physicas pessimas anfractuosasque divulgabant. Similiter, physici qui subtilitates philosophicas ignorabant dubiosas philosophias provulgabant. Eo tempore igitur disciplinae scientificae formaliter divisae sunt in scientias hodiernas, ubi physica a philosophia abiuncta est, et cetera.

Scientiae philosophi deinde etiam conantur melius definire quod est scientia et quod non. Ut melius theoriae rudes et theoriae validae distinguantur, consensus apud multos fuit definire scientias disciplinas et gnaritates quae rationem scientificam sequuntur, ubi homines per logicam, observationes, et experimenta res —praesertim res naturales, sed etiam res humanas et divinas— scrutantur ad theorias validas creandas et leges universas discernendas.

Sicut Renatus Cartesius docuit,[1] fundamenta scientiae sunt logica et experientia coniuncta: coniecturae contra res experimentales verificandae sunt. Hoc sensu igitur omnes conclusiones scientificae ab omnibus ubique verificari possunt. Et, hoc sensu, scientia permaxime distincta est a religione, quod religio requirit nos conclusiones quae in experimentis non possumus confirmare comprobare.

Disciplinae

Scientiae empiricae rerum naturalium

Scientiae axiomaticae

Scientiae rerum humanarum

Scientiae arcanorum

Nexus interni

Notae

  1. "Omnis scientia est cognitio certa et evidens."—Renatus Cartesius, Dissertatio de Methodo, Regulae II,1.

Bibliographia

  • Crease, Robert P. 2009. The Great Equations. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 978039306204.
  • Crease, Robert P. 2011. World in the Balance: The Historic Quest for an Absolute System of Measurement. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 9780393072983.
  • di Francia, Giuliano Toraldo. 1976. The Investigation of the Physical World. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 052129925X.
  • Fara, Patricia. 2009. ''Science: A Four-Thousand-Year History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199226894.
  • Feyerabend, Paul. 1993. Against Method. Ed. 3a. Londinii: Verso. ISBN 0860916464.
  • Feyerabend, Paul 2005. Science, history of the philosophy.
  • Feynman, Richard. P. 1999 The Pleasure of Finding Things Out: The Best Short Works of Richard P. Feynman. Perseus Books Group. ISBN 0465023959. OCLC 181597764.
  • Godfrey-Smith, Peter. 2003. Theory and Reality. Sicagi: University of Chicago. ISBN 0226300625.
  • Needham, Joseph. 1954. Science and Civilisation in China: Introductory Orientations. Vol. 1. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Nola, Robert, et Gürol Irzik. 2005. Philosophy, Science, Education, and Culture. Science & technology education library, 28. Springer. ISBN 1402037694.
  • Papineau, David. 2005. Problems of the Philosophy of Science.
  • Parkin, D. 1991. Simultaneity and Sequencing in the Oracular Speech of Kenyan Diviners. In African Divination Systems: Ways of Knowing, ed. Philip M. Peek. In Indianapoli: Indiana University Press.
  • Polanyi, Michael. 1958. Personal Knowledge: Towards a Post-Critical Philosophy. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226672883.
  • Popper, Karl Raimund. 1984, 1996. In Search of a Better World: Lectures and Essays from Thirty Years. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415135486.
  • Popper, Karl R. 1959, 2002. The Logic of Scientific Discovery. Novi Eboraci: Routledge Classics. ISBN 0415278449. OCLC 59377149.
  • Stanovich, Keith E. 2007. How to Think Straight About Psychology. Bostoniae: Pearson Education. ISBN 9780205685905.
  • Ziman, John. 1978. Reliable knowledge: An Exploration of the Grounds for Belief in Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521220874.

Bibliographia addita

  • Augros, Robert M., Stanciu, George N. 1984. The New Story of Science: mind and the universe. Lake Bluff, Illinoesiae: Regnery Gateway. ISBN 0895268337.
  • Becker, Ernest. 1968. The Structure of Evil: An Essay on the Unification of the Science of Man. Novi Eboraci: G. Braziller.
  • Cole, K. C. 1986. Things Your Teacher Never Told You about Science: Nine Shocking Revelations. Newsday (Insula Longa Novi Eboraci), 23 Martii, p. 21+.
  • Feynman, Richard. "Cargo Cult Science."
  • Gaukroger, Stephen. 2006. The Emergence of a Scientific Culture: Science and the Shaping of Modernity 1210–1685. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0199296448.
  • Gopnik, Alison. 2004. "Finding Our Inner Scientist", Daedalus, Winter.
  • Krige, John, et Dominique Pestre, eds. 2003. Science in the Twentieth Century. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415286069.
  • Kuhn, Thomas. 1962. The Structure of Scientific Revolutions.
  • Levin, Yuval. 2008. Imagining the Future: Science and American Democracy. Novi Eboraci: Encounter Books. ISBN 1594032092.
  • McComas, William F. 2002. "The principal elements of the nature of science: Dispelling the myths" Rossier School of Education, University of Southern California.
  • Obler, Paul C., et Herman A. Estrin. 1962. The New Scientist: Essays on the Methods and Values of Modern Science. Anchor Books, Doubleday.
  • Russell, Bertrand. 1952, 1985. The Impact of Science on Society. Londinii: Unwin. ISBN 0043000908.
  • Rutherford, F. James, et Andrew Ahlgren. 1990. Science for All Americans. Novi Eboraci: American Association for the Advancement of Science et Oxford University Press. ISBN 0195067711.
  • Thurs, Daniel Patrick. 2007. Science Talk: Changing Notions of Science in American Popular Culture. Novi Brunsvici: Rutgers University Press ISBN 9780813540733.
Index societatum scientificarum

Haec index societates scientificas et academias nationales quibus exstant nomina Latina sollemnia attingit.

Academia Francica

Academia Secretorum Naturae?

Academia Scientiarum Austriaca

Academia Scientiarum Berolinensis et Brandenburgensis

Academia Scientiarum Francica

Academia Scientiarum Russica

Academia Scientiarum Moralium et Politicarum

Academia Sinica

Institutum Franciae

Regalis Societas Eblanensis

Regalis Societas Londiniensis

Regalis Societas Edinburgensis

Regalis Societas Edinburgensis

Regalis Societas Geographica

Regia Scientiarum Academia (Parisina)

Linguistica descriptiva

Linguistica descriptiva est linguisticae pars, quae ad ea, ex quibus structura linguae constat, elementa enumeranda et exponenda pertinet. Huius modi structuralis linguae descriptio contraria est descriptioni praescriptivae ad usum scholarum confectae. Linguisticae descriptivae est linguam non solum ut est sed etiam ut fuit explanare. Itaque eadem non est ac linguistica synchrona, quae linguisticae diachronae contraria est. Constat linguisticae descriptivae praesertim interesse sermonem ac usum locutorum tractare.

Linguistica descriptiva, quae originem trahit ex anthropologis Americanis, qui mores et sermones aboriginum investigaverunt (Franz Boas, Edward Sapir), praesertim cum opere Leonardi Bloomfield conexa est.

Hae res descriptione linguistica continentur:

Descriptio phonologiae

Descriptio orthographiae

Descriptio morphologiae

Descriptio constructionum syntacticarum

Lexicon

Exempla textuum.

Logica

Logica est ars abstracta de relationibus inter propositiones. Logica classica vel Aristotelica complectitur de discernendo verum a falso, hoc est de verificatione veritatis propositionum. Logica moderna divisa est in logica mathematica et in logica philosophica.

Nomen a verbo graeco λόγος derivatur, quod verbum "sermo" vel "argumentum" significat; ἡ λογικὴ τέχνη est ergo "ars verborum" vel "ars ratiocinationis." Dialectica (quae ars fuit pars trivii inter artes liberales mediaevales), est logica in disputationibus adhibita.

Periodicum scientificum

Periodicum scientificum in publicatione academica est series periodicorum vel libellorum ad scientiam promovendam dicatorum, cuius novissimus fasciculi aliquoties in anno in lucem divulgantur, plerumque novis investigationibus nuntiatis. Plerisque divisionibus scientificis propria periodica scientifica sunt. Saepe quidem divulgatio auctoribus non sine sumptibus est.

Scientia

Scientia est nomen substantivum a verbo temporali scire deductum, quod omnes varietates 'sciendi' comprehendit. Itaque constat scientiam vocabulum polysemum esse. Quin etiam in eodem orationis circuitu interdum invenitur, sicut hic:

Neque enim te fugit laudandarum artium omnium procreatricem quandam et quasi parentem eam quam philosophiam Graeci vocant ab hominibus doctissimis iudicari, in qua difficile est numerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia quaecumque possent vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprenderint. (Cic. De orat. 1.9.4).Itaque scientia non solum 'scientiam' plerumque declarativam significat, sicut hic:

Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam (Cic. Luc. 23); aut scire istarum rerum nihil, aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus (Cic. Rep. 1.32);sed etiam 'scientiam rationalem' designat, sicut hic:

Multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam (Cic. De orat. 1.46); maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare (Sen. Ep. 95.20).

Sensus communis

Sensus communis (Graece κοινὴ αἲσθησις), vel intellectus communis, vel iudicium commune, vel simpliciter cor, est ingenium rerum percipiendarum, intellegendarum, et iudicandarum, cuius paene omnes participes sunt, et quod a paene omnibus sine ulla disputatione rationaliter exspectari potest.

Terminus technicus

Terminus technicus vocabulum est quod in quadam arte in usu est et in primis peritis eiusdem artis notum est. Termino technico opus est ut artis res propriae accurate diligenter subtiliter designari possint.

Cuiusdam doctrinae terminorum summa terminologia appellatur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.