Samaria

Samaria (Hebraice שומרון‎ Šoməron normativum, Šōmərôn Tiberianum; Arabice السامرة as-Sāmirah) est regio historica Palaestinae antiquae, a septentrione Galilaea, a meridie Iudaea, ab oriente flumine Iordane, ab occidente mari interno terminata.

Ibi decem e duodecim tribus Israelis ex Aegypto reduces consederunt, Philistaeis debellatis. Salomone mortuo, regnum Israel, cuius primum caput Sichem erat ac mox urbs Samaria, a regno Iuda cuius caput erat Hierosolyma secessionem fecit. Anno 722 a.C.n. reges Assyriorum Salmanazar V (Šulmanu-ašarid) et Sargon II (Šarru-kin) Palaestinam subegerunt, urbem Samariam creperunt et magnam partem incolarum in Mediam deportaverunt. In eorum locum novos incolas eo transtulerunt, Cuthaeos dictos. Qui ad quoddam Iudaismi genus quidem conversi sunt[1] sed Samaritani a Hierosolymitanis sacerdotibus mox secesserunt et proprium templum in monte Garizim tempore regis Darii aedificatum coluerunt[2]. Ita nomen Samaria e radice Semitica šmr (custodire, tueri) ductum et fortasse munitam speculam initio designans[3] nomen urbis fuit antequam ex eo Assyriorum reges nomen provinciae imperii sui facerent.

Post paene quattuor saecula in Hasmonaeorum regnum vi inclusi sunt a Iohanne Hyrcano, qui et templum et urbem Samariam delevit[4], atque exinde Herodi Magno subiecti qui Samariam urbem restituit novo nomine Sebaste appellatam in honorem Augusti principis, Herodis amici[5]. Ab anno 6 pars Romanae provinciae Iudaeae erat. Nihilominus cum Iudaeis plerumque hostiliter agebant atque anno 51/52 cruentum bellum inter duos populos ortum est, a procuratore Iudaeae Ventidio Cumano et legato Syriae Gaio Ummidio severe compressum[6]. Atque primo bello Iudaico (66-73) Samaritani Romanis favebant contra Iudaeos. Hoc mutuum odium in Evangelio secundum Lucam[7] Iesum Christum impulit ut parabolam boni Samaritani excogitaret qua manifestum faciebat Samaritanum hominem nonnumquam meliorem esse posse quam Iudaeum sacerdotem.

Posterioribus temporibus praecipua urbs in Samaria fuit Flavia Neapolis, ab imperatore Vespasiano 72 condita (hodie in Cisiordania sita est).

First century palestine-es
Palaestina antiqua.

Fontes

Si vis plura legere

Notae

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. IX.277-291. Cf. XI.19.
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XI.310-312.
  3. Quamquam liber I Regum etymologiam e domino agri ducere maluit (16.24) ː Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae.
  4. BI I.64-65. Ant. Iud. XIII.254-258 et 267-287
  5. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.242, 293, 296. Strabo, Geographica XVI.2.34.
  6. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.118-136. BI II. 232-246. Tacitus, Annales XII.54.
  7. X.25-37.
4 a.C.n.

Annus 4 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

67

Annus 67 e serie paginarum brevium de annis.

67 = LXVII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 67 legas, vide 67 (numerus).

Herodes Archelaus

Herodes Archelaus fuit ethnarches Iudaeorum, ab Augusto confirmatus, inter annum 4 a.C.n. et annum 6 p.C. Quamquam pater eius, rex Herodes Magnus, ultimo testamento eum heredem instituerat Augustus eum regem appellare noluit, sed tantum ethnarcham ("ducem gentis"), qui titulus indicat Archelaum omnium Iudaeorum ducem fuisse qui per orbem Romanum disseminati tributum ad templum Hierosolymitanum pendebant. Quarta pars regni paterni fratri Herodi Antipae data est, quarta semifratri Herodi Philippo. Ita dimidium regnum tantum Archelao obvenit : Iudaea, Idumaea, Samaria. Nihilominus superior fratribus erat qui tantum tetrarchae appellabantur.

Index urbium Israëliticarum

Hic est index urbium Israeliticarum, comprehendens urbes in Israël sitas et colonias Israëliticas cum statu urbis extra Israël in Cisiordania, territoria a plurimis civitatibus Palaestina habita. Index in indice Tabularium Statisticum Centrale Israël nititur. Secundum instituta Israëlitica, municipium potest concilium urbis a Ministerio interioris partis generatim accipere cum numerus suus incolarum 20 000 excedit. Hic vocabulum urbs arearum metropolitanarum rationem non habet.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Israël (discretiva)

Isrāēl, (indecl. vel gen. -is), nonnumquam littera h scriptum, Israhel ut hiatum inter ā et ē indicatur; Hebraice ישראל.

Israel, agnomen Patriarchi Iacobi.

Israelitae, Iacobi proles, gens Hebraeorum, qui nunc Iudaei vocantur.

Regnum Israel, regnum Israelitarum, quod (secundum fontes Biblicos) circiter annis 1010-926 a.C.n. exstabat.

Regnum Israel (Samaria), pars septentrionalis anterioris regni Israel anno 926 a.C.n. (secundum fontes Biblicos) in duas partes divisi, quod usque ad annum 722 a.C.n. regnum sui iuris erat. Pars meridiana Regnum Iudae appellata est.

Terra Promissa fontes Biblicos sequens ad terram a Deo (sive JHVH) Israelitis promissam describendam adhibetur.

Eretz Israel, terra Israel (Hebraice ‏ארץ ישראל‎), est nomen Biblicum ad Iudaeorum sive Hebraeorum civitatem denotandam. Zionismo increscente a saeculo undevicesimo denuo in usum venit et etiam in hodierna civitate Isralitica saepe adhibetur.

Israel (civitas), hodierna civitas sui iuris in Asia, quae patria Iudaeorum esse habetur.

"Novus Israel," nonnumquam Christiani verbis "Novus Israel" sese indicant.Primo fuit nomen hominis et rectissime Hebraice est "Jisrā ēl," quod dicit "Luctatur Deum" vel "Luctatur cum Deo."

Iudaea (provincia Romana)

Iudaea et tum Syria Palaestina fuit provincia Romana, anno 6 instituta postquam Herodes Archelaus regnum vel potius ethnarchiam abdicare ab Augusto coactus est. Pluribus regionibus Palaestinae constabat, Samaria, Idumaea, et finibus circum Hierosolyma quae stricto sensu Iudaea appellabantur. Anno 44, Herode Agrippa I mortuo, Peraea quoque, quae regio trans Iordanem flumen et lacum Asphaltiten sita est, provinciae addita est atque circa idem tempus et Galilaea.

Lingua Samaritana

Lingua Samaritana, varietas linguae Aramaicae, ad Semiticam familiae Afrasiaticae divisionem pertinet.

Regnum Israel

Regnum Israel secundum traditionem biblicam circiter ab anno 1010 a.C.n. usque ad annum 926 a.C.n. regibus Saul, Davide et Salomone exstabat. Postea in regnum septentrionalem Samariae et meridianum Iudae divisum esse traditur.

Regnum Israel (Samaria)

Regnum Israel septentrionale sive Regnum Samariae fuit regnum historice attestatum in septentrione Israelis hodiernae, quae in fontibus Assyricis "Domus Omri" vocatur. Regno Israel diviso, ut in Vetere Testamento narratur, ab anno 926 a.C.n. usque ad annum 722 a.C.n. exstabat.

Religio Iudaica

Religio Iudaica fortasse fuit prima inter religiones monotheisticas. Religiones Christiana et Islamica ex religione Iudaica originem suum traxerunt.

Ventidius Cumanus

Ventidius Cumanus fuit procurator provinciae Romanae Iudaeae ab anno 48 ad annum 52. Anno 48, Alexandro Tiberio successit, anno 52 Marcum Antonium Felicem successorem accepit. Cumanus his annis saepe cum Iudaeis conflixit atque postremo imperatori Claudio exsilio poenas dedit.

Caedibus cruentata et Iudaeis infelix fuit procuratela Cumani ː nam primo Paschae feriis metu rerum novarum postquam miles quidam Deum colentibus pudendis detectis insultaverat omnes cohortes Hierosolyma accersivit. Territum vulgus fugere coepit et ob ingentem multitudinem in angustiis compressi alii alios conculcabant. Tum numerus victimarum secundum varios manuscriptos Flavii Iosephi inter decem milia et triginata milia aestimabatur (sed numeri huius generis apud Iosephum saepe parva fide digni).

Paulo post cum latrones in quibusdam vicis persequerentur milites Romani, unus ex eis exemplar Mosaicarum legum invenit atque secum duxit. Multis spectantibus eas rescissit variis ludibriis additis. Quod cum comperissent ingens multitudo Iudaeorum Caesaream apud Cumanum confluxit atque contumelia Dei ut vindicaretur flagitabant. Tum metu novarum rerum Cumanus illum militem securi percussit.

Circa idem tempus odium inter Samaritanos -quorum cultus a puris Iudaeis aliquantulum differebat- et Galilaeos conflagravit. Nam Galilaei diebus festis per Samariam Hierosolyma iter facere solebant. Tum iurgiis et rixis ortis plures e peregrinantibus occisi sunt. Satisfactionem cum Galilaei a Cumano peterent ille pecunia a Samaritanis accepta rem parvi faciebat atque iudicium differebat. Tum Iudaei indignantes cum latrone Eleazaro societatem fecerunt et vicos in Samaria incenderunt et diripuerunt. Cumanus cum cohortibus eis occurrit et proelio commisso facile vicit. Tum utraeque partes ad legatum Syriae Ummidium Quadratum sese convertere qui postquam captivos sontes iudicatos cruci adfixit proceres Samaritanorum et ipsum Ventidium Cumanum Romam ad imperatorem Claudium misit ubi, quamquam libertos Augusti pecunia corrumpere constituerant Samaritani, interposita fide regis Herodis Agrippae II, qui tum Romae versabatur atque Claudio et eius uxore Agrippina familiariter utebatur, et Samaritani et Ventidius et tribunus militum Celer damnati sunt.

Aliter Tacitus rem narravit. Scribebat enim magnam dissensionem inter Cumanum et Felicem, qui iam Samariae praeerat, ortam esse ː quae dissensio bellum inter Samaritanos et Galilaeos exasperavit. Ambo ad tribunal legati Ummidi Quadrati vocati quidem sunt sed Felix inter iudices sedebat cum Ventidius inter reos stabat qui in fine Romam dimissus est.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.