Salvatio

Vide etiam paginam discretivam: Salus (discretiva)

Salvatio, sive salus, est notio principalis plurium religionum, quae uniuscuiusque finem extremam, ut homo sive mundus ab omnibus malis liberetur, significat. Imprimis in religione Iudaica, Christiana ac in Gnosticismo adhibetur. Etiam notio illuminationis in Buddhismo saepe salvatio vertitur}. Itaque in Philosophia religiosa et Scientia religionum hae religiones saepe Religiones salvatrices appellantur.

Nexus interni

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
2010

Annus 2010 e serie paginarum brevium de annis.

2010 = MMX. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2010 legas, vide 2010 (numerus).

Academia internationalis Volapük

Academia internationalis Volapük (lingua Volapük: Kadem bevünetik volapüka) Monaci anno 1887 creata est, quando asseclae istius motionis ad congressum alterum celebrandum convenerant. Eis in animo fuit linguae emolumentum et salvatio.

Consolatio

Consolatio est solatium psychologicum alicui datum qui amissionem severam et commoventem passus est, sicut mortem amoris. Quae usitate per expressionem paenitentiae amissionis praebetur, spem eventuum prosperorum futurorum exprimens. Consolatio itaque est res magni momenti in artibus, historia, philosophia, psychologia, et religione oriens. In medicina, consolatio sic late descripta est:

Antequam et postquam medicina prima diagnoses medicamenta, et chirurgiam eis qui patiuntur offert, consolationem conferre debet. Consolatio est donum. Consolatio, cum accidit vel inevitabile fit, damnum consolatur. Hoc solatium . . . significat tempus transitorium, tempus praeparatum cum angor praesens conversum fuerit. Consolatio illam conversionem promittit. In nonnullis contextibus, praecipue in religione, consolatio describitur res gemella vel opposita experientiae solitudinis, totius damni.

Evangelium

Evangelium (a Graeco εὐαγγέλιον 'bonum nuntium') est bonum de Iesu Christo nuntium, et salvatio ab eo inventa. Diserte significat quattuor evangelia, praecipuos Novi Testamenti libros, qui gesta Iesu recolunt.

Quattuor evangelia sunt:

Evangelium secundum Matthaeum a Sancto Matthaeo scriptum

Evangelium secundum Marcum a Sancto Marco scriptum

Evangelium secundum Lucam a Sancto Luca scriptum

Evangelium secundum Ioannem a Sancto Ioanne scriptumHaec sunt inter evangelia minime recepta a Christianis:

Protevangelium Thomae

Evangelium secundum Thomam

Evangelium Philippi

Evangelium Mariae

Gratia

Gratia est secundum religionem Christianam favor Dei pro humanitate et redemptione sua, quae non considerat quantus propter imbecillitatem naturae humanae errores hominum sint. Iam Sanctus Paulus scripsit: ubi [...] abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5,20).

Isaias (propheta)

Isaias, seu Esaias (Hebraice יְשַׁעְיָהוּ Yəšhạʻyā́hû; Graece Ἠσαΐας), fuit propheta Veteris Testamenti, qui in regno Israel prodiit. Nomen eius significat "Yah (Deus) est salvatio". Res gestae eius in libro Isaiae reperiri possunt. Dies festi est die 9 Maii.

Litteras in quibus universos vos

"Litteras in quibus universos vos" incipit epistula quam anno 1184 exeunte rex Hierosolymitanus Balduinus IV misit ad legatos in Occidentem progredientes, scilicet Heraclium patriarcham Hierosolymitanum, Arnaldum de Turre Rubea magistrum Templariorum et Rogerium de Molendinis magistrum Hospitalariorum. Haec epistula partim in Radulphi de Diceto Ymaginibus historiarum servatur. Narrationem praebet proeliorum quae anno 1184 Saladinus gessit. Enumerantur obsidio Crati (Kerak), vastatio Neapolis Palaestinae (Nablus), salvatio urbis Sebastae, captivitas Arabiae, vastatio Magni et Parvi Gerini (Jenin, Zarin) pagique Belverii.

Messias

Messias (Hebraice מָׁשִיַח Mašíaḥ vel Māšîªḥ ; Aramaice משיחא Məšîḥā ; Arabice المسيح al-Masīḥ), verbatim unctus, est aliquis oleo sancto unctus, praecipue aliquis ad munus fungiendum electus; ergo, messias significat 'electus', saepissime e numine divino ortus.

Nirvāṇa

Nirvāṇa (verbum Sanscriticum, litteris devanagari निर्वाण) est finis in Buddhismo et elucidatum beatificum cum libertate ex cyclo reincarnationis (samsara) et karma, ignoratione (moha aut avidya) et inde, doloris (dukkha) prout proventus exstinctione ardoris, odii, delusionis. Vox potissimo Buddhismo coniungitur, sed inveni potest etiam in Hinduismo.

Pactum status Austriaci

Pactum status Austriaci (Theodisce: Österreichischer Staatsvertrag) initium erat ad libertatem Austriae reficiendam. Iciebant id foedus die 15 Maii 1955 Vindobonae in Castro Belvedere Respublica Austriaca et praesidia quattuor civitatum (Civitates Foederatae Americae, Francia, Regnum Britanniarum, Unio Sovietica) quae decem annos antea terram a terrore nazistarum liberaverant. Restituta est integritas finium reipublicae ad instar condicionum die 1 Ianuarii 1938 (cf. pacti articulum quintum) vigentium.

Porta piscatorum (Arnstadium)

Porta piscatorum (Theodisce: Fischtor) monumentum omnibus incolis bene notum in urbe Arnstadii ad introitum Viridarii castelli invenitur.

Religio Christiana

Religio Christiana, sive Christianismus vel Christianitas (ex Graeco Xριστός 'unctus'), est religio monotheistica, deducta ex vita doctrinaque Iesu Nazareni ut in Novo Testamento oblatae sunt. Christianitas in tribus ramis maioribus consistit: Catholicismo, Orthodoxia Orientali (quae se a Catholicismo in Schismate Orientali–Occidentali anno 1054 separavit), et Protestantismo (qui per Reformationem saeculi sexti decimi orsus est). Amplius dividitur Protestantismus in greges minores, denominationes appellatos.

Christiani Iesum fuisse et iam esse filium Dei, Deum hominem factum, et salvatorem hominum credunt. Christiani ergo Iesum Christum vel Messiam appellare solent.Christifideles, Christiani usitate appellati, credunt Iesum esse Messiam in Bibliis Hebraicis praedictum, partibus scripturae quae Christianitati Iudaismoque communes sunt, quas Christiani Vetus Testamentum nominant. Fons theologiae Christianae in primis Christianorum sententiis oecumenicis invenitur, quae postulationes ab adsectatoribus fidei Christianae plerumque acceptas comprehendunt. Hae fidei professiones dicunt Iesum crucifixum passum sepultumque fuisse, subrexisse ex morte, et omnes quoque qui in eum in remissionem peccatorum (salvationem) credant etiam subrecturos esse. Praeterea contendunt Iesum corporeum in caelum ascendisse, ubi cum Deo Patre regnare. Plurimae denominationes monent Iesum iterum venturum esse ut omnes homines, vivos mortuosque, iudicet et suis adsectatoribus vitam aeternam concessurum esse. Habetur ipse exemplar integris vitae, ambo revelator naturaeque incarnatio Dei. Christiani nuntium Iesu Christi nominant evangelium (Graece: ευαγγέλιον, 'nuntius bonus'); unde primas eius ministerii memorias scriptas hodieque exstantes appellant evangelia.

Salus (discretiva)

Salus, ut scribit Forcellini, est "incolumitas, sanitas, vita, status, dignitas, quies, bonum; cui opponitur exitium, pernicies, morbus, mors, seu nex." Speciatim potest esse:

Salus, condicio eius qui liber est a morbo vel vulnero

Salus publica

Salvatio, sive salus, in religione: liberatio a peccato et eventis eius Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Salvator (discretiva)

Salvator esse potest:

praenomen, vide Salvator (praenomen)

titulus honorificus Iesu Christi ("Salvator mundi"); vide etiam: Salvatio et Soteriologia

nomen variarum ecclesiarum, vide Ecclesia Salvatoris

genus cervisiae Bavaricae (Paulaner Brauerei GmbH & Co KG)

Universitas Dankook

Universitas Dankook (Anglice Dankook University; hangul 단국대학교; hanja 檀國大學校) est universitas privata Coreae Meridianae. Museum indumentorum traditionalium habet (donans: Seok Ju-seon).

Villa Schulenburgensis

Villa Schulenburgensis (Theodisce: Haus Schulenburg) domus quaedam est Gerapoli in Germania, quae ipsa artificium momenti maximi ab architecto Flandrensi Henrico van de Velde confectum habetur. Sita est in via Straße des Friedens nr 120. Cuius possessores Margarita et Volker Kielstein palmam de monumentis protegendis Thuringiensibus anni 2012 tulerunt villa hortisque salvatis.

Virgo immaculata

Ἁγνὴ Παρθένε (scilicet 'Casta virgo' vel 'Virgo immaculata') est hymnus Graecus non liturgicus a Sancto Nectario Aegineo compositus, qui in Theotocario, libro hymnorum in laudem Mariae, editus est.

In ritu orthodoxo interdum ut initium Vesperae canitur aut post finem liturgiae divinae dum adoratur crux sancta et dictum anti-doron tribuitur.

Vita aeterna

Vita aeterna significat vitam sine morte.

Multae religiones vitam aeternam docent.

Iesus Christus hominibus ostendit eos aeterne vivere posse, si ei crederent. Resurrectionem mortuorum promisit.

Augustinus in suo libro "Confessionibus" sicut dixit:

Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per huminitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale, iam inde ad utero matris meae, quae multum speravit n te.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.