Saeculum Aureum Hispanicum

Saeculum Aureum Hispanicum (Hispanice: el Siglo de Oro) est tempus optimum culturae Hispaniae, clarum ob artes, litteras, architecturam et Imperium. Haec aetas aurea amplia quam annorum centum fuit, inter annos 1492 (America inventa) et 1659 (foedus cum Francia).

Velázquez - de Breda o Las Lanzas (Museo del Prado, 1634-35)
Deditio Bredae ("La rendición de Breda") est opus Saeculi Aurei.

Annus 1492

Annus 1492 fortasse est maximus annus in Hispanica Historia, et est annus cum quo Saeculum Aureum coepit. Fuit annus in quo Hispania hodierna dicitur creata esse: regna maxima Castella et Aragonia iuncta ultimum praesidium Maurorum ceperunt, Granatam. Tamen hoc anno America inventa est a nauta Christophoro Colombo, gloriae Hispaniae. Tandem Aelius Antonius Nebrissensis scripsit suam grammaticam, quae linguam Hispanicam hodiernam primo regulavit. Fuit etiam annus in quo Iudaei expulsi sunt ex Hispania.

Imperium ubi sol nunquam occidet

Escudo de Armas de Felipe II a Carlos II
Insigne regum Hispaniae Saeculi Aurei.

Litterae et artes floruerunt in temporibus Imperii. Saeculum Aureum fuit aetas expansionis Hispanicae per terras Italiae, Lusitaniae et Flandriae regnantibus Carolo I, Philippo II, Philippo III et Philippo IV. Monarchia Hispanica fuit potentissima inter nationes Europaeas. Novae copiae Hispaniae exercitus demortuos hostium saepe vicerunt. Fuit quoque aevum explorationum et inventionum maritimarum ultra oceano: Conquisitatores Hispani terras Americae et Asiae vicerunt pro regno, et argentum et aurum in Hispaniam rediverunt. Ita Hispania Imperium maximum obtinuit.

Nihilominus, divitiae Americanae et perpetua bella in Batavos regnum depleverunt. Post Westphalicam pacem Hispania cito in discrimen cedit, usque ad annum 1659, cum multa territoria transpyrenaica amissa sunt Franciae. Regno interente, litterae et artes lente ceciderunt.

Litterae

Litterae et scripta floruerunt in Saeculo Aureo, quia lingua Castellana antiqua suffecta est ab lingua Hispanica hodierna. Haec res fuit ob causam creationis grammaticae novae pro lingua Hispanica hodierna ab Aelio Nebriossensi.

De arts grammatica

Narrationes et mythistoriae

Saeculum Aureum fuit aetas clara narrationibus et mythistoriis in Hispanica lingua. Genera permulta creata sunt in hoc aevo:

Poesis

Culteranismus

Conceptismus

Theatrum

Artes

Ars pictorica

Ars sculptorica

  • Alonsus Berruguete

Architectura

  • Ioannes de Herrera

Musica

Musica Saeculi Aurei in partes duas dividamus: musca sacra et musica popularis. Musica sacra culta est praecipue post Concilium Tridentinum, et fuit imago Contrareformationis. Carmina de rebus popularibus compulsa sunt in musica propria (carmina villanica) quae musicam Europaeam aemulavit, et simul madrigales, carmina polyphonica popularia creata sunt.

Compositores praeclari fuerunt Thomas Ludovicus de Victoria, Ioannes de la Encina et Matthaeus Fletxa Vetus.

Nexus interni

Aelius Antonius Nebrissensis

Aelius Antonius Nebrissensis (Hispanice: Antonio de Lebrija, natus Antonio Martínez de Cala y Jarava anno 1441, obiit Compluti die 5 Iulii 1522) fuit grammaticus et humanista Hispanicus, primus qui grammaticam linguae vulgaris scripsit. Fuit discipulus atque professor in universitate Salmanticense.

Cum regulis Aelii Nebrissensis, dicitur lingua Castellana prisca in Castellanam hodiernam mutavit.

Bartholomaeus Casaus

Bartholomaeus Casaus seu de Casas (Hispanice Bartolomé de las Casas, natus Hispali anno 1484, mortuus Matriti anno 1566), fuit frater Dominicanus, historicus, theologus, episcopus Chiaparum, magnusque indigenarum defensor.

Carmen villanicum

Villanicus, sive carmen villanicum (Hispanice: villancico ; Lusitanice: vilancete), fuit musicum Hispaniae et Lusitaniae genus, saeculis XV, XVI, et XVII creatum, praecipue in Castella, quod modum madrigalium sequitur. Orta sunt haec carmina in poematibus carminibusque incolarum urbium seu villanorum. Saepe haec carmina cum panduriis, lautis, et vihuelis canta sunt. Ioannes de Encina et Matthaeus Fletxa Vetus noti sunt ob carmina villanica.

Nunc carmina Christi Natalis carmina villanica in Hispania vocantur.

Castellani Populares

Castellani Populares vel fortasse Communiarii (Hispanice: Comuneros) fuerunt rebelles qui annis 1520 et 1521 bellum gesserunt contra Carolum Imperatorem et copias Imperiales. Castellani rebelles populares erant ordinum variorum, sed maxime burgenses et laboratores urbium erant, et nobiles minores.

Deditio Bredae

Deditio Bredae (Hispanice: La rendición de Breda, aliter Las Lanzas scilicet "conti") est tabula picta anno 1635 a Didaco Velázquez, quae nunc Matriti apud Museum Prado servatur. Tabula est 367 cm longa et 307 cm lata. Tabula ostendit ducem Batavum Iustinum Nassoviae, qui die 5 Iunii anni 1625 Bredam dedit militibus Hispanicis, Ambrosio Spinolae duce, idem claves urbis accepit manu ducis Batavi.

Franciscus de Quevedo Villegas

Franciscus de Quevedo Villegas (Hispanice et plene: Francisco Gómez de Quevedo y Santibáñez Villegas; natus Matriti die 14 Septembris 1580; mortuus in Villanueva de los Infantes die 8 Septembris 1645) fuit scriptor Hispanicus Saeculi Aurei, qui conceptismum coluit. Fuit etiam Eques Sancti Iacobi

Garcias Lasus de la Vega

Garcias Lasus de la Vega (Hispanice: Garcilaso de la Vega; natus inter 1497 et 1503 Toleti, et obiit 1536) est clarus sciptor, poeta atque miles Hispanus Saeculi Aurei. Poesis Garciae Lasi dicitur prima in lingua Hispanica hodierna (necnon Castellana prisca) scripta esse.

Fuit miles in Ordine Sancti Iacobi, et contra Francos pugnavit in obsidium Fontarabiae.

Scripsit poemata permulta Hispanico sermone atque etiam Latina lingua odas atque epigramma Fernando de Acuña dicatum.

Ioannes a Cruce

Sanctus Ioannes a Cruce (Hispanice San Juan de la Cruz) natus est Fontiberi in Hispania prope Abulam, 24 Iunii, anno 1542; mortuus Ubedae, 14 Decembris aut 15 Decembris, anno 1591. Fuit maximus Carmelitarum theologiae mysticus et poeta Saeculi Aurei Hispanici.

Iosephus de Ribera

Iosephus de Ribera (natus Xativa die 12 Ianuarii, 1591 - mortuus in Neapoli die 2 Septembris 1652) fuit illustris pictor Hispanicus Saeculi aurei, notus etiam ut Jusepe de Ribera aut Giuseppe Ribera Italiane aut propter Lo Spagnoletto, id est parvus Hispanicus.

Las meninas

Las meninas (fere 'Puellae aulicae') est tabula nobilissima a Didaco Velázquez anno 1656 picta. Quae tabula hodie Matriti in museo Prado servatur.

Lingua Castellana antiqua

Lingua Castellana antiqua (ipso sermone Roman paladino vel Castellano ; IPA: [ro'man pala'dino, kaste'ʎano]) fuit lingua Romanica, qua homines in Castella inter saecula decimum et quintum decimum usi sunt, et lingua Hispanica hodierna saeculo quinto decimo, postquam consonantes in hodiernos sonos Hispanicos plene mutaverunt, facta est, et Saeculum Aureum Hispanicum dici coepisse.

Lope de Vega

Félix Lope de Vega y Carpio, natus Matriti die 25 Novembris anno 1562, ibidem mortuus 27 Augusti anno 1635 fuit clarus scriptor scaenicus Hispanicus more baroco aetate Saeculo Aureo Hispanico.

Michael de Cervantes Saavedra illum magnopore aestimavit.

== Nexus interni ==

Marcella a S. Felice

Ludovicus de Góngora et Argote

Ludovicus de Góngora et Argote (Hispanice: Luis de Góngora y Argote; natus Cordubae die 11 Iulii 1561; ibidem mortuus die 24 Maii 1627) fuit scriptor fabularum scaenicarum et poeta Hispanicus, qui culteranismum coluit.

Marcella a S. Felice

Marcella a S. Felice (1605-1687) fuit monialis Ordinis discalceatorum Sanctissimae Trinitatis. In conventu Matriti exstat, professa, atque filia Lope de Vega poetae Hispani; puritae, humilitate et caritate praestantissima, magna qua Beatissimam Virginem devotione prosequebatur, ducta, sublimissima de Maternitate Mariae poemata composuit, peritorum iudicio immortalitate digna, quae manuscripta in praedicto conventu conservantur.

Matthaeus Alemán

Matthaeus Alemán (natus in urbe Hispale anno 1547; mortuus Mexicopoli circa annum 1615) fuit Hispanicus Saeculi Aurei scriptor. Guzmán de Alfarache, mythistoriam picarescam ('latrunculorum') atque iocularem, celeberrimum opus in duas partes divisa (prima, 1599; secunda, 1604), scripsit.

Matthaeus Flecha

Matthaeus Flecha (Catalane: Mateu Fletxa el Vell; Hispanice: Mateo Flecha el Viejo; natus 1481 - mortuus in Monasterio Populeto anno 1553), Vetus dicitur, fuit compositor et poeta Catalanus. Multos annos erat cantor apud Cathedralem Ilerdensem. Cum esse musicae peritissimus, Caroli I fuit musicorum choragus sive capellae magister.

Musicam didicit in Barcinona. Scripsit opera in lingua Castellana prisca, Catalana et etiam Latina. Coluit polyphoniam in carminibus suis, sed quoque composuit carmina villanica et insalatas lauto et pandurio.

Michael de Cervantes Saavedra

Michael de Cervantes Saavedra (Hispanice Miguel de Cervantes Saavedra; natus Compluti die 29 Septembris 1547; obiit Matriti die 23 Aprilis 1616) omnino habetur optimus Hispanorum scriptorum, cuius magnum opus est Dominus Quixotus a Manica. Obiit eadem die, sed disparibus calendariis, Gulielmo Shakesperio.

Sclopetarius in pugna Lepantina anno 1571 pugnavit. Die 26 Septembris 1575, una cum fratre ab Arabis captus est, non prius quam 1580 liberaturus.

Petrus Calderón de la Barca

Petrus Calderón de la Barca (Hispanice Pedro Calderón de la Barca; natus Matriti anno 1600, ibidem mortuus anno 1681) fuit scriptor scaenicus Hispanicus.

Teresia Abulensis

Sancta Teresia Abulensis vel Teresia a Iesu vel Teresia (Hispanice Teresa de Jesús, Teresa de Ávila; nata Teresa de Cepeda y Ahumada Abulae in Hispania die 28 Martii 1515, mortua Albae de Tormes die 4 Octobris 1582) fuit mulier monialis, mystica, et constitutrix ordinis Carmelitarum Discalceatarum. Doctrix Ecclesiae Romanae Catholicae habetur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.