Ritus

Ritus (-us, m.) est ordo, quo constitutum est, quo modo caerimoniae (plerumque religiosae) exsequendae sint. Sensu strictiore ritus ordinem liturgiae valet, sensu latiore etiam consuetudines firmas ("rituales") hominis sive gregis socialis describit.

Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

→ Interpretationes vernaculae

Nexus interni

Baptismus

Baptismus aut Baptisma (-tis) (a Tertulliano etiam Tinctio),

est ostium ad omnia sacramenta, et a quasi omnibus Christianis notus. Sacramentum Baptismatis explicite a Christo commendatur discipulis, in ultimis verbis Evangelii Matthaei:

Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. Matthaeus 28:18-20Importantia etiam Baptismatis a Iesu proclamatur in Evangelium secundum Ioannem:

Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei”. Ioannes 3:5Iesus ipse a Ioanne Baptista est tinctus in flumine Iordane, non tamen in sacramentum sed in symbolum et ad aquas sanctificandas ad baptisma credentium, descendente Spiritu Sancto super eum in forma columbae.

In multis ecclesiis sacramentum baptismatis hoc modo efficitur haec verba dicendo et aquam ter super caput infantis infundo: "N., ego te baptizo in nomine Patris (fundit primo), et Filii (fundit secundo), et Spíritus Sancti (fundit tertio). Amen."

In aliis ecclesiis, notissime in Ecclesia Baptistica, dictis eisdem verbis, baptizandus per totum corpus in aquam summergitur

Carmentalia

Apud Romanos antiquos Carmentalia erant feriae in honorem deae Carmentae diebus 11 et 15 Ianuarii (id est die tertio ante Idus et die tertio post Idus) a matronis Romanis celebratae. Id sacrum flamen Carmentalis et pontifices peragebant in sacello deae inter Capitolium et Tiberim sito, prope portam Carmentalem. Quod festum Augustus, poetis adiuvantibus, cum cetera vetere religione renovavit.

Hanc fabulam narravit Ovidius, cur illae feriae institutae essent. Antiquitus matronis Romanis carpento vehi licebat. Cum senatores hoc ius mulieribus adimere voluissent, illae coniuravere ne liberos in posterum maritis ederent. Tum senatus ius priscum restituere coactus est et Carmentalia bina instituerunt (infantibus maribus et femineis), in honorem deae quae parientibus mulieribus favebat. Quae fabula ad usum puerorum inventa ex similitudine verborum Carpentum et Carmenta ducta est. Adeo vera origo huius festi ob vetustatem iam aequalibus Augusti ignota erat !

De ritibus perpauca scimus nisi quod a precante sacerdote Porrima (vel Prosa vel Antevorta) et Postvorta invocabantur. Quae utrum fuerint comites Carmentae et aliae Camenae, ut dicit Ovidius, an cognomina ipsius Carmentae parturientes adjuvantis, in incerto est. Commentatores tam antiqui quam moderni haec nomina diverse interpretati sunt : alii ad positionem infantis in utero parturientis pertinere adfirmabant (sive pedes prorsus erant sive caput), alii ad vaticinandi potestatem illa referebant, tamquam Postverta praeterita caneret, Antevorta vero futura.

Praeterea nefas erat quicquam ex corio factum illi sacello inferre, quod tamquam ex animali mortuo productum infelix omen fuisset ad deam nascenti vitae praepositam.

Ecclesia Catholica Romana

Ecclesia Catholica, saepe Ecclesia Catholica Romana appellata, ut a congregationibus distinguatur quae quamvis primatum papae reicientes se catholicas nominent, est maxima Christianorum ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 285 000 000 Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America Australi inveniuntur.

Ecclesia Catholica 23 ecclesias particolares (sui iuris) cum ritu proprio complectitur, inter eas Ecclesiam Latinam sive occidentalem numero maximam et Ecclesias Catholicas Orientales. Ecclesiae Catholicae cum ecclesiis Anglicanis, Orthodoxis Orientalibus et Orthodoxis omnia septem sacramenta communia sunt sacramento ordinis in gradus episcopi, sacerdotis et diaconi redacti incluso. Nota discernens est approbatio primatus papae super universam ecclesiam.

Ecclesia Latina

Ecclesia Latina vel Ecclesia Romana, vulgo etiam Ecclesia Occidentalis dicta, est maxima ecclesiarum particularium sui iuris, quae communiter Ecclesiam Catholicam Romanam formant. Vox Latinus ad ritum sive gregem rituum refert, quorum primarius est Romanus, et linguam ecclesiasticam, quae hac in ecclesia particulari adhiberi solebat. Ab Ecclesia Latina ecclesiae Catholicae Orientales distinguendae sunt, quae ritus Byzantinus vel alios ritus orientales sequuntur et aliis linguis liturgicis untuntur.

Ecclesia Latina dioeceses patriarchatus Romani complectitur, quae a saeculo secundo in liturgia a Lingua Graeca ad Linguam Latinam transierunt et eam etiam in missionibus adhibebant. Haec pars occidentalis ecclesiae antiquae, scilicet ecclesia occidentalis, anno 1054 Schismate Orientis a parte orientali ecclesiae, i.e. ab Ecclesiis Orientalibus separata est. Postea partes variarum ecclesiarum orientalium Primatum papae agnoscendo se Ecclesiae Catholicae Romanae adiunxerunt. Hae ecclesiae ecclesias originarias reliquerunt, ritus autem proprios atque autonomiam iuridicam maxima ex parte retinebant et Ecclesiae Catholicae Orientales sive Unitae appellantur.

Corpus Iuris Ecclesiae Latinae (sed non Ecclesiarum Catholicarum Orientalium) est Codex Iuris Canonici. Papa est episcopus Romanus atque simul et caput totius Ecclesiae Catholicae et Patriarcha occidentis et caput ecclesiae particularis Latinae.

Patriarcha Latinus Hierosolymitanus propriam iurisdictionem patriarchalem super Palaestinam et Cyprum.

Multa, quae vulgo propria Catholica esse creduntur, ut puta caelibatus sacerdotalis, nominatio episcoporum papalis etc. re vera sunt propria solius Ecclesiae Latinae. Contra plurimae ecclesiae catholicae particulares e.g. ordinationem sacerdotalem virorum, qui uxorem duxerunt, concedunt, episcopos ipsae deligunt (ut postea a Papa confirmentur) et vitam ecclesiasticam liturgicamque secundum traditiones Orientales figurant.

Quamquam liturgia hodie plerumque linguis vernaculis celebratur, tamen lingua Latina pro Ecclesia Latina maximi momenti est: Libri liturgici vernaculi cum exemplaribus Latinis consentire debent, documenta ecclesiastica primo Latine conscrbuntur ac deinde in varias linugas convertuntur, ad tribunalia papalia adhuc Latine aguntur.

Floralia

Floralia sunt feriae Florae deae Romanae quae a die 28 Aprilis ad 3 Maii celebrantur.

Funus (ritus)

Funus est caerimonia iusta celebrandum et reverendum et sanctificandum et commemorandum vitam hominis nuper mortui. Mores funerum comprehenderunt fides moresque alias usurpantur? a cultura commemorandum mortuas abhinc humationes usque varios monumentos et supplicias in memoria sua adhibitae et variat ut puta requiem apud Catholicos. Iusta vox funus habet varias significationes complectentes cadaver et ritus funerum ipsos.

Ianuarius

Si vis de nomine legere, vide Ianuarius (nomen)Ianuarius (-ii, m.) est primus mensis in calendario Gregoriano et Iuliano, et unus septem mensium Gregoriano 31 dies habet.

Ianuarius sole in signo Capricornii et fines in signo Aquarii incipit. Dicendo astronomice sol in sidere Sagittarii et fines in sidere Capricornii incipit.

Primum Romani ab Iano, deo veterrimo Romano et Saturni praecessore primi regis, mensem appellaverunt, sed multos post annos, originis obliti, aut a verbo 'ianua' aut 'ire' statim ventum esse verbum fallaciter putaverunt. Vero nomen Iani ipsum tamen orsum antiquissime est ab radice eadem.

Posteris traditus pristinus Romanum calendarium constitit ex decem mensibus omnino trecentis et quattor diebus, et hiems spatium sine mensibus arbitrata est. Circa annum 40 a.U.c., Numa Pompilius, rex Romanus, menses Ianuarii et Februarii ad calendarium addidit, ut annus 355 dies habuisset. Primus dies mensis Exordium Anni appellatur. Antiquitus primus mensis erat Martius in antiquum Romanum calendarium, Ianuarius assumpsit illam positionem incipiens cum duo consules, quibus anni nominati sunt, incepissent eligi Kalendis Ianuariis. Res remedio haec novi anni in languidum hiemis permittere novos consules complere comitias caerimonias cum consulibus existerit, etiam contingere suos consulares exercitus initio stipendii tempestatis.

Varius Christiana epulae tempora adhibebantur enim novo anno in Europa in Aetatibus Mediis, includentes a.d. viii Kalendis Aprillis et a d. viii Kalendis Ianuariis. Medii tamen aevi calendarii ostendebant in Romanum ritus columnarum duodecim ab Ianuariis Decembriis. Initium in sextus decimus saeculum, in Europaei fines inceperunt publice facere Kalendis Ianuariis initium exordium anni iterum: interdum vocarit Genus Circumcisionis quod erat tempus Epularum Circumcisionis, octavus dies ab a. d. viii Kalendis Ianuariis.

Est medius mensis aestatis in Australi hemisphaerio et media hiems in Septentrionali.

Lemuralia

Lemuralia (-ium, n.pl) sive Lemuria (-ium, n.pl) erant feriae Romanae antiquae, diebus 9, 11, et 13 Maii celebratae, in quo lemures, mortuorum spiritus, liberi per terram errantes propitiandi sunt.

Ovidius hanc feriam describit apud Fastos (5.419–492), secundum quem paterfamilias hoc ritu lemures placare debuit:

Surgit, aut nudis pedibus, aut calceamentis sine vinculis indutus. (432)

Gestum manu sua facit, medium digitum cum pollice iungens (433)

Tacet (434)

Manus aqua ex fonte purgat (435)

Se vertens, nigras fabas accipit rursumque iacit, ita novies non respiciens haec verba dicit: "Haec ego mitto, his redimo meque meosque fabis!" (436-9)

Manus denuo lavat (441)

Cyprea cymbala concrepat (441)

Novies lemures rogat ut domicilium relinquet, his verbis utens: "Manes exite paterni!" (442–443)

Respicit, itaque ritus conficitur (444)Ovidius fert originem huius festi esse necem Remi, unde nomen Lemuria a Remuria (479).

Causa Lemuralium, nuptiae maiae infaustae habebantur (Ovidii proverbium citat: "mense malas Maio nubere volgus ait"), quod fortasse est causa cur tot hodie vellent mense Iunio in matrimonium intrare.

Festa Catholica Romana dedicationis Sanctae Mariae ad Martyres (13 Maii), Omnium Sanctorum (nunc 1 Novembris sed olim 13 Maii), et Omnium Fidelium Defunctorum (2 Novembris) sunt fortasse quasi memoriae Lemuralium Romanorum. Mutatio diei Omnium Sanctorum est fortasse causa Samhain Lemuralium Celticorum.

Lexicon universale

Lexicon universale, opus auctoris Helvetici Iohannis Iacobi Hofmanni, est encyclopaedia usque adhuc maxima omnium earum quae Latine conscriptae sunt.

Hoc Lexicon primo Genavae anno 1677 editum est (sed Basiliae impressum) in duobus voluminibus sub titulo: Lexicon universale historico-geographico-chronologico-poetico-philologicum, continens historiam omnis aevi, geographiam omnium locorum, genealogiam principum familiarum, addita ubique chronologia tum veteri tum recentiore, mythologiam insuper omnium fabularum, discussionem philologicam illustrium circa haec occurrentium difficultatum .... Postea auctor supplementum locupletissimum praeparavit, in tres partes divisum sed in duobus voluminibus Genavae et Basiliae editum anno 1683, et sic intitulavit: Lexici universalis historico-geographico-chronologico-poetico-philologici continuatio, praeter addenda comprehendens historiam animalium, plantarum, lapidum, metallorum, elementorum, rerum astricarum, praecipue hominis negotiorumque eius, in omni aetate, sexu, conditione, aevo, recentiori, medio, veteri, ex omnium gentium, inprimis Hebraeae, Graecae, Romanae, monumentis sacris, civilibus, erutam.

Eiusdem operis editio secunda Lugduno Batavorum anno 1698 in quattuor voluminibus edita est. Titulum locupletiorem sic habet: Lexicon universale, historiam sacram et profanam omnis aevi, omniumque gentium; chronologiam ad haec usque tempora; geographiam et veteris et novi orbis; principum per omnes terras familiarum ab omni memoria repetitam genealogiam; tum mythologiam, ritus, caerimonias, omnemque veterum antiquitatem ex philologiae fontibus haustam; virorum ingenio atque eruditione celebrium enarrationem copiosissimam; praeterea animalium, plantarum, metallorum, lapidum, gemmarum, nomina, naturas, vires explanans.

Libanus

Haec pagina civitatem Asiaticam tractat. Si incensum quaeris, vide Tus.

Libanus est civitas in Asia sita, Mare Mediterraneum adiacens.

Liturgia

Liturgia (a Graeco λειτουργία 'opus publicum') in religione Christiana est cultus publicus deo datus. Plene in ecclesiis Catholica Romana, Anglica, et orientalibus praestatur, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgos esse.

Liturgia adhibetur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata necessitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo in quibus officiuntur septem sacramenta. Praesertim inter haec est missa sacra in oriente vocata liturgia divina, qua passio Domini repraesentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales praesertim numeraturt liturgia horarum, qua a primordiis temporibus Christianis tempus sanctificatur.

Lupercalia

Lupercalia apud antiquos Romanos erant feriae in honorem Fauni Luperci dei gregum et pecoris, die 15 Februarii a collegio sacerdotum Lupercorum dictorum celebratae. Qui deus etiam Inuus nonnumquam vocabatur et idem esse atque deus Graecus Pan putabatur. Lupercalia agebantur prope antrum in imo monte Palatino excavatum. Cui nomen Lupercal erat, unde lupa divinos gemellos nutritura olim prodisse narrabatur.

Missa

Missa, quae in Novo Testamento dominica cena aut fractio panis appellatur, est celebratio Eucharistiae, ut nominatur in Latinis Ecclesiae Catholicae Romanae ritibus, in Ecclesiis Catholicis Veteribus, in Anglo-Catholico Anglicanismi usu, et in nonnullis regionibus Lutheranis, civitatibus Scandinaviis Balticisque non exclusis.

Papa

Papa (-ae, masc.) est Episcopus Romanus, Summus Pontifex Ecclesiae Catholicae. Secundum doctrinam Catholicae Ecclesiae, papa est successor Sancti Petri et munus universae Ecclesiae Christianae regendae gerit.

Martio anni 2013 Jorge Mario Bergoglio a cardinalibus in conclavi electus est sibique secundum sanctum Franciscum Assisiensem nomen imposuit "Franciscus", antecessor eius, Benedictus XVI, ex hoc "papa emeritus" vocatur.

Parilia

Parilia vel Palilia est antiquum Romanorum festum pastorale quo et rustici et urbani 21 die mensis Aprilis Palem deam obscuram colere solebant. Ovidius in quarto libro Fastorum hoc festum "poscitur": "non poscor frustra, si favet alma Pales. / alma Pales, faveas pastoria sacra canenti". Hic dies, quo iuvenes acervos stipulae ardentes transilire solebant, plenus erat rituum purgationis vel lustrationis. Romani antiqui hunc diem festum cum urbe condita ab Romulo iunxerunt. Circenses quoque annuos illo die instituit Caesar quia nuntius Mundanae victoriae anno 45 a.C.n. sero pridie Parilia Romam adlata est. Athenaeus in Deipnosophistis dicit hoc festum ab Hadriano principe renominatum atque sicut transformatum esse in festum novum Romaeam nuncupatum. Vide Deip. 8.361e-f, in quo loco strepitus hominum celebrantium per urbem resonat.

Patriarcha

Patriarcha Antiquitate Posteriore atque hodie est caput ecclesiae sui iuris

Ritus Romanus

Ritus Romanus est forma liturgiae, quae ab antiquitate posteriori Romae celebratur, sc. missa sive eucharistia, celebratio sacramentorum et sacramentalium, Divinum Officium sive Liturgia Horarum, Proprium de Tempore et celebratio dierum festarum necnon sanctorum Ecclesiae Catholicae Romanae (sive Ecclesiae Latinae). Romanum dicitur etiam Missale et libri rituum (Pontificale Romanum, Rituale Romanum) et Breviarium.

== Nexus interni ==

Ecclesia Latina

Liturgia Hispanica

Ritus Byzantinus

Ritus Alexandrinus

Ritus Antiochenus

Sacerdos

Sacerdos est homo cuius officium vel munus est ritus religiosos celebrare vel fungi, maxime victimam vel hostiam mactare et diis aut Deo donum offerre. Saepe in templo vel monasterio invenitur. Dux sacerdotum vel magister inter sacerdotes pontifex dicitur.

Sacramentum

Vide etiam: Sacramentum (California) et Sacramenta Argentariae.Sacramenta in religionibus Christianis sunt ritus vel signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina hominibus praebetur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.