Regio

Regio (-onis, f.) est pars terrae, civitatis, urbis, oppidi etc. Regio ipsa etiam in regiones minores dividi potest.

Multae urbes, sicut Roma, in regiones urbanas divisae sunt.

Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

→ Interpretationes vernaculae

Nexus interni

Alsatia

Alsatia (alia nomina: Elisatia, Helsatia) (Francogallice Alsace, Alsatice Elsàss, Theodisce Elsaß vel Elsass) est regio historica et culturalis Francia hodiernae, olim et pars Germaniae.

Aquitania (regio recentior)

Aquitania usque ad annum 2015 fuit regio administrativa sive provincia Franciae. Caput regionis erat Burdigala. Deinde cum duabus regionibus finitimis Lemovicensi et Pictaviensi et Carantonis secundum novam legem coniuncta est. Nova provincia nomen Aquitaniam Novam accepit. Aquitania habebat praefecturas quinque:

Duranium

Girundiam

Landas

Oltem et Garumnam

Pyrenaeum Atlanticum

Burgundia (regio recentior)

Burgundia erat usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae. A die 1 Ianuarii 2016 cum regione finitima Libero Comitatu ad novam regionem administrativam Burgundiam et Liberum Comitatum coniuncta est. Caput provinciae pristinae erat Divio.

Burgundia habebat praefecturas quattuor:

Clivus Aureus

Niver

Arar et Liger

Icauna

Campania et Arduenna

Campania et Arduenna (Francogallice Champagne-Ardenne) erat usque 2015 regio administrativa, sive provincia Franciae. Caput regionis erat urbs Durocatalaunum. Haec provincia habebat praefecturas quattuor:

Arduenna

Alba

Matrona

Matrona SuperiorEx 2016 Campania et Arduenna facta est pars novae regionis Alsatiae Campaniae Arduennae Lotharingiae, sive "Orientis magni".

Centrum et Vallis Ligeris

Centrum et Vallis Ligeris (vulgo Centre-Val de Loire, sed usque ad diem 17 Ianuarii 2015 simpliciter Centre) est regio administrativa sive provincia Franciae. Caput regionis est urbs Aurelianum.

Huic regioni sunt praefecturae sex:

Carus

Ebura et Lidericus

Andra

Andra et Liger

Lidericus et Carus

LigerulaMense Decembri 2015 Philippus Loiseau, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris tertius, victore Francisco Bonneau.

Insula Franciae (regio hodierna)

Insula Franciae (vulgo Île-de-France /il də fʀɑ̃s/) est regio administrativa sive provincia Franciae hodierna. Caput regionis est urbs Lutetia.

Huic regioni sunt praefecturae octo:

Urbs Lutetiae

Sequana et Matrona

Evelinae

Exona

Alta Sequanae

Sequana et Sanctus Dionysius

Vallis Matronae

Vallis EsiaeAntiquae praefecturae fuerunt:

Sequana

Sequana et EsiaMense Decembri 2015 Valeria Pécresse, candidata ad praesidium in comitiis huius provinciae, vicit, proxime accedente Claudio Bartolone.

Lemovicensis (regio recentior)

Lemovicensis fuit usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Francia. Caput regionis erat urbs Lemovicum.

Deinde cum duabus regionibus finitimis Aquitania et Pictaviensi et Carantonis secundum novam legem coniuncta est. Nova provincia nomen Aquitaniam Novam accepit.

Habebat praefecturas tres:

Curretia

Crosa

Vigenna Superior

Liber Comitatus (regio recentior)

Liber Comitatus (Francogallice Franche-Comté) vulgo est regio et erat regio administrativa, sive provincia Franciae usque ad annum 2015. Ab anno 2016 pars novae regionis Burgundia et Liber Comitatus facta est. Liber comitatus habebat praefecturas quattuor:

Dubis

Iura

Arar Superior

Ager Belfortii

== Nexus interni ==

Comitatus Burgundiae (provincia Franciae)

Magnus Oriens

Magnus Oriens (vulgo Grand Est, sed a principio Alsace-Champagne-Ardenne-Lorraine) est nova regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 constituta, quae priores regiones comprehendit Alsatiam, Lotharingiam, Campaniam Ardennuamque.

Populus regionis in plebiscito interretiali nomen terminale Grand Est cum maioritate accepit. Caput regionis est urbs Argentoratum.

Huic regioni sunt praefecturae decem:

Arduenna

Alba

Matrona

Matrona Superior

Murta et Mosella

Mosa

Mosella

Rhenus Inferior

Rhenus Superior

VosegusMense Decembri 2015 Florianus Philippot, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris secundus, victore Philippo Richert.

Mediolanum

Mediolanum (Italiane Milano) est urbs Italiae, circiter 1 324 170 incolarum, caput regionis Langobardiae et urbis metropolitanae Mediolanensis. Urbani Mediolanenses vel Ambrosiani appellantur.

Meridianum et Pyrenaei

Meridianum et Pyrenaei (vulgo Midi-Pyrénées) fuerunt usque in annum 2015 regio administrativa (sive provincia) Franciae, cui praefecturae octo erant:

Arigia

Avario

Garumna Superior

Aegirtius

Oltis

Pyrenaeus Superior

Tarnis

Tarnis et GarumnaCaput regionis fuit urbs Tolosa.

Normannia (regio hodierna)

Normannia est a die 1 Ianuarii 2016 nova regio administrativa sive provincia Franciae, regionibus anterioribus Normannia Inferiore et Superiore lege nova [fr] contributis. Huic regioni novae fere forma historicae provinciae Normanniae est. Caput regionis est urbs Rothomagus.

Normanniae sunt praefecturae quinque:

Calva Dorsa

Ebura

Manica

Olina

Sequana MaritimaMense Decembri 2015 Herveus Morin, candidatus ad praesidium in comitiis huius provinciae futurae, illud adeptus est, proxime accedentibus comitiis primis Nicolao Bay, sodale Aciei Nationalis, sed comitiis secundis Nicolao Mayer-Rossignol socialista.

Occitania (regio hodierna)

Occitania (vulgo Occitanie, sed usque ad 30 Septembris 2016 Languedoc-Roussillon-Midi-Pyrénées) est regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 creata, regionibus anterioribus Occitania et Ruscinone, Meridiano et Pyrenaeis lege nova [fr] contributis. Caput regionis est urbs Tolosa.

Huic regioni sunt praefecturae tredecim:

Aegirtius

Arauris

Arigia

Atax

Avario

Garunna Superior

Losara

Oltis

Pyrenaeus Superior

Pyrenaeus Orientalis

Tarnis

Tarnis et Garumna

VardoMense Decembri 2015 Ludovicus Aliot, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris secundus, victore Carola Delga.

Occitania et Ruscino

Occitania et Ruscino (Francogallice Languedoc-Roussillon) fuit usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae ex quinque praefecturis constituta, quae sunt:

Atax

Vardo

Arauris

Losara

Pyrenaeus OrientalisCaput regionis fuit urbs Monspessulanus. Ab anno 2016 haec regio pars novae regionis Occitaniae facta est.

Pagi Ligeris

Pagi Ligeris (Francogallice: Pays de la Loire) est regio administrativa sive provincia Franciae hodiernae. Caput regionis est Portus Namnetum.

Huic regioni sunt praefecturae quinque:

Liger Atlanticus

Meduana

Meduana et Liger

Sartha

VendeaMense Decembri 2015 Bruno Rétailleau, senator et candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae, primus accessit.

Picardia (regio recentior)

Picardia fuit usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae. Habebat praefecturas tres: Axonam, Esiam et Samaram. Caput erat Ambianum. Anno 2016 regio cum regione confiniente Septentrione et Freto ad novam regionem administrativam Alta Franciae coniuncta est.

Regiones Italiae

Regiones Italiae (Italiane regioni) sunt divisiones administrativae summi gradus Rei Publicae Italicae, quae supra provincias et communia ponuntur.

Rhodanus et Alpes

Rhodanus et Alpes (Francogallice Rhône-Alpes) fuerunt usque ad annum 2015 regio administrativa (sive provincia) Franciae, cui praefecturae octo fuerunt:

Addua

Ardesca

Drona

Isara

Liger

Rhodanus

Sabaudia

Sabaudia SuperiorDie 1 Ianuarii anni 2016 haec regio cum regione confiniente Arvernia ad novam regionem Arvernia Rhodanus Alpesque coniuncta est.

Terra (regio)

Terra seu tellus (-uris, f.) est regio firma in plurimis corporibus caelestibus, sicut planetis, satellitibus, et ceteris. Contrarium terrae est mare, et a superficie telluris caelum.

"Terra" etiam politice definita esse potest, sicut Germania, Francogallica, Britannica, et cetera. Apud Livium invenimus "terra Gallia" et "terra Italia"; apud Horatium "tellus Iubae", quod terra Numidia est; apud Vergilium "tellus Gnosia", secundum Stowasser.

Terra australis erat continens quae sub certo tempore in parte australi Terrae planetae esse putabatur, sed numquam inveniebatur. Solum mare ibi erat et continentes Antarctica et Australia quae multo minus sunt quam terra australis esse putabatur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.