Periodizatio

Periodizatio est ratio vel studium praeteriti per certa et quantificata temporis spatia,[1] ad enodationem historiae facilius reddendam adhibitum. Cuius exitus est abstractiones descriptivae quae commoda spatiorum temporis nomina praebent quibus sunt proprietates stabiles. Subtiliter autem determinare initium et finem ullius temporis saepe est libidinosum.

Licet historia sit continua et in summam describi non potest, omnes rationes periodizationis sunt plus minus libidinosae, sed sine tempora nomina ferentia, quamvis inhabile vel etiam ineptum, tempus praeteritum sit nihil plus quam eventus sparsi et disiuncti sine fundamentis vel contignatione ut eos intellegamus. Nationes, civitates, culturae, familiae, et adeo homines singuli, quibus variae historiae in memoria retentae sunt, rationes periodicationis temporalis, convenientes saepeque non ordinatas, semper imponere conantur; nomina autem temporum continenter provocantur et expoliuntur, sed multa temporis signa, cum institutum essent, tam commodum sunt ut aegre reici possunt.

Petrarch by Bargilla
Petrarca notionem Aetatis Obscurae Europaeae excogitavit, quae tandem facta est tripartita Humani Cultus Occidentalis periodizatio in Antiquitatem, Aevum Medium, et Novum Aevum.

Nexus interni

Notae

  1. Adam Rabinowitz. It’s about time: historical periodization and Linked Ancient World Data. Institute for the Study of the Ancient World Papers, 2014.

Bibliographia

  • Bentley, J. H. 1996. Cross-Cultural Interaction and Periodization in World History. American Historical Review Iunio:749–770.
  • Besserman, Lawrence, ed. 1996. The Challenge of Periodization: Old Paradigms and New Perspectives. ISBN 0815321031. Novi Eboraci: Garland Publishing.
  • Grinin, Leonid. 2007. Periodization of History: A theoretic-mathematical analysis. History & Mathematics, 10–38. Moscuae: KomKniga/URSS. ISBN 9785484010011.

Nexus externi

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Periodizatio spectant.
Aetas lapidea

Aetas lapidea fuit diuturnum tempus praehistoricum, cum homines instrumenta ex lapidibus facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silice et chert? caelata sunt arma aliaque secandi instrumenta. Basaltes et cos adhibita sunt ad molendum, sicut lapis molaris. Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum et aliae materies passim adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ad fictilia facienda. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem aetatem chalcolithicam seu cupream, aetatem aeneam et aetatem ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Denique homines agros colere, animalia mansuefacere, et metalla ex aere fundere coeperunt. Haec aetas praehistorica appellatur, cum humanitas nondum coepisset scribere, quae res necessaria est ad res gestas memoriae prodendas.

Archaeologi termino aetate lapidea primum usi sunt, ut designarent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Ioanne (Jens) Iacobo Worsaae anno 1859, cum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, quod opus anno 1851 coeptum est ; usitata autem divisio hodierna, in tempora palaeolithicum, mesolithicum, neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt, successioque phasium inter regiones culturaeque quam maxime differt.

Aetates historiae

Hic est index aetatum historiae.

Antiquitas classica

Antiquitas classica, vel simpliciter antiquitas, est spatium temporis quod in regionibus Mediterraneo mari adiacentibus fere a saeculo VIII a.C.n. ad nostrae aetatis saeculum VI intercessit. Quae appellatio praecipue culturam Graecorum et Romanorum complectitur. Eo tempore litterae Graeco-Romanae florebant, ac potestas Romana in regionibus Europae, Africae Septentrionalis, et Asiae Mediae valebat.

== Nexus interni ==

Antiquitas posterior

Antiquitas posterior est notio recens spatium temporis designans, quo regio Mediterranea ab Aetate Classica in medium aevum transiit. De principio et fine eius docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse. Certum est illam singulis regionibus dissimiliter duravisse.

Initio huius temporis Augusti Diocletianus et Constantinus exercitum administrationemque restituerunt; dignitas imperatoris divina confirmata est; migratine gentium cum Imperium Romanum Occidentale debilitatum et denique deletum, tum nova populorum Germanorum regna genita sunt.

Finis Imperii Romani Occidentalis hominibus tum viventibus aetas discriminis summi visa est, quare singuli et consummationem saeculi venturam putaverunt. Vero, cultus humanus civilisque antiquorum, non repentino exstinctus, moribus Germanorum temperatus paulatim in novam culturam transformatus est.

Imperium Romanum Orientale valde commutatum, Antiquitate Posteriore exeunte, post magna bella, contra Persias et Arabes gesta, lata territoria amisit. Alia civitas potentissima, id est regnum Sassanidarum, demum omnino evanuit.

Maximi momenti est triumphus religionis Christianae et postea ortus diffusioque celerrima religionis Islamicae.

Notio Antiquitatis Posterioris anno 1853 a Iacobo Burckhardt introducta ("spätantike Zeit") passim accepta est, imprimis postquam sociologus Maximilianus Weber et artis historicus Aloisius Riegl ea usi sunt.Imago quam hodie habemus de Antiquitate Posteriore a Petro Brown creata est, praecipue in operibus The World of Late Antiquity: AD 150–750 (scil. "Orbis Antiquitatis Posterioris: AD 150-750") anno 1971 editum, et The Making of Late Antiquity (scil. "Creatio Antiquitatis Posterioris") anno 1978 editum.

Costarica

Costarica sive Ora Dives (Hispanice plene república de Costa Rica) est civitas sui iuris Americae Mediae quae inter Nicaraguam septentrione, Panamam austroriente, Oceanum Pacificum occidente, et Mare Caribicum oriente sita est. Libertatem ab Hispania anno 1821 adepta est. Annis 1823–1838 ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae pertinuit.

Costarica est prima civitas quae (anno 1949) exercitum abolevit. Praeses Anscharius Arias Sánchez, qui anno 1987 Praemio pacis componendae Nobeliano laureatus est, dixit: "Quidam putant, inquit, nos vulnerari posse quod nobis non sit exercitus. E contrario, quia non est nobis exercitus, sumus fortes." Costarica est sola civitas in Mesoamerica quae democratiam ex 1950 aut antea habet. Costarica consistens fuit inter Latinamericanas civitates cum maximo Indice Evolutionis Humanae, collocata loco 62 in mundo anno 2012.

Costarica citata est a Consociationis Nationum Programmate pro Evolutione anno 2010 velut una inter civitates quae valde maiorem progressionem humanam attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno 2011 in luce collocata est quoque a Consociationis Nationum Programmate pro Evolutione quia est bonus actor in sustentabilitate oecologica et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis media. Anno 1980, sedes Universitatis pro Pace constituta est. Etiam est sola civitas quae quinque normas statuta mensurandae sustentabilitati oecologicae collegit. Civitas quinto loco mundano et primo Americano collocatur prout Indicem Executionis Ambitalis.

Anno 2007, Costaricensis gubernatio proposita ut Costarica prima civitas neutra carbonii anno 2021 fiat nuntiavit. Societas New Economics Foundation Costaricam primam in anni 2009 Indice Planetae Felicis et anno 2012 rursus classificavit. Societas New Economics Foundation Costaricam velut oecologicissimam nationem in mundo anno 2009 etiam classificavit. Anno 2012, Costarica prima natio in continente Americana facta est quae venationem delectabilem prohibuit postquam nationalis legislatura populare consilium ampla margine probaret.

Historiographia

Historiographia est investigatio methodologiae per quam rerum gestarum scriptores historiam ut disciplina academica tractant, et porro ullum operis historici corpus de certa re. Historiographia certae rei modos tractat per quos historici illam rem investigaverunt certis fontibus, rationibus, et praeceptis theoretis utentes. Eruditi de historiographia per singulas res disputant, sicut historiographia Britanniarum Regni, historiographia Canadae, historiographia Imperii Britannici, historiographia primi Islam, historiographia Sinica, et per varias rationes et genera scribunt, sicut historia politica et historia socialis. Saeculo undevicensimo ineunte, historia academica bene constituta, corpus litterarum historiographicarum ortum est.

L'histoire de la sexualité

L'histoire de la sexualité (Historia sexualitatis) est series librorum a Michaele Foucault de philosophia politica et sexualitate scriptorum ab anno 1976. Cui sunt tria volumina: I, Voluntas sciendi (Francogallice La volonté de savoir); II, Usus voluptatis (L'usage des plaisirs); III, Cura de ipso (Le souci de soi).

Modus productionis

Modus productionis est modus in quo relationes productionis formantur. Opus Ideologia Germania modos productiones a facultate productionis et facultate laborandi explicavit. Deinde Zur Kritik der politischen Ökonomie illos tractavit. Etiam Das Kapital, Volumen I illos tractavit in gradu productionis plusvaloris absoluti atque relativi explicavit.

Principatus Romanus

Principatus Romanus (27 a.C.n.–284) est notio hodierna quae tempus Imperii Romani ab Augusto imperatore usque ad Discrimen Tertii Saeculi significat; tempus sequens Antiquitas Posterior vocatur. Imperatores illius temporis ut Res Publica Romana formaliter continuaretur operam dederunt. Re vera potius forma monarchiae illuminatae fuit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.