Oeconomica

Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.

Euro banknotes
GDP nominal per capita world map IMF 2007
Tabula orbis terrarum quae ostendit Productum Domesticum Aggregatum civitatum in capita eorum divisum. Oeconomia comparativa differentias inter civitates sicut has investigat.

Etymologia

Oeconomia permultas habet definitiones, et inter scientias sociales classificatur.

Verbum oeconomia, etymologice a verbis Graecis οἶκος, 'domus, familia', et νόμος 'lex, ratio', deducitur. Itaque 'ratio rerum familiae temperandarum' vel administratio domus significabat. Hoc sensu, Xenophon verbum in Oeconomico opusculo suo adhibet.[1]

Anno 1615, terminus oeconomia politica usurpatus est ab Antonio de Montchrestien, scriptore Francico, cum totarum civitatum res oeconomicas et novas saeculi duodevicensimi investigaret.

Franciscus Quesnay, proto-oeconomista, auctor operis Tabula Oeconomica, (h. e. Tableau Économique), Adamus Smith, philosophus, auctor Inquisitionis de Natura et Causis Divitiarum Civitatum, David Ricardo, financista, et Ioannes Stuart Mill, philosophus quoque, hodie noncupati nobis oeconomistae classici, acres critici fuerunt systematis commercialis mercantilisti, cuius finis erat invalescere potestatem civitatis.

Oeconomistae classici qui adepti erant liberi commercii et plenae libertatis oeconomicae multum ad constructionem disciplinae oeconomicae contulerunt. Secunda autem parte saeculi undevicensimi, sub influentia? huius auctorum classicorum, nonnulli arguebant res politicas et oeconomicas logicas distinctas sequi deberent, monuendo gubernantes, ne in mercatus se interponerent et libertatem oeconomicam promoverent.

Quamquam natae in sinu philosophiae et politicae, scientiae oeconomicae hodiernae sunt activitates intellectuales bene delimitatae et a disputationibus philosophicis et a Sciencia Politica distinctae.

Paulus Samuelson, Americanus, professor in Massachusettensi Instituto Technologiae, oeconomiam sic intellegebat:

  1. Oeconomia, vel scientia oeconomica, est studium activitatum quae involvunt transactiones inter personas.
  2. Est studium illarum activitatum hominum concernentes usu recursuum productionis, natura sua non sufficientes, (terra, labor, capitalis, id est, machinaria, et pernoscentia technica) in productione et distributione bonorum oeconomicorum inter membra societatis, commoditatum ut triticum, carnes, vestimanta, barcos, musicam, vias, aeroplana.
  3. Oeconomia est studium hominum in negotiis ordinariis vitarum suarum, quaerendo media subsistentiae fruendoque existentia.
  4. Studium organisationis consumptionis et activitatum productionis humanitate.
  5. Oeconomia est studium divitiarum.
  6. Est studium meliorationis societatum.
  7. Analysat impensus et beneficia allocationis recursuum. Ergo, Oeconomia concernentis est processu selectus quocum societas humana determinat utilizationem recursus productivi rari in productionibus alternativis et distributione sociali fetus.

Historia

Aureus Septimius Severus-193-leg XIIII GMV One Side
Aureus Septimii Severi: aurum ex antiquitate functum est pecunia.
AdamSmith
Adamus Smith qui Divitam Nationum et Libertatem eorum saeculo XVIII comparavit.

Nemo scire potest, quando aut a quo pecunia prima inventa sit. Civitates autem Sumerianae iam ante annum 2000 a.C.n mercatus habebant et pecunia in commercio utebantur; illud Shekel erat quoddam hordei pondus.[2] Nummi putantur primi orti esse in Lydia, scilicet Ephesi in urbe Ionica, saeculo XII a.C.n., et simul in Sinis, et India (ubi karshapana appellata sunt).

Adamus Smith, philosophus Caledoniensis, primus oeconomicus hodiernus putatur. In An Inquiry Into the Nature and Causes of the Wealth of Nations, libro anno 1776 edito, Smith scripsit de "manu invisibili," quae, sine civitatis imperio, negotia omnium ad bonum commune duxerit. Smith monstravit malum provenire e systemate mercantilistico, quod libertas et divitiae eunt una. In loco systematis mercantilistici, Smith prosposuit optimum Systema Libertatis Naturalis quod hodie capitalisticum vel mercatus liber appellatur.

Quamquam Smith et alii de quaesito et oblato quam antea dicebant, clarum tractatum de lege oblati et quaesiti primum scripsit David Ricardo anno 1817 suo in opere nomine Principia Oeconomiae Politicae et Vectigalis (Anglice: Principles of Political Economy and Taxation) cui erat capitulum nomine De Effectu Quaesiti et Oblati in Pretia (Anglice: On the Influence of Demand and Supply on Price). Secundum hanc legem, mercium pretia oriuntur aemulatione mercatoria ex aequilibrio inter quaesitum (quantum homines pro merce luere malunt) et oblatum (quantum mercium huius generis habetur).

Ioannes Say, negotiator Francogallicus et oeconomicus qui Smith multum honorabat, anno 1803 in libro Tractatus de oeconomia politica (Francogallice: Traité d'économie politique) proposuit legem oeconomicam, nomine Lex Sayi. Lex dixit, ob legem oblati quaesitique, quaesitum oeconomicum re vera est summa rerum productarum. Haec lex causam divitiae agnoscit sedere in productionem.

Carolus Marx, philosophus Germanicus et communismi conditor, Londinii exsul De Capitali magnum opus anno 1867 scripsit, ubi proposuit valorem rei re vera constare in laboris quantitate quae necesse est, ut res fabricetur. Operariorum partem in oeconomia igitur maxime sustulit. Cum, secundum eum, capitalisti minimam utilitatem societati haberent, Marx praedixit rerum eversionem fore, postquam operarii ipsi oeconomiam recturi sunt. Theoria Marxistica magni momenti non iam est, cum saeculo vicensimo omnia fere regimina communistica, quae oeconomias ab sede centrali excogitatas habebant, in regimina capitalistica conversa sint.

John Maynard Keynes
Ioannes Keynes, in tegumine periodici Time magazine anno 1965 depictus, quo tempore ductor princeps erat consiliorum oeconomicorum in mundo occidentali.

Ioannes Keynes, oeconomicus Britannicus, post initium Magnae Depressionis quae mundo annis 19291945 obtigit, anno 1936 librum nomine Theoria Generalis de Operis, Usura, et Pecunia (Anglice: The General Theory of Employment, Interest and Money) in lucem edidit. Keynes proposuit valorem rei re vera ex quaesito aggregato provenire, nec ex labore aut ex productione. Quamobrem Keynes conclusit civitatis regimina posse et debere custodire oeconomias suas et delenire circumitus mercatorios per quaesitum aggregatum accommodandum. Keynes proposuit, cum civitas recessionem patitur, regmina consulto monetam inflare, usuram argentariae centralis diminuere, et regimen pecunia mutuare ad operas novas creandas. Cum civitas faucitate fruitur, Keynes suasit oeconomiam frenare.

MisesLibrary
Ludovicus von Mises qui librum Actio Humana: Tractatus de Oeconomia scripsit, et inter principes Scholae Austricae honoratur.

Ludovicus von Mises, oeconomicus Astriaco-Americanus, librum Actio Humana: Tractatus de Oeconomia anno 1949 divulgavit, refellens argumenta quibus Keynes legem Sayensem denegavit. Mises arguit pecuniam necesse est solam ob utilitatem in bonis emendis, nec ob se ipsam, quapropter expansio monetaria vel creditaria improba cirmcumitus mercatorios inoptabiles creatura est. Cum tandem annis 1970-1980, oeconomiae mundi bene maturatae stagnationem inflationariam passi sunt, hoc prodigium iam diu praedicebant qui doctrinam Keynesianam diu opponebant: Schola Austriaca et Schola Sicagensis.

DJIA historical graph (log).svg&lang=la
Graphicum logarithmicum Mediorum Dow Jones Industrialum ab anno 1896 usque ad mensem Martium 2005, quod monstrat stagnationem annorum 1970-1980 in Civitatibus Foederatis et expansio quae anno 1982 Ronaldo Reagan Praeside incepit et continuat usque hodie. Recessio Magna anni 2008 medium diminuit ad 8000 ad fines anni 2008.

Keynes aeternaliter linguam et disputationes oeconomicas mutavit, usque pro detractoribus suis. Forsitan, autem, quod Keynes mundo maxime relinquit, fuit omnes cives et politicos expectare regmina oeconomiae praefore. Ob stagnationem inflationariam annorum 1970-1980 oeconomi plerumque fidem in doctrinas Keynesianas amiserunt, et Civitates Foederatae et multi institutiones argentariae internationalesque doctrinas monetaristas adsumpserunt. Quamobrem stagnationem longam demum desinit, et oeconomia mundana incepit longam expansionem.

At, eodem tempore, omnes perrexerunt in expectando regimina oeconomiae praefore: regimina haud mercatus liberos instituerunt, inflationem monetariam et expansionem creditariam consulto creaverunt, etc, ut faucitas oeconomica foveantur. Tandem cum expectata Magna Recessio anni 2008 demum facta est, regimina omnes actus, quos doctrina Keynesiana surrexit, fecerunt, sicut subventus collegiorum, inflatio monetaria, conductio operarum sub lacuna aeraria et per pecuniam mutuatam.

Disciplinae quae ad res oeconomicas spectant

Market in Cambodia
Mercatus in Cambodia. Oeconomi moribus et legibus quibus mercatus funguntur student.
  • Oeconomia comparativa systemata oeconomica civitatum per tempus investigat et comparat. olim oeconomia-politica appellatae
  • Micro-oeconomia principia de re privata administranda investigat.
  • Macro-oeconomia principia investigat de prodigiis oeconomicis quae tota cuiusdam civitatis oeconomia afficiunt.
  • Oeconomia politica principia oeconomiae visu politica vel philosophia.
  • Praxeologia leges investigat universales quae omnes actus humanos regunt.
    • Catallactica leges investigat universales quae commercium regunt.
    • Historia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva civitatis cuiusdam, vel populi, vel regionis geographicae
    • Sociologia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva institutionis cuiusdam humanae, sine respectu civitati, aut regioni, aut populi.
    • Scientia belli mores, leges et praecepta quae ad bellum spectant investigat.
    • Civilitas mores, constitutiones, leges rerum publicarum per aetates investigat.
    • Ars politica artem rei publicae agendi investigat.
  • Psychologia scientia quae mens, prodigia mentalia, et causas humanas investigat.

Principia oeconomica

Scholae oeconomicae

Instituta oeconomica

RoyalExchangeVII06
Cambium Regale numeratur inter antiquissimas bursas mercatorias.

Systemata oeconomica

Prodigia oeconomica

Moneta Per TertiiSaeculiDiscrimen
Hyperinflationaria monetae devaluatio, quampropter mercatura globalis tertio saeculo defuncta est. Monstrati sunt pondera argenti quae Denarii et Antoninarii monetae continebant, et pondera auri quae Aurei.

Consuetudines regiminum quae ad res oeconomicas spectant

  • Inflatio monetaria
  • Subventus collegiorum

Nexus interni

Notae

  1. Theologici veteris religionis Christianae hoc vocabulo usi sunt et sub oeconomia dei illud ut dicere solebant 'consilium dei ad salutem hominum' comprehenderunt.
  2. Kramer, History Begins at Sumer, pp. 52–55.

Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad oeconomicam spectant.
1929

Annus 1929 e serie paginarum brevium de annis.

1929 = MCMXXIX. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1929 legas, vide 1929 (numerus).

Actor

Actor est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ἀγέλη], bestias [cf. ἄγρα], homines [cf. agmen]) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit. Artes actoris variae sunt:

Actor iudicialis est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator. Accusatrix scilicet actrix appellatur.

Actor etiam est qui alienas res rationesque curat aut exsequitur. Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam actrix appellatur.

Actor etiam est qui in scaena fabulas agit; mulier autem scaenica actrix est.

Actor et actrix sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes. Itaque personae commenticiae, a quibus in theoreticis humaniorum artium studiis exempla agendi capiuntur, actores sunt, sicut actor moralis in ethica aut actor rationalis in theoria lusionis et theoria oeconomica.

Argentaria

Argentaria (-ae, f.) societas est vel collegium ubi pecunia ab aliis mutua sumitur et aliis mutua datur. Illi qui pecuniam argentariae mutuam dant ab ea usuram accipiunt, ii vero qui ab argentaria pecuniam mutuam sumunt, eae usuram dant. Lucrum argentariae ex eo fit, quod illorum usura minor est quam horum.

In quacumque civitate argentaria argentariarum est argentaria centralis.

Communitas oeconomica Europaea

Communitas oeconomica Europaea (Anglice European Economic Community = EEC, Francice Communauté économique européenne = CEE, Theodisce Europäische Wirtschaftsgemeinschaft = EWG) fuit nomen societatis quarundam civitatum Europae, qua communes res oeconomicae secundum consilia Europae integrandae adiuvarentur. Die 25 Martii anno 1957 communitas foederibus Romaninis ictis a civitatibus Belgica, Francia, Italia, Luxemburgo, Nederlandia, et Res publica foederalis Germaniae, condita est.

Anno 1993 nomen communitatis finibus interim auctis in Communitatem Europaeam mutatum est; die autem 1 Decembris anno 2009, foedere Lisbonensi rato, dissoluta est, sed instituta communitatis parte Unionis Europaeae continuant.

Conductor

Haec pagina de conductoris officio explicat. Si conductorem physicalem quaeris, vide Conductrum. Si ducem orchestrae quaeris, vide Concentus magister.

Conductor, conductor operis, conductrix operis, redemptor, redemptrix, ergolabus (-i, m), vel susceptor operum, in oeconomia est homo qui operarios vel potius laborem operariorum vel operam faciendam conducit.

Oeconomistae, sicut Ioannes Baptista Say et Iosephus Schumpeter valorem conductoris aestimaverunt.

Depressio oeconomica magna

Depressio oeconomica magna fuit rerum oeconomicarum discrimen, quod totum mundum anno 1929 ineunte comprehendit. Pretia primum apud bursas Novi Eboraci collapsa sunt die Iovis, qui quidem saepe "ater" dies Veneris dicitur. Sed iam ante in Austria nonnullae domus argentariae corruerant vel aere dirutae erant. Quod illae argentariae pecuniam debebant argentariis in Americanis, ibi discrimen magnum erupsit.

Adhuc in dubio est, quare discrimen illud erupserit et quare denique superata sit. Decem annis post anno 1939 secundum bellum mundanum incepit, et numerus opere carentium in Europa et America decrevit.

Disciplina academica

Disciplina academica est ramus scientiae quae pars eruditionis superioris docetur et investigatur. Cuiusdam scholastici disciplina usitate definitur et agnoscitur a facultatibus universitariis et societatibus academicis ad quas eae pertinent a periodicis academicis in quibus eae commentarios proferunt. Nullae autem formales disciplinae academicae definiendae normae obtinent.

Disciplinae inter programmata bene constituta variant quae, in paene omnibus universitibus inventa, bene definitos periodicorum et congressuum indices habent, ac programmata nova, a paucis universitatibus et publicationibus adiuta. Disciplinae multi rami esse possunt, qui ipsi subdisciplinae saepe appellare possunt.

Caret consensus de quomodo nonnullae disciplinae academicae describi debent (e.g., num anthropologia et linguistica sint disciplinae inter scientias sociales vel inter humanitates). Normae propriae scientiae in disciplinis ordinandae usitatius disceptari possunt.

Erfordia

Erfordia, sive Erfurtum et Erphesfurtum (Theodisce Erfurt), est urbs Germaniae et caput Thuringiae. Ibi est sedes dioecesis Erfordiensis ecclesiae Romanae. Erfordia circa 200 000 incolarum habet et ad flumen Hieram sita est (altitudine 200 metrorum). Erfordia gravis ponderis est locus qui attinet ad commeatus, cultum humanum civilemque, officinas. Excellit traditio horticulturae meritoriae florum seminumque. Sententia praeconii publici est haec: "Erfordia - occursus in media Germania."

Feminismus

Feminismus est fides oportere feminas habere eadem iura civilia, socialia, sexualia, et oeconomica eis virum contra sexismum. Feminista potest esse aut femina aut vir. Dies 8 Martii quoque anno Dies internationalis feminarum ad iura mulierium ut iura humana et aequalitatem ante legem est.

Fundus monetarius internationalis

Fundus monetarius internationalis est organizatio ad res monetarias inter civitates contra pericula pecuniaria vel discrimina oeconomica ordinandas instituta.

Cum depressio oeconomica magna mundum turbabat, annis 1930, plures civitates conabantur rem oeconomicam confirmare: pecuniae devalorationes fecerunt, vectigala protectiva instituerunt, commercium externum prohibuerunt. Mense autem Iulii 1944, secundo bello mundano exeunte, legati e 45 civitatibus ad Bretton Woods, oppidum Novae Hantoniae, venerunt, qui compactum contra tales actiones facerent: ex hoc compacto provenit FMI.Hodie 188 civitates participes sunt fundi.

Sunt civitates, sicut Cuba, quae ex FMI derogaverunt, et Andorra, Monacum, Civitas Vaticana non sunt socii adhuc hodie.

Ac politica FMI more globalizatione et collocatione pecuniae quod homines pauperes et civitates provectibiles opprimet, saepe negatur a actoribus contra globalizationem. Etiam Iosephus E. Stiglitz hanc condamnat.

Geographia

Geographia (-ae, f.) est scientia locorum et telluris proprietatum.

Imperium Romanum Occidentale

Imperium Romanum Occidentale seu hesperium imperium fuit occidentalis Imperii Romani pars, quam Theodosius I imperator anno 395 a parte orientali divisit; hanc enim Arcadio filio attribuit, illam Honorio.

Anno 429, Vandali ex Hispania ad Africam migraverunt, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Africa expugnata Romanisque in Italia perdita, inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat; nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae coepit, et excidium imperii Romani occidentalis accelerabatur. Anno 468, Leo primo Augusto Flavio Basilisco militum duce Romani et orientales et occidentales frustra magnum impetum contra Vandalos fecerunt ut annonam Africanam recuperarent. Impetu frustrato aerarium publicum imperii orientalis fuit vacuum.

Anno 476, Odovacar, Romulo Augustulo a dignitate suprema amoto, imperium occidentale exstinctum est. Capita imperii fuerant Mediolanum et Ravenna.

Huic imperio succederunt regna Visigothorum in Iberia et Gallia, Herulorum in Italia, Francorum in Gallia, Burgundionum in valle Rhodani, Vandalorum in Africa et Suevorum in Gallaecia.

Anno 534, Romani orientales bello Vandalico regnum Vandalorum deleverunt, Africamque imperio Romano recuperaverunt; imperium autem occidentale restitui nequibat.

Insula Sancti Bartholomaei

Insula Sancti Bartholomaei (vulgo Saint-Barthélemy, familiariter Saint-Barth) est insula Antillarum Minorum et, a die 15 Iulii 2007, collectivitas transmarina Francica. Antea erat commune et arrotundimentum, ex praefectura Guadalupia dependens. Indigena insulae nomen fuit Ouanalao; Christophorus Columbus insulam anno 1493 inveniens ex suo fratre Bartholomaeo nominavit. Oeconomica praecipue in periegesi nititur. Incolarum 8 938 habet, et superficies est 24 km2.

Iura oeconomica, socialia et culturalia

Iura oeconomica, socialia, et culturalis sunt pars iurum humanorum de oeconomia, societate, et cultura confirmata ab internationali iurum humanorum lege.

Universa Iurum Humanorum Declaratio ius ad securitatem socialem, (Articulo 22), ius laborandi: occasio laboris contra inopiam operarum et aequa remuneratio ad aequum laborem (Articulo 23), ius ad otium et feriam cum pecunia (Articulo 24), ius idoneae vivendi rationis, cum iure ad alimentum de salute et beneficio, ad medicinam, ad aquam, ad vestimenta et ad domum (Articulo 25) et ius educationis (Articulo 26) adfirmavit. Ad sponsionem qualium iurum, Pactio Internationalis de Iuribus Oeconomicis, Socialibus et Culturae confirmatur. Etiam Charta Socialis Europaea a Consilio Europae decreta est.

In historia, iura de oeconomia, societate, et cultura spectantia ex iuris civilibus et politicis separantur. At Declaratio et propositum Vindobonae decreta a Conferentia Mundi de Iuribus Humanis unionem inter iura coatur, quia "omnes iura humana sunt universa, indivisa et dependentia inter ea", quod "Optionale Protocollum ad Pactionem Internationalem de Iuribus Oeconomicis, Socialibus et Culturae" postulavit. Etiam Pactio de iuribus hominum invalidorum accomodationem rationalem ad confirmationem eorum iurum et suum Optionale Protocollum ad iura oeconomica, socialia et culturalia sicut iura civilia et politica spondendum decretum est.

Praemium Nobelianum oeconomicarum scientiarum

Praemium Nobelianum oeconomicarum scientiarum est praemium quod ab anno 1969 hominibus doctis bene meritis de oeconomica scientia tribuitur. Re vera de praemio ab argentaria publica Sueciae in memoriam Alfredi Nobel tributo agitur.

Recessio oeconomica

Recessio oeconomica (-nis, f) est si productus domesticus lentius crescit. Causa recessionis exempli gratia auctus pretii petrolei esse potest.

Recessio oeconomica pars coniuncturae oeconomicae sive cycli oeconomici est.

Magna recessio oeconomica etiam depressio oeconomica appellatur.

Res Publica Vimariana

Res Publica Vimariana (Theodisce Weimarer Republik) fuit prima Res Publica Germanica, quae ex 9 Novembris 1918 post cladem Imperii Germanici in Bello Orbis Terrarum I et abdicationem imperatoris Gulielmi II condita est. Sic appellabatur quia primum Conventus Nationalis die 11 Februarii 1919 propter tumultus non Berolini sed Vimariae se congregavit. In litteris publicis protinus nomen Imperium Germanicum in usu manebat.Res Publica Vimariana anno 1933, tyrannide Adolphi Hitler coepta, obiit.

Societas humana

Societas, vel societas humana, est grex hominum qui inter se per coniunctiones continuas coniunguntur, vel magnus grex socialis qui eandem terram geographicam vel virtualem, sub eadem auctoritate civili et regnantibus culturae exspectationibus, partiuntur. Societates humanae designantur per exemplaria coniunctionum (coniunctiones sociales) inter singulos qui in cultura institutionibusque distinctis intersunt; quaelibet societas summa talium coniunctionum inter sua membra constituentia describi potest. In scientiis socialibus, maior societas saepe in subgregibus exemplaria stratificationis vel hierarchiae dominatus monstrat.

Quia societas est conlaborativa, ea pati potest ut sua membra modis qui aliter (ut singuli) non fieri possint proficiant; metae singulorum et multitudinis ergo distingui et considerari possunt, vel saepe eaedem inveniuntur.

Societas etiam in hominibus concordibus consistere potest, qui vitam ad suam normam cultumque maiore societate circumdati administrant. Hanc societatem quidam nonnumquam subculturam appellant, quod vocabulum latissime in criminologia in usu habetur.

Societas latius describi potest infrastructura oeconomica, socialis, vel industrialis, quae ex variis singulorum congeriebus constat. Membra societatis variis ex gregibus ethnicis oriri possunt. Societas potest esse separatus grex ethnicus, sicut Saxones; natio-civitas, sicut Bhutan; vel latior grex culturalis, sicut societas Occidentalis. Verbum societatis etiam ad organizatam hominum consociationem voluntariam pro consilio religioso, benevolenti, culturali, scientifico, patriotico, vel alio spectare potest. Societas praeterea, quamquam potius per metaphoram, organismum socialem, sicut colonia formicarum, vel quodlibet adgregatum cooperativum?, sicut in nonnullis formulationibus intellegentiae artificialis significare potest.

Sociologia

Sociologia (-ae, f.) est scientia societatis humanae, structurae socialis, habitus vitae, atque relationum inter partes societatis. Conditor scientiae sociologicae Augustus Comte (1798–1857) fuisse late habetur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.