Occidens

Occidens (-entis, m) sive occasus (-us, m) est una ex quattuor regionibus caeli sive punctis cardinalibus. Nomen a "sole occidente" deductum est. Adiectivum est occidentalis (-e). Haec regio aeque a linea aequatoriali distat, rotationi telluris opposita, versus solem occidentem, ut ipsum nomen, sicut multis in linguis, indicat.

Mythologia

In mythologia Graeca, Dysis (Graece Δύσις 'occasus, sc. siderum'), filia Iovis cum Themide, occidentem significat.[1]

In Sinis, signum galli (酉 yǒu) et trigramma paludis (兌 duí) imagines occidentis sunt.

In mythologia Nordica, quattuor pumiliones (Norðri, Suðri, Austri, Vestri) caput Ymir gigantis ferunt, ex quo Anses polum formaverunt; Vestri pumilio est occidentis.

Historia sive cultura

Occidens et Europa (sive partes Europae) diu idem valebant. A tempore Colonialismi etiam terrae ab Europaeis habitatae et cultura Europaea imbutae (ut puta Civitates Foederatae Americae) ad "occidentem" numerabantur. Hac exaequatione simul quaedam Europaeorum praestantia super alias gentes affirmabatur.

Post bella Graeco-Persica quidam scriptores Graeci Europam sive occidentem cum Asia sive oriente componere incipiunt, rebus geographicis certos mores attribuentes. Inter alia Hippocrates Cous in libro de aeribus, aquis, locis scribit:

Volo autem et de Asia et Europa demonstrare, quantum differant inter se per omnia, de gentium formis quid distent et nihil invicem simile habeant. De maximis et plurimum differentibus diversitatibus dicam, quantum saltem mihi in ea re est compertum. Ac dico quidem plurimum differe Asiam ab Europa secundum naturas omnium ex terra nascentium, itemque hominum. Longe enim pulchriora et maiora omnia nascuntur in Asia. Estque regio ipsa hac nostra multo mansuetior, sunt etiam hominum mores benigniores et cultiores. [...] Certum est hanc regionem proxime accedere ad naturam ac temperaturam optimae constitutionis, verum virilitatem, laboris tolerantiam ac audaciam non verisimile est huic naturae innasci. [...] Quod autem timidiores, effeminatiores ac imbelles prae Europaeis Asiani existant, moribusque mansuetiores, tempora ipsa anni in causa sunt, quae non magnas permutationes faciunt neque caloris neque frigoris sed semper aequalia permanent. Unde neque mentes stupore percelluntur, neque corpora fortem trans mutationem in currunt. [...] Mutationes enim sunt, quae hominis mentem semper excitant neque sinunt quiescere. Propter quas causas imbelle universum Asianorum genus existit, atque adhuc amplius propter leges.[2]

Et infra:[3] Etiam magnanimos magis eos, qui Europam incolunt, Asianis iudico. Nam similitudo et aequalitas segnitiem parit. Mutatio autem et animum et corpus ad exercitationem excitat. Augetur itaque a desidia et otio timiditas, ab exercitio vero et laboribus crescit virilitas. Unde bellicosiores quoque Europaei exstant, non ob hanc solum causam, sed et propter leges.

Similiter Aristoteles mores gentium ex conditionibus geographicis deducit,[4] Graecos quidem inter Europam Asiamque sitos indole optimos et imperio maxime aptos existimans.

Multis saeculis post opinata occidentis praestantia iterum prolata est, sive geographia (sicut apud antiquos) aut "vera" religione Christiana, sive scientia, cultura aut potentia fulta.

Quidam ob pulchritudinem regionis per similitudinem raptae filiae sic appellatam ferunt. Taurus, quo vecta fingitur Europa, non inconcinne mores et indolem quodam modo refert Europaeorum: elatioris est animi, exsultans, speciosus cornibus, colore niveo, lato gutture, cervice crassa, dux et armentis imperitans; summae continentiae, sed si ad dissimilem sexum adducatur, calidissimus inguineque potens, post castus modestiaeque servantissimus. Tales fere Europaei, praesertim qui septentrionaliores.[5]
  • Ecclesia occidentalis se omnium ecclesiarum supremam esse putavit.
  • Tempore Colonialismi populi Europaei dicionem super reliquum mundum legitime, ut putaverunt, exstenderunt.
  • Homines occidentales (Europaei et progenies eorum aliis in terris) alios (imprimis Africanos) in servitutem redigerunt opinone aut excusatione se melioris phyles esse.

Opinio occidentis praestantioris a Graecis introducta usque ad hunc diem perdurat. Hodie opinio occidentis praestantioris plus minusve Graeciae antiquae, imperio Romano, religioni Christianae, illuminismo et iuribus humanis innitur. Ad discipulos Americanos has opiniones docendos libri Edithae Hamilton maximi momenti erant.

Bibliographia

  • Baritz, Loren. 1961. "The Idea of the West." American Historical Review 66: 618-40.
  • Bonnett, Alastair. 2004. The Idea of the West: Culture, Politics and History. Basingstoke et Novi Eboraci.
  • Carrier, James G., ed. 1995. Occidentalism: Images of the West. Oxoniae.
  • Doering-Manteuffel, Anselm. 1999. Wie westlich sind die Deutschen? Amerikanisierung und Westernisierung im 20. Jahrhundert. Gottingae.
  • GoGwilt, Christopher. 1995. The Invention of the West: Joseph Conrad and the Double-Mapping of Europe and Empire. Stanford University Press.
  • Jackson, Patrick Thaddeus. 2006. Civilizing the Enemy: German Reconstruction and the Invention of the West. Ann Arbor.
  • Patterson, Thomas C. 1997. Inventing Western Civilization. Novi Eboraci.
  • Winkler, Heinrich August. 2007. "Was heißt westliche Wertegemeinschaft?" In Auf ewig in Hitlers Schatten? Anmerkungen zur deutschen Geschichte, ed. Heinrich August Winkler, 180-201. Monaci.
  • Winkler, Heinrich August. 2009. Geschichte des Westens, vol. 1: Von den Anfängen in der Antike bis zum 20. Jahrhundert. Monaci 2009.

Nexus interni

Notae

  1. Wilhelm Vollmer, Wörterbuch der Mythologie (Stuttgardiae, 1874), 179.
  2. Hippocrates, De aeribus, aquis, locis, 31-39 (exc.), versio a Iano Cornario anno 1529 edita; in interrete vide hic
  3. ibidem, 53
  4. Aristoteles, de re publica 7,7.
  5. Gerhard Mercator: Atlas sive Cosmographicae meditationes de fabrica mundi et fabricati figura. Amstelodami 1623, p. 31
Alasca

Alasca (Anglice Alaska) est civitas Civitatum Foederatarum, maxima quae ad superficiem pertinet. Civitatis cursualis sigla sunt AK. Caput eius est Iunellum.

Barbaropolis

Barbaropolis (Anglice Santa Barbara) est urbs in litore Californiae sita 100 mille passuum septentrio-occidens ab Angelopoli, quamque centum milia hominum incolunt.

Condita est anno 1786 a missionaribus Franciscanis Hispanis. Urbs habet multa aedificia, historica et nova, modo Hispanico colonico ædificata, cum tectis rubris et muris stucconis.? Inter attractiones periegeticas sunt litus arenosum, Navale Sterni, missionem Sanctae Barbarae, Viam Statorum, museum artis, hortus botanicus, hortus zoologicus, et aedificium iudicum comitatale.?

Cinematographia

Cinematographia (-ae, f.) ars visualis qua photogrammata tam celeriter et continenter proiecta sunt ut fiant motus praestigiae est. Verbum derivatur ab eo quod est "cinematographus" (Francogallice: cinématographe; Graece: κινηματογράφος), quo nomine fratres Lumière appellaverunt inventum suum. Opus artis cinematographicae est pellicula.

Anno 1896, cinematea iam aperiebantur in Francogallia, Italia, Belgica, Britannia.

Civitates Foederatae Occidentales

Civitates Foederatae Occidentales, saepissime Occidens Americanus et Occidens tantum appellatae, sunt regio quae occidentalissimas Civitatum Foederatarum civitates a maioribus traditas comprehendit. Quia respublica condita ad occidentem processit, significatio notionis occidentis per tempus mutata est. Ante circa 1800, iugum Montium Appalachianorum limes occidentalis videbatur. Ex quo tempore, limites ulterius processerunt, et Flumen Mississippiense orientalissimus Occidentis limes qui fieri poterat appellabatur.

Occidens aequa et planities aridas et semiaridas et montes silvosos plerumque comprehendit.

Saeculo vicensimo uno, civitates quae regionem a Montibus Saxosis et Pelvi Magna ad Oram Occidentalem amplectuntur Occidentem Americanum constituere plerumque habentur.

Maxima urbs in regione est Angelopolis, in Ora Occidentali sita. Aliae Orae Occidentalis urbes maiores sunt Didacopolis, Bernardinopolis, Iosephopolis, Franciscopolis, Quercupolis, Bakersfieldia, Sacramentum, Seattlum, Tacoma, et Portlandia. Urbes in civitatibus montanis prominentes sunt Denverium, Fontes Coloratenses, Phoenix, Tucson, Albuquerque, Campi, Urbs Lacus Salsi, Boise, El Paso, et Cheyenne.

Copiah Comitatus

Copiah Comitatus (Anglice: Copiah County) est Mississippiae comitatus in Civitatibus Foederatis Americae 28757 incolarum (anno 2000). Comitatus, cuius caput est urbs Hazlehurst, anno 1823 creatus est. In hoc comitatu minima pars incolarum (accurate 2.2 %) haud Anglice domu loquitur.

Eruptio ebolae in Africa occidentali

Effunditur pestilentia ebolae per cunctam Guineam et ultra fines Africae Occidentalis, praesertim in Sierra Leone. Eruptio omnibus in memoria severior est, utrumque ratione in numero casus fatorumque. Perstat adhunc pestilentia et fuit cum 1201 afflictis et 672 necatis allatis in 29 Iulii, 2014 apud Ordinem Mundi Sanitarium.Commissio Europaea, Medici sine finibus, Motus internationalis Crucis Rubrae et Lunae Rubrae, aliaeque societates internationales auxilium medicinae et sanitatis curae ad rem levandam dant.

Genua

Ianua urbs istuc redirigit, si vis de aliis "Ianuis" legere, vide Ianua (discretiva)Genua (-ae, f.),

medio aevo errate Ianua appellata (-ae, f.) (Italiane Genova, Genuensiter Zena) est Urbs Italiae et municipium, circiter 591 370 incolarum, caput Regionis Liguriae et Urbe metropolitana Genuensi. Urbani Genuenses vel Ianuenses (Medio Aevo).

Indiana

Indiana est civitas Civitatum Foederatarum, anno 1816 constituta.

Lafayette Occidentalis

Lafayette Occidentalis (Anglice West Lafayette) est urbs in Indiana. Viginti octo millia homines in urbe habitant.

Municipia urbana Genuensia

Municipia urbana genuensia sunt subdivisione s administrativae urbis Genuae, 9 sunt et Latine vocari possunt:

I Municipium - Media Urbs Orientalis Centro Est,

II Municipium - Media Urbs Occidentalis Centro Ovest,

III Municipium - Vesani Ima Vallis Bassa Val Bisagno,

IV Municipium - Vesani Media Vallis Media Val Bisagno,

V Municipium - Porciferae Vallis Valpolcevera,

VI Municipium - Medius Occidens Medio Ponente,

VII Municipium - Occidens Ponente,

VIII Municipium - Medius Oriens Medio Levante,

IX Municipium - Oriens Levante.

Oriens

Oriens est caeli regio unde sol oritur, ideo etiam ortus appellatur. Quod ad geographiam attinet, oriens ad totam Asiam refertur. Ventus ab oriente surgens subsolanus vel apeliotes appellatur.

Pellicula

Haec pagina ad pelliculam cinematographicam spectat. Si quam pelliculam alterius generis quaeris, inspice s.v. pellicula (discretiva).

Pellicula, vel taeniola, est opus artis cinematographicae quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.

Praefectura Galliarum

Praefectura Galliarum (condita anno 337) pars occidens Imperii Romani fuit.

Regiones caeli

Regiones caeli sive puncta cardinalia sunt quattuor: septentrio sive boreas, meridies sive auster, occidens sive occasus, oriens sive eurus.

Solis occasus

Solis occasus (-us, m) finem lucis diei et initium noctis significat. Interdum Soles occidentes magnifici sunt et multi homines eos admirantur.

Star Trek

Star Trek (Anglice; scilicet "iter stellare") est series scientiae ficticiae ab Eugenio Roddenberry creata quo anno 1966 cum serie televisiva Star Trek: The Original Series ("Iter Stellare: Series Primigenia") coepto est. Consistit series televisivae, pelliculae, libri, libri nubeculati, ludi electronici, etc, sed primum genus est series televisivae. Homines in navibus spatialibus per spatium iter faciunt, obvii gentibus extraterrestribus pacem ac concordiam ubique colentes.

Commenticium Itineris Stellaris universum multos planetas habitatos et multa hominum sentientium genera (maiore parte humaniforma) habet. Magni momenti sunt, praeter homines, Vulcanes, qui cum hominibus Foederationem Unitatem Planetarum condiderunt; perfidi Rihantes, ab hominibus saepe Romulani appellati; bellicosi Clingonae; versuti mercatores Ferengi; porro multi alii.

Nonnullae technologiae quae saepe in fabulis rerum futurarum inveniuntur in Itinere Stellare primum inductae sunt; in quibus est transportatrum (Anglice: transporter), quae machina res personasque dissolvit portat reformatque, et pistolium phasorium (Anglice: phaser), quod radios luminosos emittit, hostes actutum aut prosternens aut occidens. Cum spatia inter stellas maxima sint, naves interstellariae luce celeriores eunt, flexionem temporis spatiorumque (Anglice: warp) relativisticam efficiendo.

Nonnullis temporibus, controversiae recentiores in libellis inveniuntur, sicut energia nuclearis (Time and Again), pollutio rerum naturarum (Force of Nature), homophylophilia (The Outcast), et multa alia.

Zephyrus

Zephyrus (Graece Ζέφυρος) vel alio nomine Favonius, est ventus qui ab occidente flat.

Zona temperata

Zona temperata in geographia est alterutra ex temperatis vel tepidis orbis terrarum regionibus latitudinum quae inter tropicos et regiones polares patent. Mutationes aestatis hiemisque in his regionibus plerumque sunt moderatae, contra climata calidissima vel frigidissima aliubi observata; in quibusdam autem regionibus, sicut in Asia et media America Septentrionali, variationes inter aestatem et hiemem extremas esse possunt, quia hae regiones procul a mari iacent, quam ob rem eis est clima continentale. In regionibus usitate tropicis habitis, loci in altitudinibus altis (e.g., inter Andes) clima temperatum habere possunt.

Zona temperata septentrionalis a Tropico Cancri (circa 23.5 gradus latitudinis septentrionalis) ad Circulum Arcticum (circa 66.5 gradus latitudinis septentrionalis) extendit. Zona temperata australis a Tropico Capricorni (circa 23.5 gradus latitudinis australis) ad Circulum Antarcticum (circa 66.5 gradus latitudinis australis) extendit.

Intra hos fines sunt multa genera climatis, usitate in sex categorias latas digesta: oceanicum (maritimum), mediterraneum, subtropicum humidum, continentale, aridum, semiaridum.

Clima maritimum ab oceanis adficitur, qui temperaturas constantes per annum aliquantum sustinere adiuvant. In zonis temperatis, venti regnantes ex occidente flant; ergo, occidentales continentium temperatorum margines hoc clima maritimum plerumque experiuntur. Inter tales regiones sunt Europa Occidentalis, et occidens America Septentrionalis in latitudinibus inter 40° et 60° septentrionalis (65°Sep. in Europa).

Climata continentale, semiaridum, et aridum plerumque in regionibus mediterraneis inveniuntur, aestatibus calidioribus et hiemibus frigidioribus praeditis. Incrementum et deminutio caloris a latis massis terrestribus amplificantur. In America Septentrionali, Montes Saxosi sunt obex climatica contra aerem maritimum qui ex occidentem flat, climata semiaridum et continentale ad orientem generantes. In Europa, clima maritimum temperaturas mediterraneas constantes facere potest quia maiores montes perpetui—Alpes—in linea ab oriente ad occidentem iacet (regione ad orientem longorum Montium Scandinaviorum? iacente excepta).

Plurimi homines orbis terrarum in zonis temperatis habitant, praecipue in Hemisphaerio Septentrionali, ob massam terrestrem.

斜陽 (mythistoria)

Shayō (Iaponice:斜陽, 'sol occidens') est mythistoria a Dazai Osamu scripta anno 1947. Origo movens mythistoriae est Вишневый сад ('Hortus cerasi'), fabula ab Antonio Čechov scripta, et ephemeris ab Ōta Shizuko (太田静子), amica Dazai Osamu, habita. Shayō deminutionem nobilitatis mutatione temporum effectam tractat. Hae mythistoria in Anglicam a Donaldo Keene interpertavit anno 1981.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.