Neurologia

Neurologia[1][2][3] vel nervorum doctrina[3] (e verbo Graeco νεῦρον, neuron, "nervus"; + -λογία, -logia) est bracchium disciplinaque medicinae, quae noscit morbos systematis nervosi. Singillatim studet diagnosi curationique omnium categoriarum morborum, qui afficiunt systema nervosum centrale (id est cerebrum et medulla spinalem), systema nervosum periphericum, systema nervosum autonomicum. Neurologus est medicus qui neurologiam noscit et exercetur inquirere, invenire, curare, morbos neurologicos.

Parasagittal MRI of human head in patient with benign familial macrocephaly prior to brain injury (ANIMATED)
MRI capitis est technica radiologica, qua neurologi saepe utuntur.

Exempli morbi neurologiae

Nexus interni

Notae

  1. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
  2. Triepel, H. (1927). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Anhang: Biographische Notizen.(Elfte Auflage). Monachii: Verlag von J.F. Bergmann.
  3. 3.0 3.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad neurologiam spectant.
Aphasia

Aphasia dicitur, si facultas linguam antea quaesitam loquendi, detrimento nervorum causa - ut apoplexia cerebri sive tumore sive inflammatione sive degeneratione - vel in parte evanuit vel absolute perdita est. Non raro uno genere damna legendi (dyslexia/alexia), scribendi (dysgraphia/agraphia), computandi (dyscalculia/acalculia), motuum (dyspraxia/apraxia) observantur.

Quattuor aphasiae genera principalia descripta sunt:

Aphasia Brocalis

Aphasia Wernickensis

Aphasia amnestica

Aphasia globalisSequitur, ut aphasia et morbus proprius et signum morbi esse possit.

Corpusculum Pacinianum

Corpusculum Pacinianum est in cute terminus nervorum qui tactus pressum motumque frequentiarum rapidarum sentiunt et sunt unum ex quattuor maioribus mechanoreceptoris generibus.

Degeneratio corticobasalis

Degeneratio corticobasalis (ICD-10: G31.0) (CBD abbreviata), sive degeneratio cortico-dentato-rubralis, sive degeneratio cortico-basalis-ganglionaris est morbus rarus, histopathologice definitus, neurodegenerativus et progrediens.

Secundum locos degenerationum apparet CBD cum symptomatum ex nucleis basalibus et corticis cerebralibus orientium. Symptomata non symmetrica et syndroma membri alieni conspicua sunt.

Leniter progredentia imprimis ab annis 50-70 symptomata cum impedimentis cognitionis emergant.

Adhuc therapia causarum incognita est.

Dolor neuropathicus

Dolor neuropathicus (ICD-10: M79.2) est notio gregis dolorum diversorum causis multiplicium. Dolores neuropathici et nervis nociceptivis excitandis et stimulis telis detrimenta faciendis et etiam stimulo salvo oriuntur.

Electroencephalogramma

Electroencephalogramma (EEG) est descriptio graphica industria electrica cerebri. Non invasivus methodus electrophysiologicus electroencephalographia vocatur, apparatus cum quo EEG deducitur instrumentum electroencephalographum.

Curvae electroencephalogrammae electrodis ad capitis cutem affixis nascuntur. Numerus velut locus conductorum EEG conventione systematis 10/20 sancti sunt, quapropter investigationes et interpretationes ubilibet aeque tractantur.

Electrocardiogramma diagnosis morborum comitialum velut perturbationum somni magnum momentum habet.

Encephalitis

Encephalitis (a verbo Graeco ἐγκέφαλον 'cerebrum') est inflammatio cerebri, morbus gravis, cuius causa sunt vira, haud saepe bacteria aut raro fungi (exempli gratia Cryptococcus neoformans). Symptomata sunt capitis dolor, febris, confusio, vomitus velut rigor cervicum. Symptomata graviora sunt convulsiones, perturbatio loquendi seu audiendi seu memoriae. Encephalitides celeriter emanere solent. Effectus cerebri et corporis gravissime sunt, quare therapia matura consequenda est.

Encephalomyelitis disseminata

Encephalomyelitis disseminata (breviter ED) sive vulgo sclerosis multiplex (ICD-10: G35) est morbus cum inflammatorius tum neurodegenerativus. Inflammationes progressivae in cerebro et medulla spinali myelinum cellulas neurales cingens destringunt. Initio non raro multiplex sclerosis ut perturbationes visus sive pareses fugaces apparet. Quattuor formae decursus morbi descriptae sunt.

Hemicrania

Hemicrania sive hemicranium est dimidii capitis dolor chronicus.

Medicina

Medicina (-ae, f.) est ars malorum corporis mentisque curandorum. Officium medici est valetudinem tueri. Progressus medicinae saeculis undevicensimo et vicensimo fuit magnus. Medicina hodierna multos homines adiuvare potest, ut vitam diuturnam degerent.

Memoria

Memoria stricto sensu est corporis facultas datorum compondendorum, retinendorum, et dein recuperandorum ac adhibendorum. Hac appellatione etiam nominant corporum actiones non sentientium quae sentientium usus simulant.

Morbus Alzheimerianus

Morbus Alzheimer vel Alzheimeranus est morbus hominis neurodegenerativus chronicus et communissimum dementiae genus. Hic morbus, qui degenerat dum progreditur, adhuc hodie sanari non potest, et ad extremum in mortem ducit. Causa adhuc nescitur, quod usitate senescendi non est, etiamsi medicamenta sumi possunt ad symptomata mollienda. Appellatur ex Aloysio Alzheimer, psychiatro, neurologo et neuropathologo Germanico, qui anno 1906 morbum investigavit.

Hodie quidem notioni morbi Alzheimeriani significationes diversae adiunguntur, verbi gratia definitiones clinicae ac neuropathologicae.

Die 21 Septembris est dies mundi morbi Alzheimeriani.

Morbus comitialis

Morbus comitialis in lingua Latina classica, sive in usu medico hodierno epilepsia (Graece ἐπιληψία), est morbus cerebri, cuius specimina sunt accessiones quassationum et spasmorum animo plerumque alienato. Romae antiquae, ut historia fert, comitia cessabant, cum accessio morbi aegrotum affecisset, unde nomen morbi ortum est.

Disciplina medicinae quae epilepsias investigat epileptologia vocatur.

Physiologia

Physiologia (Graece φυσιολογία, 'studium naturae') est scientia naturalis quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.

Psychiatria

Psychiatria (de verbis Graecis ψυχή 'anima, mens' + ἰατρεία 'medicina') est scientia salutis mentis ac ars morborum mentis sanandorum.

Somnium

Somnium est series imaginum, idearum, animi motuum, et sensuum qui sine voluntate in mente per certos somni gradus fiunt. Quae in somniis insunt et eorum fines definite non intelleguntur, quamquam per historiam fuerunt res de qua physici coniectant, et argumentum studii philosophici et religiosi. Scientificum somniorum studium est oneirologia.Somnia plerumque fiunt in gradu somni rapidi oculorum motus, cum cerebrum vegetissimum status vigilantis simile sit. Somnus rapidi oculorum motus per continuos oculorum motus hominis qui dormit retegitur. Somnia interdum fiunt per alios gradus somni; haec autem somnia solent multo minus vivida vel memorabilia.Longinquitas somniorum variare potest; durare possunt paucos secundos, vel usque ad viginti ad triginta minutos. Verisimilius est homines somnium memini si per vices rapidi oculorum motus somno excitantur. Homo a tribus ad quinque somnis per noctem, peraeque habet, sed nonnulli usque ad septem somnia per noctem experiri possunt. Somnia diutius durare solent dum nox progreditur. Per totum somnum nocturnarum horarum octo, plurima somnia in duabus rapidi oculorum motus horis usitatis fiunt.Somnia temporibus recentioribus coniunctiones videntur cum mente omni sensu carens. A proprietatibus usitatis et quotidianis ad surreales et absurdas variant. Somniis esse possent ingenia variantes, sicut timorosa, excitantia, magica, depressiva, audacia, vel adeo sexualia. Eventus in somniis plerumque sunt extra moderationem somniatoris, somniis lucidis exceptis, ubi somniator sui scit. Somnia interdum faciunt ut cogitationes creativae in mentem dormientis veniant vel sensum inspirationis artisticae inspirent.Opiniones de significatione somniorum per tempus et culturam variaverunt et mutaverun. Prima somnia nota in rebus abhinc annorum 5000 fere in Mesopotamia scriptis leguntur, ubi in tabulis argillaceis conscripta sunt. Temporibus Graeco et Romano, homines crediderunt somnia esse nuntios ab uno vel pluribus deis vel hominibus mortuis recte missos, et ea res futuras praedicare. Nonnullae culturae incubationem somniorum exercuerunt, ut somnia prophetica colerent.Sigmundus Freud, qui disciplinam psychoanalysis evolvit, de theoribus somniorum et eorum interpretationibus late saeculo vicensimo ineunte scripsit, cum explicaret somnia esse patefactiones nostrorum desideriorum et anxietatum, saepe ad repressas pueritiae memorias vel obsessiones pertinentes. Freud in Die Traumdeutung (1899) rationem psychologicam evolvit ad interpretanda somnia, et itineraria ad intellegendos symbola et motifs excogitavit quae in nostris somiis apparent.

Tactus

Tactus est sensus, accuratius facultas somatosensorica, quem systema sensorium cutis invisibile parit. Tactus manus scripturam Braille et quadrum tactile communicare potest.

In corporis humanis cute ad singulas qualitates contactuum percipiendas varii receptores sunt.

Tumor cerebri

Tumores cerebri sunt tumores sensu strictu telarum neuroepithelii systematis nervosi centralis benigni vel maligni. Tumores sensu lato sunt alii tumores circum cerebrum ut meningeomata. Non raro novus capitis dolor, mane vomitus, convulsio symptomata prima malum indicent. Diagnosis per imagines et biopsiam constituta est.

Classificatio ordinis mundi sanitarii valida annis 2007 de tumoribus systematibus nervosi centralis distinguit inter tumores telarum neuroepithelii, tumores nervorum cranialium ac paraspinalium, tumores meningum, lymphomata ac neoplasmata haematopoietica, tumores gametorum, tumores regionis sellae, tumores metastaticos.

Unda cerebri

Unda cerebri est industria electrica creata ab cerebro. Hae undae nimis humiles magnitudines sunt ordinis microvolts (in hominibus) sinusoidis nec semper constae. Haec unda potest esse detecta ab instrumento electroencephalographo et enumeratur infra:

Unda delta (1 a 3 Hz)

Unda theta (3,1 a 7,9 Hz)

Unda alpha o rhythmus mu (8 a 13 Hz)

Unda beta (14 a 29 Hz)

Unda gamma (30 a 100 Hz)

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.