Neolithicum

Neolithicum (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Bibliographia

  • Peter Rowley-Conwy, From Genesis to Prehistory: The Archaeological Three Age System and its Contested Reception in Denmark, Britain, and Ireland. Oxonii: Oxford University Press, 2007

Nexus interni

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Aetas aënea

Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam? ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Aetas ferrea

Aetas ferrea in archaeologia fuit tempus in cuiuslibet populi progressu, cum instrumenta usitata praecipue ex ferro facta obtinuerunt. Tempus ortus ascensusque huius metalli saepe cum aliis culturae mutationibus, maxime agricultura, religione, artibusque, conflixit.

In historia, aetas ferrea est proximum tempus princeps post aetatem aeneam in systemate aetatum trium, quo archaeologi societates praehistoricas in genera describunt. Longitudo aetatum et status socialis apud has societates secundum civitatem vel regionem geographicam variantur. Nullum aetatis ferreae tempus disertum in quibusvis societatibus noscitur: solum est tempus cum archaeologia fit minus grave quam historia memoriaeque posteris traditae. Mixturae ferreae sunt populares ut chalybs in plurimis rebus metallicis.

Aetas lapidea

Aetas lapidea fuit diuturnum tempus praehistoricum, cum homines instrumenta ex lapidibus facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silice et chert? caelata sunt arma aliaque secandi instrumenta. Basaltes et cos adhibita sunt ad molendum, sicut lapis molaris. Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum et aliae materies passim adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ad fictilia facienda. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem aetatem chalcolithicam seu cupream, aetatem aeneam et aetatem ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Denique homines agros colere, animalia mansuefacere, et metalla ex aere fundere coeperunt. Haec aetas praehistorica appellatur, cum humanitas nondum coepisset scribere, quae res necessaria est ad res gestas memoriae prodendas.

Archaeologi termino aetate lapidea primum usi sunt, ut designarent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Ioanne (Jens) Iacobo Worsaae anno 1859, cum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, quod opus anno 1851 coeptum est ; usitata autem divisio hodierna, in tempora palaeolithicum, mesolithicum, neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt, successioque phasium inter regiones culturaeque quam maxime differt.

Aevum praehistoricum

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae') est spatium temporis ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia coepisse habetur. Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.

Anglia

Anglia (Anglice: England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni pars.

Antiquus Oriens Medius

Antiquus Oriens Medius est spatium temporis Antiquitatis, Mesopotamiae, Anatoliae, Iraniae, Aegyptique proprium, praecipue inter finem praehistoriae (aetate Chalcolithica; ad 4500 a.C.n.) et Antiquitatem Classicam (saeculo quinto a.C.n.). Regio quae Mesopotamiam, Syriam, Palaestinamque comprehendit "luna fertilis" appellari solet.

Antiquus Oriens Medius diu dicitur "cuna civilizationis" quia ibi primae urbes, leges, scripturae, et civitates ortae sunt. Itaque ars bellica, mathematica, et astronomia in eo tempore primum cultae sunt.

Archaeologia Europaea

Archaeologia Europaea est studium historiae Europae per culturam materialem adhibitum. Etiam est studium culturarum archaeologicarum quae in Europa floruerunt ante adventum scripturae, ita archaeologia Europaea fortasse sit studium praehistoricorum populorum in Europa, ab Palaeolithico usque ad Aetatem Ferream et Medium Aevum Priscum.

Argissa (oppidum neolithicum)

Argissa (Neograece Άργισσα) aut nomine accuratiori Magula Argissae (μαγούλα της Άργισσας seu μαγούλα Γκρεµός) est locus oppidi neolithici et aetatis aëneae iuxta vicum hodiernum Argissam regionis urbanae Terpsitheae in suburbiis Larissae iacens. Ab archaeologis universitatis Heidelbergensis duce Vladimiro Milojčić annis 1955/1958 et 1969 effoditus est.

Chalcolithicum

Chalcolithicum vel Aëneolithicum sive Aevum cupreum est pars aevi antiqui vel pars ultima neolithici, nomine de usu cupri metalli deducto.

Cuprum in Cypro repertum erat, non autem forma metallica, sed forma aeris (aes cyprium).Cuprum metallum est molle; ergo gladii, pili, atque alia res militaria erant pulchra, sed non utilia.

Commutatio neolithica

Commutatio neolithica est illa mutatio habitationum, atque praesertim laborum, qua aevum Palaeolithicum vel Mesolithicum in Neolithicum conversum est. Homines qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, colonis frumenta colere et animalia domare incipientibus. Ita agricultura primum inventa homines vitam nomadicam deserentes vicos et mox urbes condiderunt. Haec vicissitudo anno circiter 10 000 in Mesopotamia sive et Syria evenit (in ea regione quae luna fertilis appellatur), mox et alibi.

Creta neolithica

Historia Cretae neolithicae anno circiter 6 000 a.C.n. incipuisse constat, quo tempore homines primum ab Anatolia Cretam colonizaverunt. Usque ad millennium IV exiens extenditur, a quo aevo cultura q.d. Minoa usum instrumentorum aëneorum suscepit.

Cultura al Ubaid

Cultura al Ubaid vel el Obeid (fortasse Ubeidensis) est cultura archaeologica quae tempus intra historiam Medii Orientis Antiqui in Mesopotamia in transitu inter Neolithicum et Chalcolithicum (6500–3800 a.C.n.) attingit. Quae cultura e Tell al-'Ubeid (Arabice تل العبید), situ archaeologo prope Ur, appellatur. Locus principalis fuit urbs Eridu.

Cultura ceramicae cardialis

Cultura ceramicae cardialis fuit quaedam cultura archaeologica intra praehistoriam Europaeam quae fuit in Europa Mediterranea aetate Neolithica (sexto millenio a.C.n.). Nomen culturae ob ceramicas cum concha cardii (Cerastoderma edule) impressas datur. Cultura materialis illius temporis inter Epirum, Italiam, et Iberiam invenitur. Dicitur ob distributionem huius ceramicae navigationem maritimam aetate Neolithica iam adfuisse.

Dimenium (oppidum neolithicum)

Dimenium, litteris Graecis Διμήνι (nomen vici hodierni, 4 chiliometris a Bolo Thessaliae distantis) est locus oppidi Neolithici ab archaeologis Graecis annis ab 1960 ad 1969 effossus, D. R. Theochare duce. Haud longe distant vestigia Iolci, urbis Mycenaeae, anno 2001 reperta.

Gravettium

Gravettium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura primum a Ferdinando Lacorre descripta est e vestigiis in specu La Gravette repertis inter agros communis Bayaci. Annis fere 31 000–22 000 a.p. floruisse censetur.

Mesolithicum

Mesolithicum est aevum inter Palaeolithicum et Neolithicum. Alio Eurasiae loco aliis temporibus erat: in regionibus Mari Mediterraneo ab oriente adiacentibus circiter inter 20000-9500 a.C.n.; in Europa circiter inter 9660-5000 a.C.n. Notio praecipue in Europa Septentrionali adhibetur, verbo "Epipalaeolithicum" saepe pro regionibus extra Europam sitis adhibito.

Mousterium

Mousterium est aevum sive potius cultura archaeologica hominum Neanderthalensium aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est, nomine Francogallico Moustiérien, e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy ab anno 1863 in specu Le Moustier iuxta Saint-Léon-sur-Vézère repertis. Annis fere 600 000–40 000 a.p. floruisse censetur.

Neolithicum aceramicum

Neolithicum aceramicum vel olim Neolithicum praeceramicum est primum spatium temporis Neolithici aevi proprium in Orienti Medio, post epipalaeolithicum. Chronologia Neolithici aceramici dividitur in partes duas, quarum prima, Neolithicum aceramicum A, inter annos 8500 et 7600 a.C.n., atque altera, Neolithicum aceramicum B, inter annos 7600 et 6000 a.C.n. duravit.

Palaeolithicum

In tempore nominato Palaeolithicum homines solus lignum et lapides per instrumenta habebant, et metalla ignota erant. Homo in eo tempore ante Mesolithicum et Neolithicum, erat collector et venator et primum linguam usus, atque ex agricultura et classi sociali, saepe divisione laborum ignota erat. Instrumenta de lapide facta simplicia et cruda erant.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.