Natura

Natura alicuius est essentia vel ingenium rei. Exempli gratia, carmen Lucreti cuius titulus De Rerum Natura est de elementis mundi tractat, quae sunt qualia, et quomodo. Sensu strictiore, "natura" naturam mundi significat, praecipue naturam Telluris omniumque rerum quae homines non fecerint; hoc sensu, verbum culturae oppositum est. Historia naturalis ea scientia quae de natura tractat est.

Modus quo homines conceptum naturae cogitaverunt in variis temporibus locisque saepe mutatus est. Ad generaliter loquendum, modi duo sunt quibus natura cogitata est:

1. positive, ut collectio omnium entium, una cum homine ipso, qui in se habent causam suae generationis, neque alibi;

2. negative, ut collectio omnium entium qui facti non sunt ab hominibus.

Secundum haec iudicia, natura totum Universum comprehendit qui plurium? hominum creatio dei vel deorum esse putatur. Philosophi sive theologici scholastici de natura naturante (creatore deo) et natura naturata (mundo creato) disseruerunt.

De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris simulque novercae, apud scriptores antiquos legimus. E. g.:

Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.[1]
Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.[2]

Lectu certe etiam ea digna sunt, quae Lucretius epicum suum carmen de rerum natura incipiens in proemio libri primi de Venere dea quasi naturae naturatae matre scripsit.[3]

Hopetoun falls
Hopetoun Falls Australiae
Galunggung
Ictus fulminis per eruptionem Galunggung montis igniferi in Iava Occidentali anno 1982

Nexus interni

Bibliographia

  • François Couplan. La nature nous sauvera: Réponses préhistoriques aux problèmes d'aujourd'hui. Lutetiae: Albin Michel, 2008.
  • Klaus Eder. Die Vergesellschaftung der Natur. Studien zur sozialen Evolution der praktischen Vernunft. Francoforti ad Moenum: Suhrkamp, 1988. ISBN 3-518-28314-6.
  • Ludwig Fischer, ed. Projektionsfläche Natur. Zum Zusammenhang von Naturbildern und gesellschaftlichen Verhältnissen. Hamburgi: Hamburg University Press, 2004. ISBN 3-937816-01-1.
  • Antje Flade. Natur psychologisch betrachtet. Bern: Huber, 2010, ISBN 978-3-456-84877-8.
  • Gloy, Karen. 1995. "Das Verständnis der Natur." In Die Geschichte des wissenschaftlichen Denkens. Monaci: Beck.
  • Brian Greene. The Fabric of the Cosmos: Space, Time, and the Texture of Reality. Novi Eboraci: Vintage, 2005. ISBN 978-0-375-72720-7.
  • Götz Großklaus, Ernst Oldemeyer, edd. Natur als Gegenwelt - Beiträge zur Kulturgeschichte der Natur. Karlsruhe: Loeper Verlag GmbH, 1983.
  • Margalef, Ramon. 1995. L'ecologia. Barcinonae: Diputació Provincial de Barcelona, Institut d'Edicions. ISBN 84-505-2460-1.
  • Schmidt, Alfred. 1993. Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx. Ed. 4a. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-46209-0.
  • Wilson, E. O. 2003. The Future of Life. Novi Eboraci: Vintage, 2003. ISBN 978-0-679-76811-1.

Notae

  1. Quintilianus, Institutio oratoria 12.1.2
  2. Plinius, Naturalis historia 7.1
  3. Lucretius, De rerum natura 1.1-44.
stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!
Argon

Argon est elementum chemicum.

Argon systematis periodici cum symbolo Ar numeroque atomico 18 elementum chemicum est. Gasia nobile periodi 3 est atque fere 1% atmospherae terrestris attingit.

Ars

Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus, partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longae actionum praecipuarum seriei exsequendi ut finis quidam attingatur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, omnes vias modosque rerum bene agendarum comprehendit.

Artifex est qui aliquam artem exerceat. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur, saepeque censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum, etc.

Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae censebantur hominibus liberis discendi aptae. Per aetates autem, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem creatae sunt, quae inter artes liberales traditionales non censetur. Illae bellae artes specialiter ad operis artistici pulchritudinem cultivantur. Artes ingeniariae, ad contrarium, sine fine aesthetico, ortae sunt specialiter ad propositum oeconomicum scientificumque.

Calor

Calor in physica dicitur quantitas energiae in transitu, quae simpliciter ob differentiam temperaturae fluit et quae, neque labori nec materiae motu correspondet. Saepe symbolum Q adhibetur ad hanc quantitatem in formulis exprimendam.

Calor saepe adhibetur ad cibos coquendos: temperaturae elevatae, quas calor producit, efficiunt ut, proteinae mutentur, bacteriae periculosae consumantur, et omnes cibi esu tuti faciantur.

Cerebrum

Cerebrum sive encephalon est systematis nervosi pars et centrum in homine ceterisque animalibus vertebratis ac plurimis invertebratis. Sedes est copiae quam maximae neuronum, nam cerebrum hominis sapientis 30–100 milliarda neuronorum (et deni cellularum glialium quam neuronorum) continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10 000 fere synapsium. In hominibus consumptio energiae ATP valde magna est, circiter 20% totius corporis.

Cum computatro aut intellegentia artificiali comparari potest, ubi cerebrum instar computatri biologici est ac tamquam intellegentia artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.

Cerebrum in arthropodis, cephalopodis, tardigradis, vertebratis invenitur.

Fides

Fides est confidentia vel fiducia hominis, rei, deitatis, vel doctrinis religionis vel opinionis. Vocabulum fides saepe pro 'spe', 'fiducia', vel 'opinio' est. Fides religiosa saepe comprobationem et acceptationem postulationum de proprietate deitatis, naturae, vel rerum universitatis poscit. Cum nonnulli fidem contra rationalitatem esse arguerunt, suasores fidei arguunt proprium fidei regnum ad quaestiones spectare quae per indicia respondi non possunt.

Index Ruber IUCN

Index Ruber IUCN Specierum Periclitatarum, seu brevius Index Ruber IUCN, anno 1948 creatum, est latissime patens conservationis status specierum plantarum animaliumque tabula globalis. Consociatio internationalis ad naturam conservandam (sive IUCN) est primus orbis terrarum auctor de statu conservationis specierum.

IUCN Red List definitis normis adhibendis ad exstinctionis periculum milium specierum subspecierumque cernendum constituitur. Hae normae omnibus orbis terrarum speciebus regionibusque pertinent. Ei est instantiam curarum conservationis conferre populo ductoribusque, etiamque commune internationale adiutare in exstinctione specierum minuenda.

Categoriae:

Extinctus (EX)

In natura extinctus (EW)

Periclitatus critice (CR)

Periclitatus (EN)

Damno obiecta (VU)

Prope periclitati (NT)

Vigens (Periculum minus) (LC)

Data insufficientia (DD)

Ius

Ius est quodquam praeceptum generale quod singulis hominibus in societate humana facere licet. Ius, secundum Thomam Hobbium, nihil est nisi "libertas quam quisque habet facultatibus naturalibus secundum rectam rationem utendi."Ius sensu latissimo, et iura scripta et iura non scripta, plerumque complectitur, tantum leges et civitatum constitutiones scriptas, quantum principia consuetudinis aequitatisque philosophica. Ius generaliter ubique in septem brachia dividitur: Ius inter civitates et gentes, Ius constitutionale, Ius criminale, Ius ad remedium, Ius contractus, Ius dominii, Ius societatum.

Multa autem iurum systemata in orbe terrarum, et multa iurum systematorum classificationes, habentur, praeceptorum formulatione multum civitatum quarum ex moribus dependente. Plerumque iurum systemata in quattuor genera digeri possunt: Ius Romano-Germanicum, Ius Anglo-Americanum, Ius religiosum, Ius consuetudinarium.

Verumtamen de iure inter gentes et civitates exsistit consensus latus. Ius gentium igitur ea iurum consuetudo dicitur quae universaliter apud civitates invenitur, et ius naturale illud praeceptum quod ex humana natura re vera provenit.

Kalium

Kalium vel potassium est elementum chemicum metallicum alcalicum, cui symbolus K et numerus atomicus est 19. Pondus atomicum eius est 39.0983(1) g·mol−1. Kalium est metallum argenteum solidum et fortissime reagit. Quapropter kalium liberum in natura non exstat, sed solum in coniunctionibus, distinctim stabilis reperitur. Forma tamen libera violenter cum aqua reagit.

Lacus

Lacus (-ūs, m.) est magnum aquae corpus, plerumque dulcis, terris circumdatus, cui saepissime tamen flumen affert aquam et alterum effert ad mare. Altissimus orbis terrarum lacus est Lacus Baical, in Siberia situs.

Per lacum flumen - si quod reperitur - solum perfluit; contra, stagnum - sive immobile sive leniter fluens - aquis e flumine vel e mari effusis effectum est. Deinde lacus et stagnum inter se altitudine differunt, et non quod sunt in natura aut artificiosi. Namque artificiosi possunt esse lacus saeptis circumdatis.Maximi lacus qui non effluunt ad mare vocantur maria interna, tamquam Mare Caspianum, sed regula incerta est quoniam homines loquuntur de Mari Mortuo vel Magno Lacu Salso.

In evangelio in Bibliis Sacris, Lacus Tiberiadae vocatur mare.

Linguistica

Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.

Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat.

Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.

Lucretius

Titus Lucretius Carus (c. 99–55 a.C.n.) fuit poëta Romanus, qui in poëmate De Rerum Natura, longo carmine didactico, hexametricis versibus doctrinam physicam Epicuri exposuit.

Mythologia Graeca

Mythologia Graeca est corpus mythorum et doctrinae Graecorum antiquorum de dis heroibusque, de natura mundi, de originibus et significatione rituum suorum. Pars fuit religionis Graeciae antiquae. Periti mythologiae Graecae homines student ut institutiones religiosas et politicas Graeciae antiquae in lumen proferant, et ut naturam creationis mythorum melius intellegant.Mythologia Graeca superest forma in magno fabularum corpore explicata et forma in artibus oculorum implicata, talibus quales sunt vasa picta et dona votiva. Fabulae Graecae origines mundi exponere conantur et vitas facinoraque deorum, heroum, animalium phantasticorum exsequuntur. Mythi primum disseminati sunt traditione orale; hodie praecipue propter litteras Graecas noscuntur.

Fontes Graeci antiquissimi noti, Homeri poëmata epica Ilias et Odyssea, de bello Troiano et eventu eius tractant. Duo carmina Hesiodi poetae circiter eiusdem aetatis, Theogonia et Opera et Dies, creationem mundi, seriem deorum regnantium, originem miseriae humanae, atque originem rituum sacrificorum narrant. Mythi etiam conservantur in Hymnis Homericis, fragmentis poematum cycli epici, carminibus lyricis, operibus tragoediographorum saeculi quinti a.C.n., operibus scriptorum Hellenismi, ac scriptis Imperii Romani Plutarchi, Pausaniae, et ceterorum auctorum.

Archaeologia fontem aestimabilem de mythologia praebet, dis heroibus saepe in decoratione artefactorum depictis. Ornamenta geometrica in figlina saeculi octavi a.C.n. depingunt fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis. Temporibus archaico, classico, Hellenistico picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes. Mythologia Graeca magnum vim habuit ad culturam, artes, litterasque civilizationis occidentalis. Poetae et pictores ab antiquitate ad hoc tempus a mythologia Graeca inspirati sunt et invenerunt valorem manentem in thematibus eius.

Natrium

Natrium vel sodium est elementum chemicum metallicum alcalicum, cui symbolum Na et numerus atomicus 11 sunt. Natrium metallum argenteum est, et fortissime reagit. Quapropter natrium liberum in natura non exsistit, sed solum in coniunctionibus, distinctim stabile reperitur. Cum liberum est, violenter aqua reagit et in aere calore maiore quam 388 Kelvin ardet. Flammae colorem fulvum tribuit. Natrium valde molle est: forfice simpliciter secari potest.

Naturalis historia (Plinius)

Naturalis historia est solum Gaii Plinii Secundi scriptoris Romani opus hodie servatum. De historia naturali aliisque rebus in triginta septem libris tractat, sic digestis:

cosmologia et geographia

anthropologia, ethnologia et zoologia

botanica et agricultura

medicina et pharmacologia

metallorum natura et metallurgia

pictoribus et historia artium

natura lapidum et origine gemmarum, magia

Physica

Physica (-ae, f.) (Graece φυσικός 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis. Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia). Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.

Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.

Temperatura thermodynamica

Temperatura est magnitudo physica thermodynamica, quae significat quam calida aut frigida res quaedam sit. In re meteorologica, temperatura inter quantitates maximi momenti variabiles numeratur, praecipitationis modum, ventorum vehementiam, et tempestatum magnitudines determinantes.

Haec magnitudo olim etiam gradus caloris appellabatur, sed haec nomenclatura dubiosa proveniebat ex theoria falsa, quae calorem putabat esse materiam sicut aquam inter res fluentem.

Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvin. Haec unitas post Guilielmum Thomson, Baronem Kelvinis appellata est, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae sunt possibiles in statibus quo aequilibrio caretur.

Quamquam autem gradus K est unitas probata per Systema Unitatium Internationale, aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata post Andreas Celsius, °F post Fahrenheit, °R post Reaumur et R aut °Ra post Rankine.

Virginia Occidentalis

Virginia Occidentalis est civitas Civitatum Foederatarum, inter Civitates Foederatas medio-orientes sita. Accolit? Virginiam in orientem finem, Kentuckiam in australem-occidentalem, Ohium in septentrionalem-occidentalem, Pennsylvaniam in septentrionalem-orientem, et Terram Mariae in orientem. Caput et maxima urbs est Carolopolis. Virginia Occidentalis comiter Anglice abbreviatus est "W.V." et "WV."

Vis

Vis (-is f.) sensu latissimo res efficiendi potestas sive inclinatio vel virtus vel coercitio est. Quare habemus enuntiata sicut vis comica (ut dixit Caesar de Terentio), id quod significat genius comicus; similiter, vis poetica dicitur, quae genius poeticus dicitur. In physica autem Newtoniana, vis est axiomatica et magni momenti.

Vita

Vita, scientifice quam scimus, est vivi — i. e. viventis — organismi; vivunt ergo plantae, animalia, fungi, et si omnnino sunt: alia genera formarum vitalium non inventa. An vita postmortalis sit, probatum non est. At hanc ren excludi non oportere constat, quomodocumque eam vis appellare , nam spiritus quoque vivi sunt. Habemus complures theorias in multis materiis scientia, et etiam complures cogitiones philosophicas, ut exempli gratiae aliae dimensiones in universo fortasse sunt et fortasse etiam formas vitales habent.

Vita in aliis planetis etiam esse potest. At tum homo satis bona technologia itinerum spatialium non habet, nemo certe scit, an vita in aliis planetis est.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.