Municipium

Municipium est urbs cui sunt leges et gubernatio propria, ne sit pars divisionis administrativae aliae.

In Civitatibus Foederatis

In Civitatibus Foederatis, praesertim Republica Virginia, municipium (Anglice independent city) est oppidum quod non intra comitatum continetur.

In Europa

Capita

Etiam capita et territoria capitalia leges proprias saepe habent. Exempli gratia, Hafnia nullius comitatus pars est; Londinium e duabus partibus, nempe Urbe Londinio et Londinium Maiore constat, quae in burgos dividuntur, et Berolinum est urbs latae autonomiae.

Nexus interni

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
Alexandria Statiellorum

Alexandria Statiellorum (alia nomina: Alexandria a Palea et cetera; hodie una Alexandria) (Italiane Alessandria; Pedemontice Lisandria) est Urbs Italiae et municipium, circiter 93 860 incolarum, in Regione Pedemontio sita et caput Provinciae Alexandrinae. Urbani Alexandrini Statiellorum, Alexandrinenses, Palenses (etiam: Alexandrini) appellantur.

Bergomum

Bergomum (-i, n.) (alia nomina: Bergamum; etiam: Burgomatis civitas, Pergama, Pergamea civitas, Pergamum, Pergamus, Vergamum) (Italiane: Bergamo) est Urbs Italiae et municipium, circiter 119 145 incolarum, in Regione Langobardia situm et caput Provinciae Bergomatis. Urbani Bergomates seu Bergomenses (etiam: Bergamenses, Bergomatenses, Pergamenses) appellantur.

Bergomum est urbs circiter 118,700 incolarum, divisum in partes duas, quarum veterem quae urbs alta (Italiane: città alta) appellatur supra collem, novam quae urbs infima (Italiane: città bassa) est sub colle.

Bononia

Pro urbi "Bononia", Freti Calisii, septentrionalis Franciae, vide Gesoriacum.Bononia (-ae, f.) vel nomine Etrusco Felsina (-ae, f.) (alia nomina: Bolonia) (Italiane: Bologna; Bononiense: Bulåggna) est Urbs Italiae et municipium, circiter 386 300 incolarum, in Italia septentrionali, inter Padum et Appenninum in Planitie Padana (Italice Pianura Padana) situm. Urbs est caput Regionis Aemiliae-Romaniae et Urbis metropolitanae Bononiensis, exacte in medio ab fluvio Rheno ad Sapinam. Urbani Bononienses vel Bolonienses appellantur.

Urbs est antiquissima; universitatem praeclaram habet.

Catana

Catana seu Catina, vulgo Catania, est urbs Italiae et municipium, circiter 316 490 incolarum, in insula et regione Sicilia sita et caput urbis metropolitanae Catanensis. Catana, post Panormum, urbs maxima in Sicilia est. Vincentius Bianco est magister urbis. Sententia urbis est: melior de cinere surgo.

Circulus terrae

Circulus terrae vel circulus provincialis (Germanice: Landkreis) est regio administrativa in Germania.

Hoc genus pagi magnitudine est inter civitates foederatas (Länder) et communia (Gemeinden). Pagus quandam terram continet, et plura communia. Caput pagi municipium Germane Kreisstadt appellatur. E contrario, magnae urbes circulo carentes municipia circulo carentia, "circuli urbani" (Stadtkreise), appellantur. Unuscumque circulus proprias litteras habet in notis autocinetorum: Berolinum litteram B habet, Stuttgartum S, Ludoviciburgum LB, etc.

Communia Italiae

Municipium vel commune est pars Rei Publicae Italicae, quae sub Regione et Provincia ponitur.

Cremona

Cremona (-ae, f.) (alia nomina: Crimona) (Italiane: Cremona) est Urbs Italiae et municipium, circiter 71 360 incolarum, in Regione Langobardia sita et caput Provinciae Cremonensis. Urbani Cremonenses (etiam: Cremoxiani, Cremosiani) appellantur.

Ferraria (Italia)

Ferarria (-ae, f.) seu Forum Alieni (Italiane: Ferrara) est Urbs Italiae et municipium, circiter 131 850 incolarum, in Regione Aemilia-Romania sita et caput Provinciae Ferrariensis. Urbani Ferrarienses (etiam: Ferarienses) appellantur.

Florentia

Florentia (-e, f.) (Italiane: Firenze) est urbs Italiae et municipium, circiter 382 743 incolarum, locus princeps regionis Tusciae et caput urbis metropolitanae Florentinae. Urbani Florentini appellantur.

His incolis adduntur plus quam ducenta milia hominum in suburbana orbe habitantes, ita ut quingenti milia hominum prope sint. Florentia artium et culturae centrum est.

Genua

Ianua urbs istuc redirigit, si vis de aliis "Ianuis" legere, vide Ianua (discretiva)Genua (-ae, f.),

medio aevo errate Ianua appellata (-ae, f.) (Italiane Genova, Genuensiter Zena) est Urbs Italiae et municipium, circiter 591 370 incolarum, caput Regionis Liguriae et Urbe metropolitana Genuensi. Urbani Genuenses vel Ianuenses (Medio Aevo).

Hasta Pompeia

Hasta (-ae, f.) seu Hasta Pompeia (alia nomina: Asta, Asta Pompeia, Asta Colonia, Astae -arum, Astae civitas) (Italiane: Asti) est Urbs Italiae et municipium, circiter 76 270 incolarum, in regione Pedemonte sita et caput Provinciae Hastensis. Urbani Astenses vel Hastenses (seu Asticiani, Hasticiani) appellantur.

Novaria

Novaria (-ae, f.) (alia nomina: Novayra) (Italiane: Novara) est Urbs Italiae et municipium, circiter 104 390 incolarum, in Regione Pedemontio sita e caput Provinciae Novariensis. Urbani Novarienses appellantur.

Urbs secunda Pedemontii regionis est, quod ad incolas pertinet.

Parma

« Hostis turbetur quia Parmam Virgo tuetur »

(Dictum in insignis urbis Parmensis scriptum)

Parma (-ae, f.) (alia nomina: Chrisopolis, Civitas Aurea, Colonia Iulia Augusta, Iulia Augusta) (Italiane: Parma) est Urbs Italiae et municipium circiter 190 280 incolarum, in Regione Aemilia-Romania (Aemilia) sita et caput Provinciae Parmensis. Urbani Parmenses appellantur.

Patavium

Patavium (-ii, n.) (alia nomina: Patavia, Padua et cetera) (Italiane: Padova; Venetice: Padoa) est urbs Italiae et municipium, circiter 211 210 incolarum, in regione Venetia situm. Patavium est etiam caput provinciae Patavinae. Urbani Patavini (etiam: Patavienses, Patavenses, Paduenses, Paduani) appellantur.

In tota Europa Patavium est praeclarum propter antiquitatem universitatis et basilicam Antonianam.

Reate

« Umbilicus Italiae »

(Hic urbis dicta est)

Reate (Italiane: Rieti) est urbs Italiae et municipium, circiter 47 730 incolarum, in regione Latio situm et caput provinciae Reatinae. Incolae urbis Reatini appellantur.

Sententiae urbis sunt: "Civitas reatina fidelis" ac "In pratis late condidit ipsa Reate".

Tridentum

Tridentum (-i, n.) (alia nomina: Trentum et cetera) (Italiane: Trento) est Urbs Italiae et municipium circiter CXVII incolarum, caput Regionis Tridentini-Athesiae Superioris/Tirolis Meridionalis et Liberae Provinciae Tridenti vel Tridentini. Urbani Tridentini appellantur.

Municipium pertinet ad Territorium Vallis Athesinae, cuius caput est.

Venetiae

Venetiae (-arum, f.) sive Venetiarum Civitas (Italiane: Venezia; Venete: Venesia vel Venessia) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 264 580 incolarum. Urbs est caput Regionis Veneticae et Urbis metropolitanae Venetae. Urbani Veneti vel Venetici appellantur.

Plurimi famosum portum Hadrianum iamdiu aedificatum in mari visitant. Soli tamen marini mollitatis causa metuitur, ne Venetiae mergantur, quam bis anno mare inundat. Abundat autem pontibus, navibus, ruinis.

Venetiis quotannis mense Septembri Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica, clarum festum cinematographicum, celebratur.

Vercellae

Vercellae (-arum, f.) (alia nomina: Vercelae - arum, Vercellae Libyeorum, Vercellum -i, Vergellae - arum, Verzellae - arum, Vircellis civitas; olim Ligurum Civitas) (Italiane: Vercelli) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 46 665 incolarum, in Regione Pedemontio situm et caput Provinciae Vercellensis. Urbani Vercellenses (etiam: Vercellencii, Vercellini, Vergellenses, Vergellini) appellantur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.