Mousterium

Mousterium[1] est aevum sive potius cultura archaeologica hominum Neanderthalensium aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est, nomine Francogallico Moustiérien,[2] e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy ab anno 1863 in specu Le Moustier iuxta Saint-Léon-sur-Vézère repertis. Annis fere 600 000–40 000 a.p. floruisse censetur.

Pointe levallois Beuzeville MHNT PRE .2009.0.203.1 (2)
Punctus Levallois iuxta Beuzeville repertus, aevo Mousterio attributus (Museum Tolosanum)

Notae

  1. Nomen Neolatinum in operibus praecipue Theodiscis usitatum. Fons: Hans Sachsse, Anthropologie der Technik: Ein Beitrag zur Stellung des Menschen in der Welt (Vieweg, 2013) p. 62 tab. IV (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Hodie potius Moustérien. Mortillet (1872) p. 465

Bibliographia

archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!
Aetas aënea

Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam? ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Aetas ferrea

Aetas ferrea in archaeologia fuit tempus in cuiuslibet populi progressu, cum instrumenta usitata praecipue ex ferro facta obtinuerunt. Tempus ortus ascensusque huius metalli saepe cum aliis culturae mutationibus, maxime agricultura, religione, artibusque, conflixit.

In historia, aetas ferrea est proximum tempus princeps post aetatem aeneam in systemate aetatum trium, quo archaeologi societates praehistoricas in genera describunt. Longitudo aetatum et status socialis apud has societates secundum civitatem vel regionem geographicam variantur. Nullum aetatis ferreae tempus disertum in quibusvis societatibus noscitur: solum est tempus cum archaeologia fit minus grave quam historia memoriaeque posteris traditae. Mixturae ferreae sunt populares ut chalybs in plurimis rebus metallicis.

Aevum praehistoricum

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae') est spatium temporis ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia coepisse habetur. Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.

Aurignacium

Aurignacium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura ab Henrico Breuil et Aemilio Cartailhac anno 1906 primum descripta est e vestigiis in spelunca Aurignac communis homonymi ab Eduardo Lartet iam anno 1860 repertis. Annis fere 38 000–29 000 a.p. floruisse censetur.

Chalcolithicum

Chalcolithicum vel Aëneolithicum sive Aevum cupreum est pars aevi antiqui vel pars ultima neolithici, nomine de usu cupri metalli deducto.

Cuprum in Cypro repertum erat, non autem forma metallica, sed forma aeris (aes cyprium).Cuprum metallum est molle; ergo gladii, pili, atque alia res militaria erant pulchra, sed non utilia.

Gravettium

Gravettium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura primum a Ferdinando Lacorre descripta est e vestigiis in specu La Gravette repertis inter agros communis Bayaci. Annis fere 31 000–22 000 a.p. floruisse censetur.

Grotta dei Moscerini

Grotta dei Moscerini (scilicet "specus muscularum") est caverna inter urbes Speluncam et Caietam regionis Latii super oram maritimam inter rupes latens. Ibi vestigia habitationis seu venationis hominum palaeolithicorum cultus Mousterii reperta sunt.

Magdalenium

Magdalenium (Francogallice Magdalénien) est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura anno 1872 a Gabriele de Mortillet primum descripta est e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy in specu La Madeleine inter agros communis Tursac repertis. Annis fere 17 000–12 000 a.p. floruisse censetur.

Mesolithicum

Mesolithicum est aevum inter Palaeolithicum et Neolithicum. Alio Eurasiae loco aliis temporibus erat: in regionibus Mari Mediterraneo ab oriente adiacentibus circiter inter 20000-9500 a.C.n.; in Europa circiter inter 9660-5000 a.C.n. Notio praecipue in Europa Septentrionali adhibetur, verbo "Epipalaeolithicum" saepe pro regionibus extra Europam sitis adhibito.

Neolithicum

Neolithicum (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Neolithicum aceramicum

Neolithicum aceramicum vel olim Neolithicum praeceramicum est primum spatium temporis Neolithici aevi proprium in Orienti Medio, post epipalaeolithicum. Chronologia Neolithici aceramici dividitur in partes duas, quarum prima, Neolithicum aceramicum A, inter annos 8500 et 7600 a.C.n., atque altera, Neolithicum aceramicum B, inter annos 7600 et 6000 a.C.n. duravit.

Oldowayum

Oldowayum est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici specierum ut videtur Australopithecus garhi, Homo habilis, H. ergaster. Quae cultura a Ludovico Leakey et post eum a filia Maria Leakey descripta est e vestigiis in valle Olduvai Tanzaniae repertis. Annis fere 2 600 000–1 700 000 a.p. floruisse censetur.

Loci archaeologici cultus Oldowayi alibi reperiuntur, inter quos Ain Hanech in Algerio.

Palaeolithicum

In tempore nominato Palaeolithicum homines solus lignum et lapides per instrumenta habebant, et metalla ignota erant. Homo in eo tempore ante Mesolithicum et Neolithicum, erat collector et venator et primum linguam usus, atque ex agricultura et classi sociali, saepe divisione laborum ignota erat. Instrumenta de lapide facta simplicia et cruda erant.

Peyzac-le-Moustier

Peyzac-le-Moustier est commune Francicum 183 incolarum (anno 2011) praefecturae Duranii in regione Aquitania. E nomine antiqui communis Le Moustier, in commune Peyzac-le-Moustier iamdudum comprehensi, derivatur nomen culturae archaeologicae palaeolithicae Mousterium appellatae. Situs autem archaeologicus ubi vestigia illius culturae reperta sunt ultra limitem Payzac-le-Moustier iacet in agris communis Saint-Léon-sur-Vézère.

Peștera Hoților

Peștera Hoților (scilicet "spelunca furum") est caverna iuxta thermas Herculanas dictas in Romania sita, alta 160 metris super maris aequor, ubi reperta sunt vestigia habitationis hominum aevorum Mousterii, mesolithici, neolithici, antiqui, recentioris.

Saint-Léon-sur-Vézère

Saint-Léon-sur-Vézère est commune Francicum 414 incolarum (anno 2011) praefecturae Duranii in regione Aquitania. derivatur nomen culturae archaeologicae palaeolithicae Mousterium appellatae. Specus Le Moustier ubi vestigia culturae archaeologicae Mousterii primum reperta sunt inter agros huius communis latet.

== Nexus interni ==

Indicem communium praefecturae Duranii

Solutrium

Solutrium, Francogallice Solutréen, est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est e vestigiis anno 1866 ab Henrico Testot-Ferry et Adriano Arcelin in situ archaeologico Roche de Solutré communis Solutré-Pouilly repertis. Annis fere 22 000–17 000 a.p. floruisse censetur.

Spelunca Kebara

Spelunca Kebara est situs archaeologicus Israëlis iuxta Mare Mediterraneum absconditus. Ibi repertae sunt reliquia hominum neanderthalensium, qui inter annos fere 60 000 et 48 000 ante aevum nostrum vixerunt. Silices quos finxerunt in Mousterium digeruntur. Eodem situ reliquia seminum plantarum edulium servata sunt, videlicet Quercus sp., Pistacia atlantica, Onosma giganteum, Podonosma orientalis, Echium judaeum, Carthamus sp., Vitis vinifera, cerealiumque perpauca e.g. Hordeum spontaneum.

Spelunca Šanīdar

Spelunca Šanīdar (Arabice كهف شاندر), apud archaeologos saepius Shanidar vel Zawi Chemi Shanidar, caverna ad ripam sinistram fluminis Lyci sub rupe abrupta latens, est locus habitationis et sepulturae hominum neanderthalensium cultus Mousterii atque tardius cultus Neolithici incipientis.

Ossa hominum neanderthalensium decem ibi reperta sunt una cum vestigia animalium a venatoribus interfectorum. Cadaver senis qui "Shanidar IV" nuncupatur in lecto surculorum Ephedra iacebat. Iuxta eum reperta est pollen plantarum medicinalium Achillea fortasse millefolium, Centaurea sp., Senecio sp., Muscari sp., Ephedra altissima, Althaea seu rosea seu kurdica.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.