Mixtura

Mixtura[1] seu mistura,[2] in chemia, est quod provenit cum duae aut plures materiae chemicae nulla reactione chemica intercedente miscentur.

Ingredientes mixturae, cum una miscentur, naturas chemicas suas adtinent. Tamen physicae mixturae proprietates, sicut punctum fusionis, possunt discrepare a proprietatibus componentum singulorum.

Ob naturas componentum adtentas, mixturae usitate in componentes originales modo facultatibus mechanicis dividi possunt. Compositum chemicum, quod sic dividi non potest, igitur exemplum mixturae non est.

Mixturae possunt esse homogeneae aut heterogeneae. Inter mixturas homogeneas liquidas numerantur: solutiones, suspensiones, et colloida. Inter mixturas homogeneas solidas numerantur: solutiones solidae et ligationes metallicae.

Aliquot mixturae

Gas/gas

Gas/liquidum

Liquid/liquidum

Solidum/liquidum

Solidum/solidum

Notae

  1. Vide e.g. Aulum Cornelium Celsum, De medicina 6.8.1d.3.
  2. Fortasse in aliis manuscriptis; vide Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus s.v. "mistura".

Nexus externi

  • IUPAC, Compendium of Chemical Terminology, 2a editio (1997), editio interretialis correcta (2006–) "mixture".
Aes (mixtura)

Aes (aeris, n.) est omnis ligatio metallica cupri stannique cui cupri pars maior et stanni inter 3% et 20% insunt.

Mixtura quae solum cuprum et zincum habet orichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.

Aes est prima ligatio metallica gravis inventa ab hominibus. Aes nomen suum Aetati Aeneae indidit.

Per millennia, homines sculpturas, ornamenta, instrumenta, arma, et nummos aere fabricati sunt.

In Imperio Romano usus aeris ad nummos fabricandos ita communis et pervulgatus fuit, ut hoc vocabulum generatim pro pecunia dicerent. E. g. in digestis constitutum est: 'Etiam aureos nummos aes dicimus.'

Anguimorpha

Anguimorpha sunt infraordo Squamatorum corpore oblongo anguino, inter quae Varanidae maxima lacertilia, Helodermatidae dente venenifero, Anguidae simillima Serpentibus.

Nomen mixtura ambarum linguarum classicarum est, scilicet Latini anguis et Graeci morphos 'forma'.

Bomba atomica

Bomba atomica seu pyrobolus atomicus est genus armorum quod vim exitiosam ex reactionibus nuclearibus trahit, aut fissione, aut mixtura fissionis et fusionis. Ambo reactiones vastas energiae summas ex parvis rerum corporearum summis liberant. Primum bombae fissionis ("atomicae") examen eandem energiae summam circa 20 000 tonnis TNT? liberavit; primum examen bombae thermonuclearis ("hydrogenii") eandem energiae summam circa 10 000 000 tonnis? TNT liberavit.Hodierna bomba thermonuclearis vix plus quam mille kilogrammatum ponderis diruptionem similem detonationis plus quam billiona? kilogrammatum quotidianarum rerum diruptivarum efficere potest. Tantum ergo una parva machina nuclearis—non maior quam bomba usitata—totam urbem magnam diruptione, igni, radiatione devastare potest. Arma nuclearia putantur arma magni interitus, et post eorum inventionem eorum usus moderatioque fuerunt maius propositum rationis relationum internationalium gerendarum.

In historia bellica, solum duo arma nuclearia in proelio detonata sunt, ambo ad finem secundi belli mundani. Prima matutino tempore 6 Augusti 1945 detonata est, cum Civitates Foederatae machinam uranii generis sclopeti, notis appellatam Puellum (Anglice Little Boy), in Hirosimam urbem Iaponiensem demitteret; detonata est altera tres dies post, cum Civitates Foederatae machinam plutonii generis implosionis, notis appellatam Obesum (Anglice Fat Man), in urbem Nagasacium demitteret. Hae bombardationes? vulneribus in detonatione sustentis circa 80 000 hominum (plurimos "paganos" confestim necaverunt. Saecularium radiationis ionizantis acutique morbi radiationis, sicut leuchaemia effectuum causa, summa necum computatio circa 120 000 aestimatur. Usus horum armorum manet controversus apud humanitarium belli ius.

Bello mundano secundo finito, nulla bomba atomica contra urbem ullam denuo usurpata est, sed plus quam duo milia bombarum detonata sunt, ut ea explorarentur et spectarentur. Nonnullae civitates talia arma possederunt vel fortasse ea petiunt. Solae civitates notae ob detonationem armorum nuclearium et quae ea possidere confitentur sunt (ordine temporis) Civitates Foederatae, Unio Sovietica (a Russia substituta), Britanniarum Regnum, Francia, Res Publica Popularis Sinarum, India, Pakistania, et Corea Septentrionalis. Praeterea, Israel arma magni interitus possidere late habetur, quamquam dictam possessionem non confitetur.Huius temporis civitates, praecipue Civitates Foederatae, computatris eruptionis atomicae simulandae gratia optime adhibentur.

Chromatographia

Chromatographia (Graeco χρῶμα 'color' + γράφειν 'scribere') est copia rationum experimentalium ad mixturas separandas dicatarum.

Mixtura in umore phasi mobili appellato dissolvitur, quod per structuram aliam materiam tenentem phasis stationaria appellatam portat. Varia mixturae elementa, quia variis celeritatibus movent, inter se separantur. Separatio in partitione differentiali inter phases mobiles et immotas fundatur. Subtiles variationes in coefficiente partitionis cuiusdam compositi retentionem differentialem in phasi stationaria producunt, separatonem mutantes.

Chromatographia aut praeparativa aut analytica esse potest. Propositum chromatographiae praeparativae est separare partes mixturae ad usum provectiorem, et ergo est genus purificationis. Chromatographia analytica, usitate ex minore materia facta, ad proportiones rerum analyzatarum in mixtura metiendas adhibetur. Hae res binae non sunt mutuo propriae.

Compositio

Compositio potest esse:

In usu medicinali, praeparatio vel mixtura

Compositio verborum, scriptura

Compositio musica

Destillatio

Destillatio est processus separationis physicae qui unitarie operatur, ut variae substantiae dividi possint per fervorem et stillationem. Rectificatio vel destillatio fractionaria est ea quae in columna repetitur donec producta praedicta sint in divisione perfecta.

Primum productum destillationis est alcohol. Rectificatio prima alcoholis accidit; unde factus est spiritus.

Dynamites

Dynamites (-ae, m) sive dynamitis (a Graeco δύναμις 'vis, potentia') est materia displosiva ab Alfredo Nobel inventa. Dynamites ex nitroglycerini dodrante et quarta parte terrae diatomaceae et paululo aphronitri? consistit. Quae mixtura in assulas breves figuratur et denique charta amicitur. Nitroglycerinum, per se fortissima materia displosiva, facile levi quoque quassatione disploditur.

Elementum chemicum

Elementum chemicum (-i, n.) speciem atomorum significat, habentem eundem numerum protonum in nucleo. Cum definitio nihil dicat de neutronibus in nucleum atomi cuiusdam elementi, notio elementum chemicum ad omnia isotopia illius elementi pertinet. Omnis materia est vel elementum, vel compositum, vel mixtura: si unam tantum speciem atomorum continet, est elementum; si plures species atomorum in moleculas se coniunguntur, est compositum; si denique atomi non moleculas formant sed iuxta se sedent, ut in structura crystallina vel in congeries sine structura, est mixtura. Exempli gratia, adamas est elementum, quod est carbonium sine aliis atomis. Aqua est compositum, cuius formula est H2O: id est, molecula aquae duos atomos hydrogeni, unum oxygeni continet. Natrii chloridum, sive sal ordinarius, est mixtura: structura crystallina salis atomos natri et chlori continet.

Meritum conspicuum ad eruditum Demetrium Mendeleev pertinet, qui legem periodi elementorum chemicorum invenit ipsamque imagine descripsit multiplici; quae perfecte mutuas relationes inter omnes species atomorum depingit, atque systema periodicum nunc appellatur.

Feudalismus

Feudalismus fuit mixtura morum legitimorum, militarium, oeconomicorum, et socialium quae in Europa mediaevali a saeculo nono ad saeculum quintum decimum floruit.

Vocabulum feudum vel feodum (origo Theodisca sive Latina vocabuli disputatur) est "jus in praedio alieno in perpetuum utendi, fruendi; quod pro beneficio dominus dat ea lege, ut qui accipit sibi fidem et militiae munus aliudve servitium exhibeat.""Beneficium (sic aliter feudum vocant) est illud, quod ex benevolentia alicui ita datur, ut proprietate quidem rei immobilis beneficiatae, penes dantem remanente, usufructus illius rei ita ad accipientem transeat, ut ad eum haeredesque suos masculos et faemineos, si de his nominatim dictum fuit, imperpetuum maneat ob hoc, ut ille et sui haeredes fideliter domino serviant, sive id servitium nominatim, quale esse debeat, expressum sit sive indeterminante promissum sit.".

"Feudum est clientela militaris ea lege contracta, ut cliens pro beneficio accepto militarem operam praebeat vicissimque patronus suam illi fidem benevolentiamque praestet."

Gas

Gas (-is, n.) sive gasium vel gasum est unus ex tribus statibus materiae classicis. Prope zerum absolutum quaelibet res corporea solida est. Caloribus ad eam additis in liquidum circa suum punctum liquefactionis liquescit (vide commutationem phasis), in gas circa suum punctum ebullitionis bullit, et, si satis calor addatur, statum plasmaticum intrat, quo sua electra tam energetica fiunt, quam ea atomos parentes ex gas relinquunt.

Gas purum in atomis singulis consistere potest (e.g., gas nobile, aut gas atomicum sicut neon), in moleculis elementariis ex uno atomi genere genitis (e.g., oxygenium), vel in moleculis compositis ex variis atomis genitis (e.g., carbonii dioxidum). Mixtura gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut aer. Quod gas a liquidis solidisque distinguit, est magna singularum gas particularum separatio, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.

Gas etiam materiae ipsae saepe dicuntur, si temperaturis nos ambientibus statum gaseosum ostendunt.

Distinctio inter gas et liquidum dependet ab existentia lineae transitionis, quae desinit in punctum criticum. Super punctum criticum, gas fluidum supercriticum fit.

Gasium naturale

Gasium naturale est mixtura gasii hydrocarbonii quae secundum naturam in methano cum hydrocarboniis aliis, dioxido carbonii, nitrogenio, et sulfido hydrogenii plerumque consistit. Id est gravis energiae fons, qui ad multas res latissime admovetur, inter quas aedificia calefacta, electricitas generata, calor electricitasque industriae adhibita, fomes vehiculis comparatus, et chemicum principale in manufactura bonorum sicut plastica et alia chemica organica quae magni momenti in commercio sunt.

Invenitur gasium naturale in altis subterraneisque conformationibus saxosis, vel cum aliis hydrocarbonii receptaculis naturalibus coniunctum, in depositis carbonis et clathratis methani. Petroleum est alia res quae prope et cum gasio naturali saepe repertur. Plurimum gasii naturalis per duas rationes naturales fit: biogenicam et thermogenicam. Gasium biogenicum ab organismis methanogenicis in paludibus, landfills,? et sedimentis humilibus efficitur; altius autem in terra, in maioribus temperaturis et pressuris, gasium thermogenicum ex materia organica humata generatur.

Hybrida

Hybrida in biologia est organismus ex mixtura binorum singulorum ex binis varietatibus, subspeciebus (mixtura intraspecifica), speciebus (mixtura interspecifica), vel generibus (mixtura intergenerica) ortus.

Liquor odoratus

Liquor odoratus (oris, m), odor líquidus, odor, odoramentum, sive unguentum, est mixtura odorifera oleorum essentialarum vel compositorum aromatium redolendis amoenis corpore humanis, cibo, spatio viventi etc. Nota esse in aliquibus primis humanis culturis, vel per scripturas antiquiorum vel fossos archaeologicos.

Metallum

Si genus musicae quaeris, vide metallum (musica).

Metallum (-i, n.) est genus materiae quod lucem refulget ac eam defert propriam colorum ratio, metallica dicta. Optimum vi electrica conductor est, universe acidis hydrogenium proferentibus sed non basibus incisum, saepe bona resistentia mechanica. Metalla pura sunt elementa chemica.

Metalla sunt exempli causa:

Aurum

Argentum

Cuprum vel cyprium

Ferrum

Plumbum

Stannum vel plumbum albumMetalla mixta sunt exempli causa:

Aes, quod est cuprum stanno vel plumbo mixtum

Chalybs

Electrum, quod est mixtura aurei et argenti

Panorama

Panorama (ex Graeco antiquo πᾶν, pan, "omnis" + ὅραμα, orama, "visus"), vel prospectus, vel scaena, sive universalis visio, est quilibet spatii naturae conspectus vel imago anguli lati, in picturá, adumbratione, photographiá, arte pelliculari, vel video?, aut in exemplare tridimensionale expressa.

Panoramicus praeterea conspectus ad adhibendas applicationes obliquas in multimediis proponitur ut inspectio remota secundum et trans repositoria adumbretur. Haec res, panorama cognitivum appellata, est despectus panoramicus super spatia et mixtura eorum.

Placenta Neapolitana

Placenta Neapolitana vel placenta compressa (Italiane pizza, e pinsendo) est cibus Italicus. Conficitur ex aqua, farina triticea, et fermento, cuius mixtura elaboratur donec formam planam obtineat; deinde in fornace cum caseo ac diversis holeribus et condimentis coquitur.

Attestatio vocabuli pizza placentam rotundam significantis iam reperitur in textibus lingua Latina mediaevali compositis; velut Codex diplomaticus cajetanus (anni 997).

Stannum

Stannum (-i, n.), Latinitate classica plumbum album, est metallum post-transitionale coloris argenti, elementum cuius numerus atomicus 50, et symbolum chemicum Sn est. Stannum est elementum gregis principalis in grege 14 systematis periodici, proprietatibus simile amborum gregis 14 elementorum propinquorum, germanii et plumbi, sicut in duobus oxydationis statibus +2 et +4.

Mixtura stanni cum cupro aes nominatur. Olim stannum ex Britannia in terras mediterraneas importabatur.

Proprietates:

liquidum est super temperaturam 505 K

liquidum est sub temperaturam 2.533 K

massa specifica: 7,29 g/cm3

Venus

Venus (-eris, f.) est:

Venus (dea), Romana amoris dea, venustatis, et rerum sexualium, uxor Vulcani et mater Cupidinis; Graece "Aphrodite"

Venus, secunda planeta systematis solaris

Venus Swimwear

Venus, medicamenti 2C-B nomen vulgare

Veneris signum (♀)Homines

Venus Bucureşti, caterva lusorum pediludi Dacoromanica

Venus Williams, lusor feminea tennisia

Venus, nomen alterum Angelicae Costello, actricis pornographicae

Venus Hottentot, agnomen Saartjie BaartmanLoci

Venus, vicus in Florida

Venus, vicus in Texia

Venus, locus RomaniaScientia

Venus, genus Mollusci Bivalvis familiae Veneridarum

VENUS, Victoria Experimental Network Under the Sea, observatorium oceanographicum prope Victoria in Columbia Britannica

Venus flytrap (Anglice), Dionaea muscipula, planta carnivoraArtes et delectationes

Figurinae Veneris, res praehistoricae

Series Venus, mythistoriae ab Edgar Rice Burroughs scriptae

Ortus Veneris, pictura incluta, a Botticelli picta

Venus, mythistoria in serie Grand Tour, a Ben Bova scripta

Venus, pellicula anno 2006 edita

Venus, pictura altitudine decem tabulationum, a Knox Martin Novi Eboraci picta

Venus de Mierlo, sculptura praehistorica

Venus de Milo, statua antiqua Graeca

Venus Rokeby, pictura Velázquez

Venus Cnidia, statua antiqua et Graeca, PraxitelesMusica

Venus, grex Belgicus

"Venus," carmen a Frankie Avalon cantumPersonae fictivae

Sailor Venus (Iaponiense: Minako Aino), una e Sailor Senshi in anime mangaque Sailor Moon

Venus, cantrix in ludo EarthBound

Venus, medica speciosa Francica genere in Fireball XL5.

Venus A, mecha feminea in anime mangaque Great Mazinger

Venus, mixtura de Wonder Woman, a Big Bang Comics promulgata

Venus, ninia feminea in gente Uesugi in Reges Diaboli, cui nomen recte est Kasuga, nam Venus est nomen inter Reges Diabolicos

Venus, persona in Marvel Comics

Venus, soror Teenage Mutant Ninja Turtles

Venus Flytrap, in programma televisifica WKRP in Cincinnati, nomen personae ("disc jockey")

Zygotum

Zygotum (a Graeco ζυγωτός 'coniunctus' < ζυγοῦν 'coniungere') est cellula eukaryotica per fertilizationem binarum gametarum generata. Genoma zygoti est mixtura DNA in quaque gameta, quae satis informationis geneticae per quam novus singulus nasci potest continet. Zygotum in organismis multicellularibus est prima progressus statio; in organismis autem cellulae unius, zygotum asexualiter per mitosin dividi potest ad proles easdem generandas. Oscar Hertwig (1849–1922) et Ricardus Hertwig (1850–1937) fratres nonnullas ex primis inventionibus informationis de zygotis animalium fecerunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.