Maris aequor

Vide etiam paginam discretivam: Planum (discretiva)

Maris aequor est limes medianae altitudinis superficiei oceani. Adhibetur autem mensurae altitudinis, quae appellari potest super maris aequor.

De vocabulis

Columella locutionem hoc sensu utitur in libris de re rusticis: "ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat" et "sin autem locus ubi uiuarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est".[1] Alibi autem aequor "mare placidum" saepe significat; ut apud Varronem: "aequor mare appellatum, quod aequatum cum commotum vento non est".[2]

De mutatione

Crescit et decrescit maris aequor propter rationes diversas. Liquefactio glaciariorum eam crescere facit, glaciatio decrescere. Expectatur itaque ut calefactio globalis planum marinum augeat. Breviores mutationes (semel aut bis in die) a fluxu maris efficiuntur.

Notae

  1. Columella, De re rustica 8.17.3.6 et 8.17.4.2.
  2. Varro, De lingua latina, 7.23.2.

Bibliographia

  • Anny Cazenave et al., "The rate of sea-level rise" in Nature Climate Change (23 Martii 2014)
  • Anny Cazenave et al., "Chapter 13: Sea Level Change" in Climate Change 2013: The Physical Science Basis. Contribution of Working Group I to the Fifth Assessment Report of the Intergovernmental Panel on Climate Change (2013)
Altitudo

Altitudo (ab alto) est excelsitas vel profunditas, sive abstracta qualitas eius rei, quae sursum vel deorsum crevit: cui opponitur modo latitudo, modo longitudo, modo crassitudo. Altitudo super maris aequor est in variis scientiis mensura magni momenti.

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Andes

Andes (-ium, fpl) sunt montes perpetui in America Australi siti, quo longitudine circa 7000 chiliometra, et perit nationes septem: Argentinam, Boliviam, Chiliam, Columbiam, Aequatoriam, Peruviam, Venetiolam. Altissimum culmen est Mons Aconcagua, 6962 metra super maris aequor. Telluris vulcani altissimi in Andibus sunt, ut Ojos del Salado, altissimus vulcanus actus orbe terrarum in 6893 metra.

Banaba

Banaba, olim Insula Oceani, est insula in Oceanus Pacificus, singulare atollum curalii elevatum, ad occidentem catenae Insularum Gilbertensium et 300 chiliometra ad orientem insulae Nauru iacens. Ea est pars Reipublicae Kiribati. Area superficialis est 6.5 chiliometra quadrata, et summus locus est etiam summus reipublicae locus, 81 metra (266 pedes) super maris aequor. Cum Nauru et Makatea (in Polynesia Francica), Banaba est elevata phosphatis insula magni momenti in Oceano Pacifico.

Bogota

Bogota sive plenius Fanum Sanctae Fidei de Bogota est caput Columbiae, magna urbs in Andibus montibus, plus 2650 metra supra maris aequor sita. Condita est die 6 Augusti 1538 a Gonzalo Jiménez de Quesada, qui tum dux erat exercitus exploratorum Hispanorum (conquisitatores qui vocantur) quique, secundum imperia regis Hispaniae, cum exercitu suo pervenire conabatur usque ad fontem fluvii Magdalenae. Attamen, cum illo tempore rex Hispaniae esset et imperator Sacri Imperii Romani, nomine Carolus V, haud mirum est Gonzalum invenisse duos alios exercitus exploratorum, a Nicolao von Federman et a Sebastiano de Belalcázar ductos, in eadem valle ubi sita erat caput regni Muiscarum, quae a populo Muisca vocabatur Bacatá. Itaque, ad pacem servandam, necesse fuit ducibus consilium capere sic ut Jimenez maneret in valle conderetque urbem, Federman ad orientem progredieretur, et tandem Belalcázar iter faceret ad occidentem, cursum fluvii sequens. Itaque, Gonzalo Jiménez de Quesada conditor habetur urbis, quam nuncupavit Santa Fé de Bogotá. Suo tempore, et Sebastianus de Belalcázar urbem condidit, ad occidentem Columbiae sitam, cui nomen dedit Santiago de Cali.

Caldera Theraea

Caldera Theraea est catena montium partim demersorum in Aegaeo australi aquilonalique sita, 120 chiliometris ab insula Creta Graeciae distans. Insula praehistorica maior saeculo 17 a.C.n. ex eruptione "Minoa" magna parte deleta est. Inde hodie supra maris aequor videtur circulus insularum, inter quas Thera (insula principalis), Therasiae et Aspronesium: medio iacet Nova Caymene.

Caucasus

Si de Caucaso Indico scire vis, vide Paropamisum

Caucasus (Graece Καύκασος; Armenice Կովկաս ; Atropatenice Qafqaz ; Georgice კავკასია ; Russice Кавказ) sunt montes et regio in Europa orientali et Asia occidentali. Praeclarus montium Caucasi est Ararat; summus mons Elbrus vocatur. Cuius culmen 5642 m supra maris aequor est, itaque est summus Europae mons.

Caucasus ad septentriones et orientem spectat ad Russiam ubi Ciscaucasia iacet. Ad meridiem et occidentem (in Transcaucasia) sitae sunt civitates Georgia, Armenia, Atropatene, et duae regiones quae civitates sui iuris non ab omnibus sed saltem a quibusdam habentur : Abascia atque Ossetia Meridionalis.

Cunus Aureus

Cunus Aureus sive Ursus mons (Theodisce Splügenpass; Italiane colmo del Orso, passo dello Spluga), est transitus Alpium inter Clavennam Italiae et Curiam Grisoniae in Helvetia situs. 2114 metris super maris aequor ascendit. Nomen hodiernum, antiquis nondum cognitum, ex oppido Speluca (Theodisce Splügen) proxime iacente derivatur.

Viarum Romanarum quae a Mediolano et Como ad Brigantium tetenderunt una per Septimum montem, altera, paulo brevior sed difficilior, per Ursum montem transiit. Praesens via, quae 39 km chiliometra in longitudinem patet, inter annos 1821 et 1823 patefacta est.

Everestius mons

Everestius mons, Thibetice ཇོ་མོ་གླང་མ zo mo klang ma, est altissimus Telluris mons, cuius cacumen 8848 metrorum supra maris aequor attingit. In sectione Mahalangur Himalaiarum patet. Finis internationalis inter Rem Publicam Popularem Sinarum et Nepaliam trans exactum montis apicem transit. Massif Lhotse (8516 m), Nuptse (7855 m), et Changtse (7580 m), cacumina propinqua, comprehendit.

Die 3 Aprilis 1933 aëronaves duae expeditionis Houston supra montem Everestium volitaverunt. Primus usque ad summum montem ascensus ab homine factus est ab Edmundo Hillary die 29 Maii anno 1953.

Insula Baker

Insula Baker est atollum desertum quod aliquantulum ad septentriones aequatoris in medio Oceano Pacifico circa 3100 chiliometra (1700 milia nautica) ad meridio-occidentem urbis Honolulu patet. Insula paene in medio itinere inter Havaios et Australiam iacet, territorium inconstitutum et inconditum Civitatum Foederatarum. Proxima terra est Insula Howland, 68 chiliometra ad septentriones sita.

Area superficialis est 1.64 chiliometra quadrata, litore 4.9 km longo. Clima est aequatoriale, pluvia parva, vento constante, et sole claro praeditum. Terra est humilis et arenosa: insula curalii angusto scopulo cincta, cum medio depresso lacuna carente, summo loco 8 metra super maris aequor.

Machu Pikchu

Machu Pikchu (lingua Quechua: Machu Pikchu [ˈmɑtʃu ˈpixtʃu] scil. 'vetus cacumen'), orthographia Hispanica Machu Picchu, est Praecolumbianus saeculi quinti decimi Imperii Incarum situs, 2430 m (7970 pedes) supra maris aequor conlocatus. Montis adiacet dorso in Andibus super Vallem Urubamba in Peruvia, 80 km (50 milia passuum) ad septentrionem occidentemque urbis Cuscho, et per quem Urubamba Fluvius praeterfluit. Plurimi archaeologi putant Machu Pikchu aedificatum esse perfugium et praesidium salutis pro Pachacuti (1438–1472), imperatore Incarum. Situs, saepe "Amissa Incarum Urbs" appellata, fortasse est notissimum mundi Incarum signum. Die 24 Iulii 1911 Machu Pikchu ab exploratore americano Hiram Bingham iterum inventa est. Et anno 1983 Machu Pikchu ad tablam Unisco mundi hereditatis regestus est.

Mare Mortuum

Mare Mortuum vel Mare Salis, Mare Salsissimum, Mare Deserti, Mare Solitudinis, Asphaltites Lacus appellatum (Hebraice ים המלח Jam haMelach 'Mare Salis'; Arabice البحر الميّت al-Bahr al-Mayyit 'Mare Mortuum' aut بحر لوط Bahr Lūt 'Mare Lot') est lacus salsus finitimus ab Israel et occidente et Iordania ad orientalem. Sua superficies et litora sunt 422 metra infra medium maris aequor, ima elevatio in Terrae superficie in terra sicca.

Mare Mortuum est 378 metra altum, altissimum orbis terrarum lacus hypersalinus. Id etiam est unum ex mundi salsissimis aquae corporibus, 33.7 centesimas salinitatis habens. Solum Dzibuti, lacus Garabogazköl, et nonnulli McMurdo Dry Valleys, lacus hypersalini in Antarctica (sicut Don Juan Pond), altiorem salinitatem habent. Mare Mortuum est 8.6-ter salsius quam oceanus. Haec salinitas durum circumiectum creat, ubi animalia florere non possunt; unde nomen. Mare Mortuum est 67 kilometra longum et 18 kilometra latum in latissimis locis. Patet per Magnam Iordani Fossam et a Iordane alitur.

Matritum

Matritum vel Madritum (Hispanice Madrid, [maˈðɾið]) est caput urbsque maxima Hispaniae, incolis 3 165 235 anno 2014. Media in paeninsula Iberica ad ripas fluvii Manzanarii, altitudine 600 metra super maris aequor iacet. Locus est principalis Hispaniae omnis quo ad rebus politicis commercialibusque necnon culturalibus atque viarum nexus maioris momenti. Urbs hospitium praebet Mundiali Organizationi Peregrinationis inter praecipuas Consociationis Nationum societates. Est etiam sedes Regiae Academiae Hispanicae atque Instituti Cervantesiani. Provincia urbi subiuncta, Autonoma Matriti Communitas appellata, incolis 6 543 031 anno 2014, per 8021.80 chiliometrorum quadratorum extenditur.

Mons Whitney

Mons Whitney est altissimus in Civitatibum Foederatarum confinibus mons, culmine 4421 m (14 505 pedum) supra maris aequor. Mons ad finem comitatuum Inyo et Tulare Californiae situs est, fere 136.2 km (84.6 milia passum) ad occidentem-septentrio-occidentem? infimi Americae Septentrionalis loci, apud Pelvem Badwater in Vivario Nationali Vallis Mortis, 86 m (282 pedes) infra maris aequor. Occidentalis montis clivus intra Vivarium Nationalis Sequoia? iacet, et culmen est meridianus Tramitis Ioannis Muir (Anglice: John Muir Trail) terminus, qui 341.0 km (211.9 milia passum) ab Insulis Felicibus (Happy Isles) in Valle Yosemite patet. Clivus orientalis in Silva Nationali Inyo in Comitatu Inyo iacet.

Montes Saxosi

Montes Saxosi (Anglice Rocky Mountains) sunt maiores montes perpetui in America Septentrionali occidentali siti. Plus quam tria milia milium (4800 chiliometra) patent, a septentrionalissima Columbiae Britannicae, in Canada occidentali, ad Novum Mexicum, in Civitatibus Foederatis meridio-occidentalibus, et ab amplius? montibus (in Texia et Mexico) extensi. Intra Cordilleram Americae Septentrionalis, Montes Saxosi montibus perpetuis Litoris Pacifici, prope Mare Pacificum, atque montibus perpetuis Cascade? et Sierrae Nivatae, quorum omnes procul ab occidente iacent, sunt distincti. Monti Elberto, in Colorato situs, est altissimum cacumen, 14 440 pedum (4401 metrorum) supra maris aequor.

Aqua diversas montium Saxosorum conformationes sculpsit. Flumina quae de Montibus Saxosis defluunt ad extremum tres mundi oceanos influunt: Oceanum Atlanticum, Oceanum Pacificum, et Oceanum Arcticum. Flumina maximi momenti sunt:

Arcansianum Flumen

Flumen Coloratum

Platte Flumen

Moquegua

Moquegua (linguis Quechua et Aymara Mukiwa) est urbs in Peruvia incolarum 170 480 et caput praefecturae Moqueguensis. Sub monte Cerro Baúl iacet sed altitudine metrorum 1 410 super maris aequor.

Observatorium Siding Spring

Observatorium Siding Spring (vulgo Siding Spring Observatory) est observatorium astronomicum prope Coonabarabran in civitate Nova Cambria Ausrali Australiae situm, anno 1924 conditum, quod Telescopium Anglo-Australianum et alia complectitur. Pars est Scholae investigationis astronomiae et astrophysicae (Research School of Astronomy & Astrophysics, RSAA) in Universitate nationali Australiae. Observatorium in altitudine 1165 metrorum super maris aequor, in Saepto nationali Warrumbungle, in monte Worrat (seu monte Siding Spring) iacet.

Pyrenaei montes

Pyrenaei montes, seu Pyrenaeus saltus, poëtice Pyrene (Hispanice Pirineos, Francice Pyrénées, Catalane Pirineus, Vasconice Pirinioak et Auñamendiak), sunt montes in Europa meridio-occidentali qui fines naturales inter Franciam et Hispaniam sunt. Quorum altissimus, altitudine circa 3400 metrorum supra maris aequor, Picus Aneti appellatur. Pyrenaei sunt pars longissimorum montium perpetuorum qui usque ad Himalaiam decurrunt.?Herodotus, antiquissimus de hoc nomine auctor, non montem sed urbem Pyrenen commemorat. Montes nomen suum e Pyrene mythica cepisse, filia Bebrycis, ab Hercule amata, in his montibus sepulta, canit Silius Italicus:

Pyrene celsa nimbosi verticis arce

divisos Celtis late prospectat Hiberos

atque aeterna tenet magnis divortia terris.

nomen Bebrycia duxere a virgine colles,

hospitis Alcidae crimen, qui, sorte laborum

Geryonae peteret cum longa tricorporis arva,

possessus Baccho saeva Bebrycis in aula

lugendam formae sine virginitate reliquit

Pyrenen, letique deus, si credere fas est,

causa fuit leti miserae deus. edidit alvo

namque ut serpentem patriasque exhorruit iras,

confestim dulces liquit turbata penates.

tum noctem Alcidae solis plangebat in antris

et promissa viri silvis narrabat opacis,

donec maerentem ingratos raptoris amores

tendentemque manus atque hospitis arma vocantem

diripuere ferae. laceros Tirynthius artus,

dum remeat victor, lacrimis perfudit et amens

palluit invento dilectae virginis ore.

at voce Herculea percussa cacumina montis

intremuere iugis; maesto clamore ciebat

Pyrenen, scopulique omnes ac lustra ferarum

Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit,

supremum illacrimans; nec honos intercidet aevo,

defletumque tenent montes per saecula nomen.

Semnoz

Semnoz est mons Sabaudiae Superioris in Francia orientalis situs. Inter montes Bauges? iacet, 1699 metra super maris aequor altus.

Sucro

Sucro (Castellane Júcar, Valentiane Xúquer) est flumen Hispanicum, in oriente paeninsulae Ibericae situm, 498 chiliometra longum, quod provincias Conchensem, Albasitensem, Valentinam transit et in mare Mediterraneum effunditur.

1700 metra super maris aequor oritur, in systemate Iberico, in montibus Universalibus, in declivi meridiano collis Sancti Philippi, in loco quod Oculi Valdeminguete appellatur, iuxtaque originem fluminum Turiae (Guadalaviar), Cabrielis, Corvus (flumen)Corvi (Cuervo, in systemate Tagi), atque ipsius Tagi.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.