Marcus Salvius Otho

Marcus Salvius Otho (25 Aprilis 32 - 16 Aprilis 69) fuit imperator Romanus ab 15 Ianuarii usque ad mortem, nempe anno quattuor imperatorum.

Marcus Salvius Otho: imago

Familia

Familia Othonis erat Etrusca, ex urbe Ferentino in Etruria orta. Pater eius Lucius Salvius Otho fuit, qui anno 33 consul suffectus creatus est; mater Alba Terentia. Fratrem seniorem habuit Lucium Salvium Othonem Titianum.

Otho, amicus imperatoris Neronis, in matrimonium duxit Poppaeam Sabinam (quae olim Rufrii Crispini uxor fuerat), aut amore coactus[1] aut suadente principe qui hanc feminam amavit sed eo tempore uxorem Octaviam habuit.[2] Ambo enim Poppaeam frequentabant, secundum Dionem Cassium;[3] Otho Poppaeam adamavit[2] sed Poppaea Neronem seduxit.[1]

Cursus honorum

Anno 57 quaestor erat et eodem anno frater Arvalis. Nero anno 58 vel 59, fortasse de Poppaea irato, Othonem legatum Augusti pro praetore Lusitaniae creavit.

Otho in Lusitania decem annos remansit et provinciam cum peritia administravit. Ambitiosus autem anno 68 cum Galba, gubernatore Hispaniae Tarraconensis, seditionem contra Neronem egit, Otho Romam Galbae consecutus est.

Imperator

Otone scontornato png
Herma Othonis.

Otho Galbam succedere speraverat, sed anno 69 Galba Pisonem elegit. Otho cum praetorianis se iunxit, et Galbam Pisonemque necaverunt. Deinde imperator a Senatu factus est. 26 Ianuarii anno 69 ad 28 Februarii cum fratre Lucio consul suffectus erat. Otho, monumentis Neronem honorans populum devinxit. Etiam aedificationem Domus Aureae perfecit, quae a Nerone instituta erat.

Bellum civile et mors

Tamen exercitus in Germania se Vitellii partibus favere pronuntiaverat. Legiones Dalmatiae, Pannoniae, et Moesiae ac praetoriani cum Othone se iunxerunt. Otho etiam naves habuit. Otho Vitellium ad Padum invenit et Placentiam feliciter defendit. Vitellius castram Othonis Bedriacum oppugnare constituit. Otho superatus est, sed postea copiae Othonis Vitelliaeque ut amicos servare se iusserunt. Otho contionem habuit et mane cultro se fodit. Sepulcrum Brixelli exstructum est, cum inscriptione Diis Manibus Marci Othonis.

Otho hospes et conviva

De novo consuetudine vestigii pedis unguentis tinguendi sic scribit Plinius: "Vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant".[4]

Fontes de vita et principatu Othonis

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Tacitus, Annales 13.45.
  2. 2.0 2.1 Suetonius, De vita Caesarum "Otho" 3.
  3. Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 152-154 R.St.
  4. Plinius, Naturalis historia 13.22

Bibliographia

  • "Galba and Otho" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 73-94
  • L. Braun, "Galba und Otho bei Plutarch und Sueton" in Hermes vol. 120 (1992) pp. 90-102.
  • H. Drexler, "Zur Geschichte Kaiser Othos bei Tacitus und Plutarch" in Klio vol. 37 (1959) pp. 153-178
  • C. L. Murison, Galba, Otho and Vitellius: careers and controversies. Hildesheim, 1993
  • P. Schunk, "Studien zur Darstellung des Endes von Galba, Otho und Vitellius in den Historien des Tacitus" in Symbolae Osloenses vol. 39 (1964) pp. 38-82
25 Aprilis

25 Aprilis dies 115ª anni est (116ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 250 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem septimum Kalendas Maias, quod a.d.VII Kal. Maias abbreviatur.

32

Annus 32 e serie paginarum brevium de annis.

32 = XXXII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 32 legas, vide 32 (numerus).

Index Romanorum Antiquorum

Hic Index Romanorum Antiquorum nexus ad paginas Vicipaediae de personis Romae antiquae (ab originibus usque ad finem imperii Romani occidentalis) continet.

Vide etiam:

Reges Romae

Index consulum rei publicae

Index imperatorum Romanorum

Lucius Salvius Otho (consul 33)

Lucius Salvius Otho (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius Marcus Salvius Otho, eques Romanus Ferentii natus erat. Anno 33 consul suffectus creatus est, praeterea ab anno 37 frater Arvalis erat et anno 40/41 proconsul Africae. Tum brevi tempore legatus Augusti pro praetore Dalmatiae erat, ubi milites a Claudio imperatore promotos coercebat et hac de causa aliquando Claudio suspicatus est. Senatus autem in Palatio ei statuam posuit. Anno 48 inter patricios adlectus est. Uxor eius Albia Terentia erat, ex quo duos filios habuit, Lucium Salvium Othonem Titianum et Othonem imperatorem.

Poppaea Sabina

Poppaea Sabina (nata Pompeiis anno 30; mortua Romae anno 65) fuit uxor nuptiis alteris principis Neronis. Filia fuit T. Ollii et Poppaeae Sabinae (filiae C. Poppaei Sabini).

Poppaea ter nupsit:

Rufrio Crispino equiti, cui peperit Rufrium Crispinum minorem.

M. Salvio Othone, amico Neronis

Neroni principi, cui peperit Claudiam Augustam aetate quattuor mensium mortuamSecundum historicum Flavium Iosephum Poppaea Iudaicae religioni favebat atque fortasse eam fovebat (θεοσεβής dicitur). Certe summus sacerdos Ismael eius gratia impetravit ut muri cuiusdam aedificatio in Templo Hirosolymitano confirmaretur, quem murum et procurator Iudaeae Porcius Festus et rex Agrippa II amoliri volebant. Quin etiam ipse Iosephus anno 64 liberationem sacerdotum sibi necessariorum a Nerone per eam impetravit

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.