Lutetia

Vide etiam paginam discretivam: Lutetia (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Parisii (discretiva)

Lutetia Parisiorum, tempore mediaevali etiam Parisius (indecl.; Francogallice Paris), est caput et maxima Franciae urbs. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') et meridianam (rive gauche 'ripam sinistram').

In ipsa Lutetiae urbe, quae ex viginti arrotundimentis exstat, 2 229  621, in agglomeratione 12  405  426 incolarum die 1 Ianuarii 2013 habitabant. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, quae non ad Lutetiam urbem pertinent.

Lutetia una cum Londinio et Novo Eboraco inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeoconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC? hospitium praebet.

Lutetia: insigne

Nomina

Nomen loci in fontibus antiquissimis Graecis ad lucum referet, et Λουκοτοκία[1] et Λουκετία[2] esse constat, Latinis Lutetia vel Lutecia.[3][4][5] Caesar "Lutetiam Parisiorum" semel refert,[6] Ammianus semel plenius "Parisiorum castellum, Luticia nomine",[7] Ptolemaeus "Λευκοτεκία Παρισίων"[8] et Itinerarium Antonini semel Luticia Parisiorum,[9] e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenum Lutetia Parisiorum fuisse.[10][11] Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igitur A CIV PAR in miliario Romano reperiuntur, scilicet 'a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia'.[12] Alibi locativum habemus "apud Parisiam civitatem."[13] Forma Parisiis mox reperitur, qua intellegitur "in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae." In fontibus mediaevalibus saepissime Parisius verbum indeclinabile adhibetur. Aevo autem Renascentiae, editores aliqui Parisiis se libros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes, Lutetiae. Nomen adiectivum Parisiensis hominibus, dioecesi, universitati, archidioecesi, conciliis semper attribuitur.[14] Et in lingua Gallorum Lutetia dixit 'locus paludis'.

Grandes armes de la ville de Paris
Insigne urbis Lutetiae, sententiam "Fluctuat nec mergitur" et navem monstrans

Sententiola urbana est "Fluctuat nec mergitur," quae in insigni videtur.

Geographia

Locus geographicus

Media urbs 65 metra supra maris aequor eminet. Undique magnis silvis cingitur, quae recuperationem populo commodant.

Urbis rus superficiem 105.4 chiliometris quadratis habet. Locus supremae altitudinis in terminis urbis est 129 metorum, in Monte Martyrum situs.

Aer

Tempestas Lutetiana praecipue sicca est. Mediocris temperatura est 10.6° C.

Mensis Iulius est calidissimus, quo 18.0 gradus Celsius, frigidissimus Ianuarius, quo 3.4° Celsius mediocriter metiri solent. Plurimum mense Iunio pluit, dum 65 millimetra est imbri altitudo mediocris, minimum mensibus Februario Aprilique, dum 45 millimetra imbri cadunt.

Structura urbis

Paris City Hall DSC00050
Flumen Sequana
1882 Andriveau-Goujon Pocket Map of Paris, France - Geographicus - Paris-andriveau-1882
Forma Lutetiae anno 1882 depicta, arrotundimentis varie coloratis

Ab anno 1790 Lutetiae exstetit praesidium praefecturae Sequanae, quae anno 1968 destituta Lutetia fit urbs, commune, eodem tempore et praefectura cuius nomen est Ville de Paris ('Urbs Lutetiae'). Commune Lutetiae in arrotundimenta viginti dividitur, quorum index inveniri potest in pagina "Arrotundimenta Lutetiae". Omne arrotundimentum in quattuor compitis in pagina "Compita Lutetiae" enumeratis subdividitur.

Historia

Ad occidentalem partem regionis, ubi hodie stat Lutetia, oppidum constructum est saeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminis Sequanae, aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) in insula. Locus recentissime ab archaeologis repertus est, habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribus Nemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicunt, nisi quod C. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno 53 a.C.n. advenit, "Lutetiam Parisiorum" refert.[15] Anno sequente, rebus novis in civitatibus Galliae commotis Labienoque in flumine ad Lutetiam navigante, dux GallidusCamulogenus Lutetiam ("oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae") incendi pontesque rescindi curavit, sed mox in proelio debellatus est.[16] Hoc oppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, in insula aut "Civitatis" aut "S. Ludovici" positum.

Hac re incerta manente, sub Imperio Romano urbs Lutetia e novo aedificata est, metropolis civitatis Parisiorum in provincia Gallia Lugdunensi, partim in insula civitatis, partim ad ripam Sequanae sinistram collocata ubi via a Burdigala et Cenabo ad septentriones tendens descendit e monte nobis Sanctae Genovefae cognito pontesque duos attigit, qui ripam sinistram ad insulam et istam ad ripam dextram coniungunt. Novae urbis haec via factus est cardo maximus, cuius vestigiis superiacet Via Sancti Iacobi hodierna. Romani forum, tres thermas, aliaque aedificia publica creaverunt ad ripam sinistram: ruinae thermarum iuxta Museum Cluniacense visitari possunt. Aquaeductus e collibus meridianis aquam ferebat. Amphitheatrum extra urbis limites orientem versus iacebat. Templa autem et crepidines, fortasse cum aliis aedificiis, in insula posita sunt. Ibi Tiberio regnante nautae fluminis Sequanae, se NAVTAS PARISIACOS appellantes, cippum lapideum deis Romanis et Celticis et praecipue IOVI OPTVM MAXSUMO ("Iovi Optimo Maximo") dicaverunt, cuius maior pars saeculo duodevicensimo ineunte sub ecclesia Nostrae Dominae reperta est.

Urbs cito crescere coepit: hinc enim eadem via ad septentriones porrexit usque ad Augustomagum et Samarobrivam provinciasque Galliam Belgicam, Germaniam Inferiorem et Britanniam. Hinc etiam super flumen nautae Parisiaci[17] faciliter ad Rothomagum descendebant et usque ad oram Oceani Britannici. Saeculis autem tertio et quarto, rebus politicis incertioribus factis et itaque urbe insulari muris novis cincta, regiones ripae sinistrae fortasse minus habitatae erant: in illis muris lapides cippi nautarum inserti sunt. Itaque Iulianus, qui, dum Alemannos Francosque debellavit, ab anno 355 ad annum 360 Lutetiae mansit ibique Augustus acclamatus est,[18] urbem insularem sicut ipse vidit ita descripsit:

Ego olim eram in hibernis apud caram Lutetiam (sic enim Galli Parisiorum oppidum appellant), quae insula est non magna, fluvio imminens, qui eam omni ex parte tangit. Pontes sublicii ambabus e ripis ad eam ferunt, raroque fluvius minuitur ac crescit, sed qualis aestate, talis solet esse hieme. Aqua est iucundissima et aspectu purissima, ex eaque illi bibunt: nam, cum insulam habitent, ibi maxime eos aquari necesse est. Hiems est illic placidissima propter calorem (ut aiunt) oceani: stadia enim abest non amplius nonaginta, ac fortasse quaedam tenuis aura aquae illinc diffunditur. . . . Hiems eius terrae incolis mitior est: praeterea vites bonae illic nascuntur: quinetiam aliquos ficos iam arte quadam extulerunt.[conv. 1][19]

Multi reges e Chlodovechi stirpe, etiamsi semper peregrinabant et administratione perenni carebant, Lutetiam ut regni caput elegerunt. Ludovicus VII et Philippus Augustus autem primi fuerunt reges, qui curiam et cancellariam suas Lutetiae manere iusserunt et illic diu vixerunt. Ergo a saeculo duodecimo Lutetia sine dubio caput Franciae est. Ioannes de Hauvilla, poeta istius saeculi, urbem regnumque Franciae his verbis laudat:

. . . . . . . . . . . . . . . . . altera regia Phebi,
Parisius, Cirrea viris, Crisea metallis,
Greca libris, Inda studiis, Romana poetis,
Attica terra sophis, mundi rosa, balsamus orbis,
Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu,
Dives agris, fecunda mero, mansueta colonis,
Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
Dulcis, amena situ, bona quolibet: omne venustum,
Omne bonum, si sola bonis Fortuna faveret![20]

Res oeconomicae

Sunt qui putent urbem moris vestis (vel modae, Francice mode) orbis una cum Mediolano caput esse, quia Lutetiae multae sumptuosorum vestium factorum tabernae sunt. Ibi etiam multa diaria edita sunt, exempli gratia Le Figaro, Libération, France Soir, et Le Monde.

Commeatus

Ferriviae magnae Lutetiam ad urbes Franciae et Europae conectunt. In traminibus grandis velocitatis (TGV) hodie homines e. g. Massiliam (775 km distantem) intra tres horas e Lutetiae Statione Lugdunensi (Gare de Lyon) vehi possunt. Tramen sub Oceano Britannico inter Lutetiae Stationem Borealem (Gare du Nord) et Londinium fere intra tres horas it. E stationibus maximis lineae ad varias Franciae partes extenduntur, e statione Sancti Lazari (Gare Saint-Lazare) anno 1837 coepta ad Franciscopolim et Cadomum, ad Burdigalam et Tolosam, e statione Orientali (Gare de l'Est) usque ad Argentoratum, e statione Austerlitz ad Aurelianum olimque ad Burdigalam, eo autem hodie a statione Montis Parnassi Gare Montparnasse itur, unde et in Britanniam minorem per vallem Ligeris itinera fiunt. Tramina nocturna praecipue e stationibus Austerlitz et Bercy poficiscunt. Ex his stationibus tramina etiam internationalia currunt: e statione Orientali die 1 Iunii 1889 expressum Orientale, paulo antea inceptum, primum a Lutetia sine interruptione usque ad Constantinopolim pervenit. Statio Orsay, propter architecturam magnifica, anno 1900 ad ripam sinistram Sequanae constructa est ad lineas stationis Austerlitz in mediam urbem prolongendas, quo tempore Expositio Universalis Lutetiae frequentabatur; anno 1986 in Museum Orsay conversa est.

Duos habet urbs aeroportus, quorum maior est Aëroportus Caroli de Gaulle (interdum Roissy nuncupatus), prope septentrionalem urbis partem, ubi aeroplana ad urbes principes totius orbis volant; minor est Aëroportus Orlianus, in suburbiis meridianis situs.

Ferrivia subterranea metropolitana Parisiensis, vulgo brevissime le métro, cuncta die 4 500 000 hominum portat. Lineae quattuordecim enumerantur, quarum antiquissima (Linea 1), Portam Vincenarum orientalem et Portam Maillot occidentalem adnectans, die 19 Iulii 1900 coepta et primum ab Expositionem Universalem frequentantibus adhibita est. Novissima (Linea 14), Bibliothecae Nationalis Francicae aedificium novum attingens, annis ab 1998 ad 2007 constructa est. Lineae metropolitanae stationes habent crebrissimas, metris circiter 548 solum inter se distantes, tempore itineris inter proximis 1 min. 20 sec., nec plura, elapso. Ab anno 1977 lineae quinque, titulo Rete Expressum Regionale (RER) appellatae, additae sunt, quae tramina rapidissima per suburbia et sub ipsa urbe iuxta lineas metropolitanas ferunt. Per ferrivias metropolitanam et RER expeditissime inter stationes magnas et usque ad Aëroportum Caroli de Gaulle itur.

Laophoria per totam urbem die et nocte currunt.

Scaena urbana

Panorama Lutetiae ex Turri Eiffelia visum
Panorama Lutetiae ex Turri Eiffelia visum
Prospectus occidentalis Lutetiae lateris e summo Turris Montparnasse crepusculo visus
Prospectus occidentalis Lutetiae lateris e summo Turris Montparnasse crepusculo visus

Loci et aedificia notissima

Arc Triomphe
Arcus Triumphalis in media platea Caroli de Gaulle (sive platea Stellae) situs.
Arènes de lutèce gradin nord
Amphitheatrum Lutetiae, saeculo primo aedificatum, est maximum amphitheatrum Romanum Galliae.
Paris Latin sign
Sunt qui etiam hodie linguae Latinae Lutetiae favent.

Musea

  • Museum artium modernarum urbis Lutetiae
  • Museum Carnavalet
  • Museum Cernuschi
  • Museum Cluniacense
  • Museum Cognacq-Jay
  • Museum Guimet
  • Museum Jacquemart-André
  • Museum Lupariense
  • Museum musicum
  • Museum nationale artium modernarum in Centro Pompidou conclusum
  • Museum nationale historiae naturalis
  • Museum Nissim de Camondo
  • Museum Orsay
  • Museum in crepidine Branly
  • Museum scientiarum et industriae
  • Museum Picasso
  • Museum artium decorativarum
  • Museum exercitus
  • Museum Marmottan-Monet

Ecclesiae

Universitates

Crowds of French patriots line the Champs Elysees-edit2
Liberatio Lutetiae mense Augusto anni 1944 effecta

Sectio urbis prope universitatem Compitum Latinum nominatur, quod professores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitates tredecim, inter quas:

Ecclesia Catholica Romana

Lutetia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus, ex die 24 Novembris 2007, est cardinalis Andreas Vingt-Trois.

Notae

  1. Strabo, Geographica 4.3.5.
  2. Lucetia: Iulianus, Misopogon 340.
  3. "Lutetia, Lutecia, Lucetia": mss. Caesar, De bello Gallico 7.57-58.
  4. Luticia: Itinerarium Antonini 366.5, 368.2, 383.1, 384.1-12.
  5. Luteci: Tabula Peutingeriana (versio interretialis)
  6. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  7. Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.11.3.
  8. Leucotecia Parisiorum: Ptolemaeus, Geographia 2.8.10.
  9. Itinerarium Antonini 366.5.
  10. E.g. Tabulae Imperii Romani folium M.30 (Londinii, 1983) pp. 77-79.
  11. Lutecia Parisiorum: Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  12. CIL 13, 08974
  13. Ita de Concilio anno 360 habito refertur.
  14. Vide e.g. Archidioecesis Parisiensis, Concilium Parisiense (1210).
  15. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  16. Caesar, De bello Gallico 7.57-58.
  17. Vide "Parisii" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  18. Ammianus Marcellinus, Res gestae 20.4.
  19. Iulianus, Misopogon (pp. 38–41 apud Google Books).
  20. Ioannes de Hauvilla, Architrenius 2.483–494. Quidam "Attica philosophis" legunt
Fontes Latine conversi
  1. Ἐτύγχανον ἐγὼ χειμάζων περὶ τὴν φίλην Λουτεκίαν· ὀνομάζουσι δὲ οὕτως οἱ Κελτοὶ τῶν Παρισίων τὴν πολίχνην. Ἔστι δὲ οὐ μεγάλη νῆσος ἐγκειμένη τῷ ποταμῷ, καὶ αὐτὴν κύκλῳ πᾶσαν τὸ τεῖχος καταλαμβάνει, ξύλιναι δὲ ἐπ´ αὐτὴν ἀμφοτέρωθεν εἰσάγουσι γέφυραι, καὶ ὀλιγάκις ὁ ποταμὸς ἐλαττοῦται καὶ μείζων γίνεται, τὰ πολλὰ δέ ἐστιν ὁποῖος ὥρᾳ θέρους καὶ χειμῶνος, ὕδωρ ἥδιστον καὶ καθαρώτατον ὁρᾶν καὶ πίνειν ἐθέλοντι παρέχων. Ἅτε γὰρ νῆσον οἰκοῦντας ὑδρεύεσθαι μάλιστα ἐνθένδε χρή. Γίνεται δὲ καὶ ὁ χειμὼν ἐκεῖ πρᾳότερος, εἴτε ὑπὸ τῆς θέρμης τοῦ ὠκεανοῦ (στάδια γὰρ ἀπέχει τῶν ἐννακοσίων οὐ πλείω, καὶ διαδίδοται τυχὸν λεπτή τις αὖρα τοῦ ὕδατος. . . . ἀλεεινότερον ἔχουσιν οἱ τὸ χωρίον οἰκοῦντες τὸν χειμῶνα, καὶ φύεται παρ´ αὐτοῖς ἄμπελος ἀγαθή, καὶ συκᾶς ἤδη τινές εἰσιν οἳ ἐμηχανήσαντο.

Bibliographia

Val de Seine
Vallis Sequanae
Palais Luxembourg Sunset Edit
Hortus Luxemburgi
Catacombes De Paris
Puticuli Lutetiae reliquia circa 6 millionum hominum tenent.
Bibliographica
  • Boutier, Jean. Les plans de Paris des origines (1493) à la fin du XVIIIe siècle: études, carto-bibliographie et catalogue collectif. Lutetiae, 2003
Lexica et atlantes
  • Busson, Didier. Carte archéologique de la Gaule: 75, Paris. Lutetiae: Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1998. ISBN 2-87754-056-1
  • Chadych, Danielle, et Dominique Leborgne. Atlas de Paris. Évolution du paysage urbain. Lutetiae: Parigramme, 2002.
  • Fierro, Alfred. Histoire et dictionnaire de Paris. Lutetiae: Robert Laffont, 1996. ISBN 2-221-07862-4
  • Garden, Maurice, et Jean-Luc Pinol. 2009. Atlas des Parisiens de la Révolution à nos jours: population, territoire et habitat, production et services, religion, culture, loisirs. Lutetiae: Parigramme. ISBN 978-2-84096-618-0.
  • Lazare, Louis, et Félix Lazare. Dictionnaire administratif et historique des rues de Paris et de ses monuments. Lutetiae, 1844 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org.
  • Lurine, Louis, ed. Les rues de Paris. Paris ancien et moderne; origines, histoire, monuments, costumes, murs, chroniques et traditions. 2 voll. Lutetiae: Kugelmann, 1844 Textus apud archive.org.
  • Sandron, Dany, Philippe Lorentz, et Jacques Lebar. 2006. Atlas de Paris au Moyen Âge. Espace urbain, habitat, société, religion, lieux de pouvoir. Lutetiae: Parigramme.
Editiones documentorum
  • Farge, Arlette, et Laurent Turcot, eds. Flagrants délits sur les Champs-Élysées: Les dossiers de police du gardien Federici (1777-1791). Lutetiae: Mercure de France, 2008.
  • Franklin, Alfred, ed. Estat, noms et nombre de toutes les rues de Paris en 1636 d'après le manuscrit inédit de la Bibliothèque Nationale. Lutetiae: Willem, 1873Textus apud archive.org.
  • de Lasteyrie, Robert, ed. Cartulaire général de Paris; ou, Recueil de documents relatifs à l'histoire et à la topographie de Paris. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1887 Textus apud archive.org
  • Sauvage, Odette, ed. 1978. Lutetiae descriptio, par Eustache Knobelsdorf (1567). Gratianopoli. (Latine, Francogallice) (paginae selectae apud Google Books)
Topographica; itinera
  • Paris et ses environs: manuel du voyageur. 15a ed. Lipsiae: Karl Baedeker, 1903 Textus apud archive.org
  • Marchant de Beaumont, François Marie. Le conducteur de l'étranger à Paris: contenant la description des palais, monumens, édifices, musées et bibliothèques de cette capitale. Lutetiae, 1814 Textus apud archive.org
  • Eustathius a Knobelsdorf (Eustathius Alliopagus), Lutetiae descriptio. 1567 (Paginae selectae editionis recentioris apud Google Books)
  • Félix, marquis de Rochegude. Promenades dans toutes les rues de Paris par arrondissements. 20 voll. Lutetiae: Hachette, 1910 Textus apud archive.org
De architectura
  • Paris, formes urbaines et architectures. Lutetiae: Recherches, 1998.
  • Fredet, Jacques. Les maisons de Paris: types courants de l'architecture mineure parisienne de la fin de l'époque médiévale à nos jours, avec l'anatomie de leur construction. Lutetiae: Éditions de l'Encyclopédie des Nuisances, 2003. 3 voll. ISBN 978-2-910386-19-1.
  • Poisson, Georges. Nouvelle histoire de Paris: histoire de l'architecture à Paris. Lutetiae: Bibliothèque historique de la Ville de Paris, 1997. ISBN 978-2-85962-019-6.
  • Texier, Simon. Paris contemporain: architecture et urbanisme de Haussmann à nos jours, une capitale à l'ère des métropoles. Lutetiae: Parigramme, 2005. ISBN 978-2-84096-306-6.
  • Willsher, Kim. "Story of cities #12: Haussmann rips up Paris – and divides France to this day" in The Guardian (31 Martii 2016)
Historica
  • Baldwin, John W. 2006. Paris, 1200. Lutetiae: Aubier. ISBN 2-7007-2347-3.
  • Carbonnières, Philippe. 1997. Lutèce: Paris ville romaine. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-053389-1.
  • Cronin, Vincent. 1989. Paris on the Eve, 1900–1914. Novi Eboraci: Harper Collins. ISBN 0-312-04876-9. (Anglice)
  • Cronin, Vincent (1994). Paris: City of Light, 1919–1939. Novi Eboraci: Harper Collins. ISBN 0-00-215191-X  (Anglice)
  • Druon, Maurice. 1964. Paris de César à Saint Louis. Lutetiae: Hachette (Francogallice)
  • Favier, Jean (1997). Lutetiae. Lutetiae: Fayard. ISBN 2-213-59874-6  (Francogallice)
  • Grimaud, Renée (2004). L'Île-de-France gallo-romaine. Lutetiae: Éditions Parigramme. ISBN 2-84096-319-1  (Francogallice)
  • Hazan, Eric (2002). L'invention de Paris. Lutetiae: Éditions du Seuil. ISBN 978-2-02-068535-1  (Francogallice)
  • Hillairet, Jacques (2005). Connaissance du vieux Paris. Lutetiae: Rivages. ISBN 2-86930-648-2  (Francogallice)
  • Jones, Colin (2004). Paris: the biography of a city. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0670033936  (Anglice)
  • Le Clère, Marcel. 1985. Paris de la préhistoire à nos jours. Lutetiae: Bordessoules.
  • Marchand, Bernard (1993). Paris, histoire d'une ville: XIXe-XXe siècle. Lutetiae: Le Seuil. ISBN 978-2020128643  (Francogallice)
  • Roux, Simone. 2003. Paris au Moyen Âge. Lutetiae: Hachette.
  • Turcot, Laurent. 2007. Le promeneur à Paris au XVIIIe siècle. Lutetiae: Gallimard.
  • Wakeman, Rosemary (2009). The Heroic City: Paris, 1945–1958. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 9780226870236  (Anglice)
De urbe hodierna et futura
  • Angle, Caroline. Paris et sa couronne. Lutetiae: FNAC, Paris, 2006.
  • Chemetov, Paul, et Frédéric Gilli. Une région de projets: l'avenir de Paris. Lutetiae: La Documentation française, 2006.
  • Chevalier, Louis. Les Parisiens. Lutetiae: Hachette, 1967.
  • Corbin, Alain. "Paris-Province" in Pierre Nora, ed., Les lieux de mémoire. III Les France; 1. Conflits et partages (Lutetiae: Gallimard, 1992) pp. 777–823.
  • Fleury, Antoine, Hélène Mathian, et Thérèse Saint-Julien. "Définir les centralités commerciales au cœur d’une grande métropole : le cas de Paris intra-muros" in Cybergeo: revue européenne de géographie, Apr. 2012.
  • Gilli, Frédéric. "Le Bassin parisien; une région métropolitaine" in Cybergéo: revue européenne de géographie (Apr. 2005).
  • Gilli, Frédéric. "La région parisienne entre 1975 et 1999: une mutation géographique et économique" in Économie et Statistiques 387:3-32.
  • Larceneux, André, et Céline Boîteux-Orain, eds. Paris et ses franges, étalement urbain et polycentrisme. Lutetiae: EUD, 2006.
  • Marchand, Bernard. 2009. Les ennemis de Paris: la haine de la grande ville des Lumières à nos jours. Redonis: Presses Universitaires de Rennes.
  • Pinçon, Michel, et Monique Pinçon-Charlot. Sociologie de Paris. Lutetiae: La Découverte, 2004.
  • Saint-Julien, Thérèse, et Renaud Le Goix, eds., La Métropole parisienne. Centralités, inégalités, proximités. Lutetiae: Belin, 2007.
Commentarii
  • Downie, David. 2015. A Passion for Paris: Romanticism and Romance in the City of Light. Novi Eboraci: St Martin's Press. ISBN 978-1-250-04315-3 (Anglice)
  • Maspero, François (1990). Les Passagers du Roissy-Express. Lutetiae: Éditions du Seuil. ISBN 202012467X  (Francogallice)
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°51′25″N 2°21′5″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "75056" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutetiam spectant.
Archaeologica et topographica
De urbe hodierna et futura
Academia Francica

Academia Francica (Francice Académie française) est una ex quinque Instituti Franciae academiis.

Berytus

Berytus (Arabice: بيروت) urbs circiter 1200000 incolarum est Libani caput. Ante Bellum Civile Libani (1975 - 1991) Berytus Orientis Lutetia appellata erat.

Bucaresta

Bucaresta est caput et urbs maxima Romaniae. Bucaresta etiam Parva (Micul Paris) aut Orientis Lutetia appellatur.

Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta (1919)

Deliberatio de pace componenda Lutetiae habita est ab die 18 Ianuarii anno 1919 ad annum 1920 praeside Georgio Clemenceau. Socii victores primi belli mundani praeparaverunt foedera ut statum futurum ordinarent et hostium devictorum et novarum civitatum. Suadente praecipue Woodrow Wilson, praeside Civitatum Foederatarum Americae, ex hac deliberatione condita est Societas Civitatum.

De Pactione Societatis Civitatum, Propositum aequalitatis inter phyles id est, conatus ad aequalitatem inter gentes affirmandum erat, tamen non admissum est.

Eduardus Herriot

Eduardus seu vulgo Edouard Herriot (natus Trecis die 5 Iulii 1872; mortuus apud Saint-Genis-Laval Rhodani die 26 Martii 1957), alumnus Scholae Normalis Superioris in urbe Lutetia, fuit rerum gestarum scriptor et vir publicus Francicus. Secundo bello mundano contra Regimen Viciacense pugnavit.

Socius etiam fuit Academiae Francicae in quam anno 1946 cooptatus est. Magister civium Lugdunensium fuit ab anno 1905 usque ad annum 1940 rursusque ab anno 1945 usque ad annum 1957. Ter fuit praeses consilii, id est primus minister Franciae:

a die 14 Iunii 1924 ad diem 10 Aprilis 1925

a die 19 Iulii 1926 ad diem 21 Iulii 1926

a die 3 Iunii 1932 ad diem 14 Decembris 1932

Francia

Francia, rite Respublica Francica (Francice République française), est terra in Europa occidentali sita ac civitas sui iuris, cui adiunguntur nonnullae regiones, praefecturae et territoria transmarina in aliis continentibus et oceanis sita. Quibus territoriis exceptis Francia metropolitana, maxima ex parte in finibus Galliae antiquae sita, a Mari Mediterrananeo ad Oceanum Britannicum et Mare Septentrionale, et a Rheno flumine ad Oceanum Atlanticum patet, aliquando L'Hexagone ('hexagonum') ob geometricam terrae formam appellata. Finitur (modo horologii a parte septentrio-orientali incipiens) a Belgica, Luxemburgo, Germania, Helvetia, Italia, Monoeco; ad meridiem ab Hispania et Andorra. Ad Britanniam insulam trans Manicam (aut denuo sub eandem per Cuniculum Freti Gallici) itur. Francia, civitatum Europaearum (sine Russia et Ucraina) amplissima, est una e rebus publicis Unionis Europaeae conditricibus et omnium maxima quod ad aream attinet; cuius fines incolunt ad sescenties octogies centena milia hominum. Caput et princeps urbium Francicarum est Lutetia.

Francia nonnulla per saecula fuit potestas maior grave habens pondus culturale, oeconomicum, militare, politicum tam in Europa quam in orbe terrarum. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo Francia colonias in magnis Americae Septentrionalis regionibus deducebat; saeculis quidem undevicensimo et vicensimo ineunte imperium magnitudine illorum temporum secundum constituit (Britannico enim maximo), magnis Africae Septentrionalis, Occidentalis, Mediaeque et Asiae Meridio-Orientalis partibus et multis insulis Pacificis comprehensis.

Insula Franciae (regio hodierna)

Insula Franciae (vulgo Île-de-France /il də fʀɑ̃s/) est regio administrativa sive provincia Franciae hodierna. Caput regionis est urbs Lutetia.

Huic regioni sunt praefecturae octo:

Urbs Lutetiae

Sequana et Matrona

Evelinae

Exona

Alta Sequanae

Sequana et Sanctus Dionysius

Vallis Matronae

Vallis EsiaeAntiquae praefecturae fuerunt:

Sequana

Sequana et EsiaMense Decembri 2015 Valeria Pécresse, candidata ad praesidium in comitiis huius provinciae, vicit, proxime accedente Claudio Bartolone.

Ioannes Baptista Lamarckius

Ioannes Baptista Lamarckius (Francogallice Jean-Baptiste de Monet de Lamarck; natus Bazentini Picardiae Franciae die 1 Augusti 1744; mortuus Lutetiae die 18 Decembris 1829) fuit botanicus ac palaeontologiae et zoologiae peritus Francicus.

Ioannes Casimir-Perier

Ioannes Casimir-Périer, vulgo praenominibus plenis Jean Paul Pierre Casimir Casimir-Périer (Lutetiae natus die 8 Novembris 1847; ibidem mortuus die 11 Martii 1907) fuit politicus.

E familia argentariorum virorumque publicorum ortus, filius Augusti Casimir-Perier, alumnus fuit lycei Condorcet et universitatis Parisiensis. A secretis iuxta patrem laboravit (qui minister a rebus internis operam dabat primo ministro Adolpho Thiers). In bello Franco-Prussico militavit. Ipse mox legatus est apud conventum nationalem Francicum ab anno 1876. Praeses consilii a die 3 Decembris 1893 usque ad diem 30 Maii 1894 ac praeses rei publicae Francicae ab 27 Iunii 1894 ad 16 Ianuarii 1895 meruit.

Lutetia (circulus Slovaciae)

Lutetia (Slovacice Okres Lučenec) est unus septaginta novem Slovaciae circulorum in regione Neosolium. Urbs eiusdem nominis est caput huius circuli, cui 72.802 incolarum anno 2009 sunt.

Museum Lupariense

Museum Lupariense (Francice: Musée du Louvre), museum Franciae maximum, in Lutetia ad Sequanam flumen iacet in Palatio olim Regio. His in aedibus conservatur Leonardi Vincii nota tabula puellae Iucundae.

Regia sive palatium Luparae die 10 Augusti anno eversionis rerum Francicarum 1793 in museum conversum est. Anno 2008 ad 8 milliones peregrinatorum accepit.

Cum Museum Lupariense primitus turris esset, attingens Philippo II in anno 1190, ut defendere Lutetiam contra Vicingos pugnantes posset, tamen est nunc museum cohibens unem maximae collectionis artium in toto terrarum. Cum Lupariense aedificaret in medio Lutetiae inter Sequanam et Palatio olim Regio, per totam historiam fuit protus locus artificium et laboratu et hominibus aditu. Adventu Francia res novae commutationes advento, acciderunt. Mense Maio 1791 consilium imperavit ut Lupariense fieret "locum qui conferrat monumentos scientiarum et artium". Mense Augusto 1792 populus erat sic demens de divitias regis Ludovici XVI ut is ceperit eius pecuniam tamquam suam. Res publica timuit furtum sic ut ei creaverint commisionem ut memoria rei publicae custodiretur. Tunc anno 1983 praeses Franciscus Mitterrand exposuit quae renovationes possent accidere. Renovationes hae sinerent hospites plus rerum per totum museum videre. Architectus Peius fecit metam hyali medio areae et conversam metam. Commissio Franciae nuntiavit ut assiduitatem congeminatus esse.

Petrus Andreas Latreille

Petrus Andreas Latreille (Francogallice Pierre André Latreille), natus Brivae die 20 Novembris 1762, mortuus die 6 Februarii 1833, fuit studiosus herpetologiae, entomologiae, arachnologiae et carcinologiae Francicus.

Primum Imperium Francicum

Primum Imperium Francicum (vulgo Premier Empire) fuit regimen Francicum inde a die 18 Maii 1804, cum Napoleo Bonaparte senatus consulto imperator Francorum creatus est, usque ad diem 14 Aprilis 1814, cum primum abdicavit, et a die 20 Martii cum Lutetiam rediit, ad diem 7 Iulii 1815 cum Commissio Napolonis II provisoria dissoluta est. Primum Imperium Consulatum Primae Rei Publicae secutum, Prima Restitutione regni incisum, ipse tempore Centum Napoleonis Dierum restitutum, Secunda Restitutione regni terminatum est.

Schola normalis superior (Lutetia)

Schola normalis superior, vulgo École normale supérieure, praeclarissima inter scholas superiores Franciae, iacet in quinto arrotundimento Lutetiae in rue d'Ulm. Constituta est anno 1794 ab Universitate Parisiensi libera, cuius alumnis alterius universitatis diploma etiam nunc obtinendum est, quamquam Monica Canto-Sperber, quae caput fuit ab anno 2005 usque ad annum 2012, creavit diploma scholae. Hodie autem caput scholae est Marcus Mézard.

Sequana

Sēquăna (-ae, m.) (Francogallice Seine) est flumen in Francia.

Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes

Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes est sodalitium iuris pontificii, Lutetia conditum anno 1653 a iesuita Alexandro de Rhodes. Patres huius congregationis sigla M.E.P. habent.Intentio patris de Rhodes erat patres indigenas creare in his communitatibus, quae iam magnae erant.Hodie in Francia, Madagascaria et aliis rebus publicis Asiae (Sinis, Iaponia, Cambosia, Corea Meridiana, Malesia, Singapura, India, Thailandia, Indonesia, Pakistania) adsunt.

Die 31 Decembris 2005, Societas 294 patres, quorum 285 erant presbyteri, habebat.

Tabula administrativa Franciae

Hic videtur tabula administrativa Franciae hodiernae.

Universitas Parisiensis

Universitas Parisiensis, plenius Universitas magistrorum et scholarium Parisiensis (Francogallice Université de Paris) est universitas studiorum Lutetiae in urbe anno circiter 1150 constituta. Chartam regis Francici Philippi II anno 1200, bullam papae Innocentii III (qui ipse scholaris Parisiensis fuerat) meruit. Saeculis insequentibus studiis philosophicis, iuridicis, theologicis innotuit. Nomen collegii theologici Sorbonae compendiose pro universitate omni usurpatur.

Finis universitati Parisiensi bis posita est. Anno 1793 iussu regiminis revolutionarii clausa, ab anno 1806 sub forma quinque facultatum autonomarum, sed non ante annum 1896 sub antiquo nomine "universitatis Parisiensis" restituebatur. Sententiola universitatis redivivae fuit "Hic et ubique terrarum". Cuius functio motibus scholarium anno 1968 abrupta est. Lege eodem anno ab Edgaro Faure lata, singula universitas in successores tredecim anno 1970 divisa est, quae ab initio numeris, deinde agnominibus mutabilibus distinctae sunt: I Panthéon-Sorbonne, II Panthéon-Assas, III Sorbonne-Nouvelle, IV Paris-Sorbonne, V René-Descartes, VI Pierre-et-Marie-Curie, VII Denis-Diderot, VIII Vincennes-Saint-Denis, IX Paris-Dauphine, X Paris-Nanterre, XI Paris-Sud, XII Paris-Est, XIII Paris-Nord.

Urbs Lutetia (praefectura Franciae)

Urbs Lutetia, Francogallice Ville-de-Paris, est praefectura regionis Insulae Franciae civitatis Franciae. Ea praefectura, anno 1968 instituta, anno 2018 abrogata, eundem circuitum habet ac commune Lutetiae. Inter annos 1790 et 1968 Lutetia inclusa est in antiquam praefecturam Sequanam.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.