Linguistica

Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.

Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat.

Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.

Places of articulation
Loci articulationis.

De divisionibus linguisticae

In linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur:

  1. Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
  2. Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem mores et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
  3. Quae sunt partes stracturales et propietates generales linguae humanae? Universalia linguistica -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
  4. Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? Linguae mundi quatenus in classes typologicas dividi possunt?
  5. Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones cognitivas refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
  6. Cur et quomodo mutantur structurae linguarum? Linguistica diachrona et linguistica historica quomodo inter se differunt?
  7. Quae sunt input sive indita descriptionis grammaticae?

Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.[1] Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.

In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit.[2]

Partes linguisticae

Nexus interni

Notae

  1. Itkonen 1978.
  2. Saussure 1922: 20-26.

Bibliographia

  • Aitchison, Jean. 1999. Linguistics: An Introduction. Londinii: Hodder & Stoughton.
  • Akmajian, Adrian, Richard Demers, Ann Farmer, et Robert Harnish. 2010. Linguistics: An Introduction to Language and Communication. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 0-262-51370-6.
  • Crystal, David. 1990. Linguistics. Penguin Books.
  • Fromkin, Victoria, Robert Rodman & Nina Hymes. 2008. An Introduction to Language. Editio octava. Bostoniae: Thomson Wadsworth, ISBN 978-1-4130-1773-1.
  • Greenberg, Joseph. 1948. Linguistics and ethnology. Southwestern Journal of Anthropology 4: 140–147.
  • Hall, Christopher. 2005. An Introduction to Language and Linguistics: Breaking the Language Spell. Routledge
  • Halliday, Michael A. K. 2006. On Language and Linguistics, ed. Jonathan Webster. Londinii & Novi Eboraci: Continuum.
  • Hudson, G. 2000. Essential Introductory Linguistics. Oxoniae: Blackwell.
  • Itkonen, Esa. 1978. Grammatical theory and metascience. Amstelodami: Benjamins.
  • Lyons, John. 1991. Natural Language and Universal Grammar. Novi Ebroaci: Cambridge University Press.
  • Lyons, John. 1995. Linguistic Semantics. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Martinet, André. 1970. Éléments de linguistique générale. Lutetiae: Armand Colin.
  • Sapir, Edward. 1921. Language: An introduction to the study of speech. Novi Eboraci: Harcourt, Brace and company.
  • Saussure, Ferdinand de. 1922. Cours de linguistique générale publié par Charles Bally et Albert Sechehaye avec la collaboration de Albert Riedlinger. Lutetiae: Payot.
  • Taylor, John R. 2003. Cognitive Grammar. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Trask, R. L. 1995. Language: The Basics. Londinii: Routledge.
  • Ungerer, Friedrich & Hans-Jorg Schmid. 1996. An Introduction to Cognitive Linguistics. Harloviae Angliae: Longman.

Nexus externi

Abecedarium Phoneticum Internationale

Abecedarium Phoneticum Internationale, saepe notum ob litteras primas nominis Anglici IPA (International Phonetic Alphabet), sive Francogallici API (Alphabet phonétique international), est abecedarium phoneticum, a linguistis Francicis et Britannicis anno 1888 excogitatum, cuius ratio creandi est sonos omnium linguarum eodem orthographiae systemate explicare.

Ars rhetorica

Ars rhetorica est ars liberalis bene dicendi et scribendi, pars trivii habita. Scribit Isidorus: "Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur" (Etym. 1, 2). Ars grammatica est fundamentum artis rhetoricae.

Ebbe Vilborg

Ebbe Vilborg (natus 14 Februarii 1926) est philologus, docens emeritus linguae Graecae in Universitate Gothoburgensi, Esperantista, lexicographus, et interlinguista Suecicus. Linguae Esperanticae studebat annis 1940, et membrum 1945 factus est Universalis Societatis Esperanticae (Universala Esperanto-Asocio, UEA); ab anno autem 1962 ad 1971 membrum fuit Academiae Esperanticae (Akademio de Esperanto). Studiosus est etiam aliarum linguarum artificiosarum, inter quae interlingua et Volapük.

Aliquot lexica et opera linguistica composuit, sicut Lilla Esperanto-ordboken ('Parvum lexicon Esperanticum') anno 1958, atque Norstedts svensk-latinska ordbok, lexicon Suecico-Latinum anno 2001.

Etymologia

Etymologia (a verbis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum) est necessaria linguisticae historicae pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma ("significans") et vis ("significatum") cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet.

Constat etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Geographia

Geographia (-ae, f.) est scientia locorum et telluris proprietatum.

Grammatica

Grammatica est scientia et ars recte loquendi scribendique, quae in linguarum praeceptis regulisque consistit, subdisciplinas phonologiam, morphologiam, syntaximque complectens, quae usum recte loquendi docent, errores linguae describunt, formas vocabulorum explicant, et partes orationis linguae et regulas verba componendi demonstrant.

Interpretatio

Interpretatio, sive versio vel minus saepe translatio, est textus ex una lingua in aliam versus, vel actio textus vertendi. Primum monumentum litterarum Latinarum est interpretatio Odysseae a Livio Andronico scripta; fabulae Plauti Terentique quasi interpretationes sunt fabularum Comoediae Novae Graecae.Sanctus Hieronymus inter clarissimos interpretatores nominari debet, qui Biblia Sacra ex linguis Hebraica et Graeca Latine vertit; fere undecim saecula postea, Martinus Lutherus ea iterum in sermone patrio (Theodisco) vertit. Gualterius Benjamin textum Scripturarum, qui interpretationem inter lineas habet, quasi paradigmum et exemplar omnium interpretationum esse dixit.

Lingua

Lingua est humana multiplicum communicationis systematum discendorum et adhibendorum facultas, qua sententiae inter homines mittantur et intelligantur. Scientia linguae linguistica vel glottologia vocatur.

Complures bestiae complexis communicationis systematis uti possunt, sed multi rerum naturarum investigatores putant haec systemata linguas non proprie appellari.

Symbola lingua adiuncta per se sunt arbitraria; quamobrem hodie in orbe terrarum sunt multae linguae distinctae.

Pactio de iuribus hominum invalidorum linguas etiam scripturam Braille et linguas gesticulatorias includere definit.

Quaestiones de philosophia linguae (an verba peritias adsimulare possint, exempli gratia) a talibus philosophis sicut Gorgia et Platoni in Graecia Antiqua disputatae sunt. Disputatores quidam, sicut Russavius, animi ex motibus, atque alii, sicut Kantius, solum ex cogitatione rationali linguam exortam esse argumentati sunt. Philosophi vicensimi saeculi, ut Wittgenstein, postulaverunt ipsam philosophiam vero linguae studium esse. Inter claros huius scientiae sunt Ferdinandus de Saussure et Noam Chomsky.

Aestimationes numeri linguarum in mundo inter 5 000 et 7 000 variantur. Quaelibet aestimatio certa tamen, ex distinctione inter linguas dialectosque aliquantulum arbitrario pendet -- dicitur etiam linguam esse dialectum cum exercitu et classi. Linguae naturales sunt, quas aut loqui aut designare homines possint; quaelibet attamen lingua potest in secundaria media inscribi stimulis auditoriis, visualibus aut tactilibus utendo - exempli gratia in scripturis graphica et braille aut in sibillatione. Hoc datur, quia lingua humana ex modalitate non pendet. Secundum quas perspectivas philosophicas de linguae definitione significationeque utaris, “lingua”, ut conceptus generalis, aut ad habilitatem cognitivam communicationis systemata multiplicia discendi atque utendi, aut ad descriptionem ordinum et regularum haec systemata conficientium aut ad descriptionem enuntiationum secundum has regulas eductarum referri potest. Linguae omnes ex processu semioseos ad signa significationibus unicis convertenda pendent. Linguae oris et signorum continent et systema phonologicum, quod gubernet, quemadmodum symbola formarent sequelas - sive verba sive morphemata -, et systema syntacticum, quod gubernet quemadmodum verba atque morphemata combinarentur ad sententias enuntiationesque formandas.

Lingua humana proprietates "productionis", "recursionis" et "distantiae" habet et pendet penitus ex conventione sociali et disciplina. Aedificium multiplex suum ampliorem spectrum expressionum quam ullum systema adhuc cognitum animalium communicationis praestat. Cogitatur linguam adortam esse, cum homines recentes inciperunt systemata communicationis primitivae gradatim mutare, facultatem adepti theoriae alium mentium formandae atque intentionis impertitae. Hoc incrementum nonnumquam cogitatur concidisse cum incremento voluminis cerebri, atque multi linguisti aedificia linguae credunt evoluisse ad functiones communes socialesque speciales efficiendas. Lingua multis locis cerebri humani inest, sed praecipue in locis Broca et Wernicke. Homines linguam adipiscuntur per contactum socialem in pueritia praematura, et liberi generaliter facunde loquuntur post tres annos. Usus linguae profunde implicata cum cultu humano est. Ultra usus suos stricte communes, linguae etiam multos usus sociales culturalesque habet, ut medium identitatem stratumque significandi et partem hospitii ludens.

Linguae videlicet evoluunt et variant per tempus, et historia dictae evolutionis reaedificari potest linguas modernas conferrendo.

Lingua Foroiuliensis

Raetica Romanica lingua Latino genere ortus sermo Grisoni pagi Romanicam linguam, Dolomianam Latinam linguam et Foroiuliensem linguam comprehendit.

Linguae mundi

Linguae mundi numero sunt sive 5 000 sive 6 500 sive 13 500. Enumerari possunt multis modis. Nonnulli earum sunt linguae officiales civitatum (vide Linguarum officialium catalogus); nonnulli habent scripturam (vide sub titulo Scriptura) et in his scripturis opera litteraria componuntur aut ab antiquitate aut tempore nostro (vide sub titulo Litterae). In omnibus fere linguis hodie usitatis exstant traditiones orales (vide sub titulo Traditio).

Infra linguas aliquas notiores reperis sub familiis enumeratas.

Linguist List

Linguist List est grex linguistarum qui cursus electronicos de rebus linguisticis inter se mittunt, et situs interretialis ubi disputatur de rebus linguisticis. Anno 1990 conditus est in Universitate Australiae Occidentalis ab Antonio Aristar, qui iam nunc gregem administrat cum uxore sua Helena Aristar-Dry. Ab anno 1991 situs est in Universitate Michiganiae Orientalis.

Neologismus

Haec pagina de linguistica disserit. Si de consilio Vicipaediae nostrae legere velis, vide Vicipaedia:Noli fingereNeologismus (Graece νεολογισμός < νέος 'novus' + λόγος 'verbum') vel verbum novatum est vocabulum prius non adhibitum.

Orthographia

Orthographia (-ae, f.) est ars recte scribendi. In scholis magistri discipulis orthographiam docent. Dictionaria adiuvant, si quis orthographiam verborum ignorat. Orthographia linguarum per aetates saepe mutata est; itaque interdum textus antiquos legere difficile est.

Philologia

Philologia est interpretatio litterarum et studium orationis contextae. Qui philologiae operam dat, philologus dicitur. Philologi est orationis vel eorum, ex quibus oratio contexta est, verborum sensum et significationem explicare et interpretari. Oratio contexta hodie textus dicitur. Textus, quibus philologi student, plerumque formam scriptam habent.

Prosa

Prosa oratio (prosa, vel prorsa, etymo pro-versa, i.e. 'quae procedit usque ad finem lineae') est oratio soluta, scilicet metro soluta ac libera. Aliquando dicta quoque est pedestris oratio. Similis est sermoni cotidiano et opponitur poesi, quae metro sive versibus sive aliis artificiis a prosa distinguitur.

Prosa saepissime ad res disceptandas notionesque legendas adhibetur. Ergo accommodata est libris, diurnis, magazinis, encyclopaediis, mediis electronicis (radioni, televisioni), pelliculis, epistulis, historiae, philosophiae, biographiae, multisque aliis communicationis generibus.

Radix (linguistica)

Radix in morphologia linguistica est verbi pars, quae significationem lexicalem habet. Latinarum verbi formarum perpoto, perpotas, perpotat radix est /pōt/, quae bibendi actionem significat. Constat igitur radicem esse eam verbi partem quae redditur, postquam omnia affixa grammatica (sicut /per-/ praefixum, /-ō/, /-ās/, /-at/ suffixa) verbi corpori abscisa sunt.

Significatio (linguistica)

Significatio in linguistica est res quam fons vel mittor? per nuntium spectatori vel receptori exprimat, communicet, vel convehat, et quam receptor ex contextu praesente colligat. Pragmatica invicem est studium modorum per quos contextus significationem afficit; formae principales pragmaticae magni momenti sunt contextus linguisticus et contextus situationalis.

Taxinomia linguistica

Taxinomia linguistica est scientia naturalium linguarum in familiis secundum originem vel cognationem congregatarum. Infra habes familias linguisticas ab eruditis vel receptas vel propositas.

Translitteratio

Translitteratio est conversio inter systemata scribendi, cum si potis est una littera in systemate valet idem ac littera in alio. Si systemata inter se non congruunt, sonitus litterarum ipsi notandi sunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.