Lingua Hebraica

Lingua Hebraica[1] vel tantum Hebraea,[2] sive lingua Iudaica[3] (Hebraice עברית ; IPA /ʔivˈʁit/ et /ʕivˈɾit/), est lingua Semitica Occidentalis familiae linguarum Afroasiaticarum. Per historiam consideratur lingua Hebraeorum vel Israelitarum et suorum maiorum. Aliae linguae Iudaicae inter Iudaeos in diaspora habitantes ortae sunt. Praeterea greges non Iudaici lingua Hebraica utebantur, inter quos Samaritani, grex ethnice cognatus. Hebraica ut quotidiana sermonis lingua ante annum 200 p.C.n. esse desierat, et usque aevum medium solum ut? lingua liturgiae Iudaicae et litterarum rabbinicarum superavit. Tum saeculo undevicensimo ut? lingua sermonis et litterarum redintegrata est, et secundum Ethnologue nunc est lingua hominum 5.3 millionum per omnem orbem terrarum habitantium, praecipue in Israel,[4] ubi lingua publica est.

Tempore Evangelii in Bibliis Sacrs praedicationis, dum lingua Aramaica locum occupavit quae iam lingua Hebraica in usu quotidiano Hebraeorum habuerat, lingua Hebraica sollemniori usu reservata est. In Novo Testamento legimus de Hebraica lingua adhibita (una cum Graeca et Latina) in titulo Crucis Dominicae (Luc. 23.38). In Actibus Apostolorum, Paulus Apostolus lingua Graeca utitur, sed numquam lingua Hebraica, nisi in capitulo 22.

Aleppo Codex (Deut)
Pagina e codice "Aleppo" dicta, quae est veterrimus liber manu scriptum Bibliam Hebraicam continens. Liber anno fere 920, erudito Aaron ben Asher dirigente, scriptus est. Haec pagina e libro Deuteronomio provenit.

Post Templum eversum

Templo Hierosolymitano everso, lingua Hebraica fit lingua sacra liturgicaque, tantum pro rebus sacris adhibita, et Graeca Veteris Testamenti versio a Iudaeis reiecta est.

In primaeva Christianitate, Biblia in Graeca (dicta Septuaginta vel LXX) versione saepius lecta erant. Patres Ecclesiae eruditi, sicut Origenes et sanctus Hieronymus, Hebraicam linguam bene noverunt, et ea usi sunt ad interpretandam Sacram Scripturam et ad emendandum eius textum. Ab "Hebraica veritate" sanctus Hieronymus interpretatus est Latine Scripturas—arbitrum illo tempore controversum—scribens versionem quae Vulgata dicitur. Alii patres, sicut Augustinus, aliquando rabbinos Iudaeos consuluerunt ut aliqua dubia in sensu ad verbum melius comprehenderent, sed Christiani fere omnes Hebraicam linguam non noverunt.

Ioannes Reuchlin fuit primus non Iudaeus qui linguam Hebraicam docuit, et Benedictus de Spinoza Compendium grammatices linguae Hebraeae scripsit ad studium rationale Veteris Testamenti e grammatica et philologia intellegendum.

Hodiernis temporibus

Eliezer Ben-Yehuda at his desk in Jerusalem - c1912
Eliezer Ben-Yehuda anno fere 1912 Hierosolyma cum litteris laborat.

Saeculo sexto decimo, humanisti pauci linguae Hebraicae studuerunt, quae notio saepe adhibita fuit a Protestantibus reformatoribus in exegesi aut disputationibus de Sacra Scriptura.

Temporibus hodiernis, ea lingua redintegrata est, etiam Hebraica vocata, quae alphabetam edhibet Hebraicam publicam vocabulariumque ex textibus biblicis Talmudque, et cum grammatica valde elaborata. Auctor et initiator neo-Hebraicae linguae fuit Eliezer Ben-Yehuda (1858-1922).

Nonnulli Iudaei "sancta" lingua pro rebus profanis uti nolunt. Haec lingua neo-Hebraica est lingua publica (cum Arabica) in civitate Israel hodierna adhibita, ubi paene omnes 8 500 000 incolarum eam intelligunt. In aliis mundi regionibus, circa 5 000 000 alii neo-Hebraica lingua utuntur.

Abecedarium Hebraicum

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Abecedarium Hebraicum

Abecedarium Hebraicum ex abecedario Phoenicico deductum est, in quo omnis litterula consonans et nihil vocalis est (quod qualitas est de omnibus linguis Semiticis), et est abecedarium quoque pro lingua Aramaica et hodierna lingua, quae est lingua Iiddica.

litterula fons sonus
א aleph, e bove deductum est.
ב beth, e domu deductum est. b
ג gimel, e camelo deductum est. g
ד daleth, ex ianua deductum est. d
ה he, e cavo aeris deductum est. h
ו vau, e clavo deductum est. v
ז zaiin, ex armis deductum est. z
ח heth, e saepto deductum est. h
ט teth, e serpente deductum est. t
י iod, e manu deductum est. i
כ caph, e manu cava deductum est. c
ל lamed, e stimulo deductum est. l
מ mem, ex aquis deductum est. m
נ nun, e pisce deductum est. n
ס samech, e palude deductum est. s
ע hain, ex oculo deductum est. h
פ pe, ex ore deductum est. p
צ tsade, ex unco deductum est. ts
ק coph, ex occipite deductum est. c
ר res, e capite deductum est. r
ש sin, e dente deductum est. s
ת thau, e cruce deductum est. th

Bibliographia

De re grammatica

  • Durand, Olivier. 2001. La Lingua Ebraica. Profilo storico-strutturale. Paideia, Brescia.
  • Gesenius, Wilhelm, Emil Kautzsch, Gotthelf Bergsträsser. 1983. Hebräische Grammatik. Hildesheim: Georg Olms Verlag (ex editionis 28ae, Lipsiae, 1909), ISBN 3-487-00325-2.
  • Greppi, Genya Nahmani. 1997. Grammatica Ebraica. Mediolani: A. Vallardi.
  • Körner, Jutta. 1996. Hebräische Studiengrammatik. Langenscheidt.
  • Krause, Martin, Michael Pitsch, Martin Rösel, edd. 2008 Biblisch-hebräische Unterrichtsgrammatik. Editio altera, 2010. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter. ISBN 978-3-11-019028-1.
  • Junger, Judith. 1987. Predicate Formation in the Verbal System of Modern Hebrew. Dordrecht: Foris. ISBN 90-6765-368-3.
  • Lieberman, Orna. 2001. Hébreu d'aujourd'hui: grammaire, vocabulaire. Biblieurope.
  • Matheus, Frank. 2011 Ein jegliches hat seine Zeit. Tempus und Aspekt im Biblisch-Hebräischen Verbalsystem, KUSATU.B 1.
  • Meyer, Rudolf. 1992. Hebräische Grammatik. Berolini.
  • Mittler, Doron. 2000. Grammatica Ebraica. Bononiae: Zanichelli. ISBN 978-88-08-09733-0.
  • Ravid, Dorit Diskin. 2012. The Psycholinguistics of Hebrew Spelling. Berolini et Novi Eboraci: Springer. ISBN 978-1-4419-0587-1.
  • Reichert, Eliyahou. 2008. L'Hébreu israélien. Précis de grammaire. Bruxellis: Didier Devillez, Institut d'études du judaïsme.
  • Stähli, Hans Peter. 1985 Hebräische Kurzgrammatik. Göttingen.
  • Stuart, Douglas K. 1976. Studies in Early Hebrew Meter. Missoulae. ISBN 0-89130-100-3.

Lexica

Libri elementarii

  • Jenni, Ernst. 1981. Lehrbuch der hebräischen Sprache des alten Testamentes. Basel. ISBN 3-7190-0706-5.
  • Matheus, Frank. 1997. Einführung in das Biblische Hebräisch (I Studiengrammatik, II Studienbuch für das Gruppen- und Selbststudium). Münster.
  • Neef, Heinz-Dieter. 2003. Arbeitsbuch Hebräisch. Materialien, Beispiele und Übungen zum Biblisch-Hebräisch. Tubingae.
  • Lambdin, Thomas O. 2006. Lehrbuch Bibel-Hebräisch, editio quinta.Brunnen, Gießen.
  • Tichit, Agnès. 2007. Hébreu biblique: Grammaire de base et introduction aux fêtes juives: Textes expliqués: Exercices et corrigés. Collection Langues et cultures anciennes 3. Editio altera. Safran. ISBN 978-2-87457-008-7.
  • Tichit, Agnès. 2004. Le Verbe en hébreu biblique. Conjugaisons, exercices et corrigés. Collection Langues et cultures anciennes 2. Safran. ISBN 978-2-9600469-6-0.

Historia linguae

  • haUniversita haPetucha. Peraqim beToledot haLashon ha'Ivrit. 1–11. Tel Aviv.
  • Bar Asher, Moshé 1998. Fonctions et activités de l’Académie de la langue hébraïque dans l’orientation et le développement de la langue hébraïque, Meta, tom. 43, no. 1.
  • Gesenius, Wilhelm. 1973. Geschichte der hebräischen Sprache und Schrift. Olms.
  • Hadas-Lebel, Mireille. 1995. Histoire de la langue hébraïque, Des origines à l’époque de la Mishna, Collection de la Revue des études juives, Éditions E. Peeters.
  • Hadas-Lebel, Mirelle 1992. L’Hébreu: 3000 ans d’histoire, Albin Michel, collection Présences du judaïsme. ISBN 978-2-226-05865-2.
  • Hoffman,Joel M. 2004. In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language. Novi Eboraci et Londonii.
  • Kutscher, Eduard Yechezkel. 1982. A History of the Hebrew Language. Hierosolymis.
  • Rabin, Chaim. 1988. Die Entwicklung der hebräischen Sprache. Wiesbaden.
  • Sáenz-Badillos, Angel. 1996. A History of the Hebrew Language. Cantabrigiae.
  • Sanders, Seth L. 2009. The Invention of Hebrew. Urbana. ISBN 978-0-252-03284-4.

Notae

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 47r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193–201.
  2. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 193
  3. Gesnerus (ib.) f. 63r.
  4. "Hebrew language report". Ethnologue .

Nexus externi

Abecedarium Hebraicum

Abecedarium Hebraicum (אָלֶף־בֵּית עִבְרִי alefbet ʿIvri) est abecedarium quod ad linguam Hebraicam scribendam adhibetur, cum aliis linguis Iudaicis, insignissime lingua Iudaeo-Germanica, lingua Iudaeo-Hispanica, et linguae Iudaeo-Arabicae. Duae scripti formae in usu fuerunt; primum scriptum Hebraicum vetus, scriptum Palaeohebraicum appellatur, quod magna ex parte in scripto Samaritano conservatum est, quamquam mutatum, cum hodierna abecedarii Hebraici forma, quadrata appellata, est stilizata scripti Aramaici forma, a sapientibus Israelis scriptum Assyrium appellabatur, quia id ex Assyria ortum esse habebatur. Sunt varia litterarum repraesentandarum stili vel modi (in orthographia hodierna, fontes). Est etiam scriptum Hebraicum cursivum, quod loco et tempore variavit.

Abecedarium Hebraicum in viginti duabus litteris consistit. Ei non est casus typographicus, sed quinque litteris sunt distinctae formae cum verbum finiunt. Hebraica a dextra ad laevam scribitur. Principio, abecedarium abjad fuit, solum in consonantibus consistens. Ut in aliis abjad (sicut abecedarium Arabicum), scribae modum excogitaverunt sonorum vocalium per puncta separata notandorum, Hebraice niqqud appellata. Praeterea, in Hebraica rabbinica, litterae א ה ו י etiam matres lectionis adhibentur, signa certorum consonantium ad vocalem notandum. Hoc systema scribendi, cum ad linguam Iudaeao-Germanicam adhibeatur, est abecedarium verum, praeter mutuata verba Hebraica. In hodierno abecedarii usu, ut in lingua Iudaeo-Germanica (sed ע in locum ה substituit), et aliquantum in hodierno lingua Hebraica Israelitica, vocales notari possunt. Hodie, inclinatio orthographiae plenae favet, ubi hae litterae vocales veros agunt.

Academia Linguae Hebraicae

Academia Linguae Hebraicae (Hebraice: הָאָקָדֶמְיָה לַלָּשׁוֹן הָעִבְרִית, HaAkademya laLashon haIvrit) constituta in Israele anno 1953 ut summum institutum sit doctrinae de lingua Hebraica. Apud Universitatem Hierosolymitanam sita est in campo Givat Ram.

Allāh

Allāh (al ilāh 'ille Deus'). est vocabulum Arabicum quod Deum significat. Huic vocabulo sunt cognata in aliis linguis Semiticis, inter quas Elah in lingua Aramaica, ʾĒl in linguis Canaanitis, et Elohim in lingua Hebraica.Vocabulum praecipue a Musulmanis ad Deum significandum adhibetur, sed a Christianis Arabicis ex temporibus prae-Islamicis olim adhibebatur. Saepe, sed non semper, a Bábistis, Bahá'ístis, Indonesiis, Melitensibus Christianis, et Iudaeis Mizrahis adhibetur. Christiani et Sikhs in Malaesia Occidentali hoc verbum utuntur et usi sunt ad Deum attingendum. Quod controversias civiles et legitimas ibi effecit, quia leges in Malaesia Occidentali non Islamicos vocabuli usus vetat.

Bethleem

Bethleem (sive Bethlehem; Arabice: بيت لحم Bayt Laḥm, Hebraice ביתלחם Bet léḥem / Bet láḥem, Graece Βηθλεέμ) est oppidum iuxta urbem Hierosolyma situm, quod locus natalis Iesu Christi et antecessoris David Regis putatur. Lingua Hebraica nomen significat 'Domus Panis', aptum civitati natalicii Panis Angelici. Arabice potius significat 'Domus Carnis', scilicet eius qui dedit carnem suam in salute hominum. Vera autem origo fortasse in nomine dei pagani Dachi (Accadice: Laḫmu) restat. Hic sub Ecclesia Nativitatis (saeculi VI) invenitur antrum nativitatis Iesu, locus ubi, secundum scripturas, Maria "peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio." (Lc 2:7) Hic etiam Sanctus Hieronymus in altera caverna habitavit, et hic scripsit Biblia Vulgata.

Iam propheta Michaea scripsit (Mich. 5:2): "et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis."

Biblia Hebraica

Haec pagina est de textibus Hebraicis ac Aramaicis collectis; ut de canone Iudaico legas, vide Tanach; ut de variis canonibus Christianis legas, vide Vetus Testamentum.

Biblia Hebraica est terminus technicus ab hominibus studiosis Bibliorum extra Iudaismum adhibitus ad Tanach (תנ"ך) sive Vetus Testamentum denotandum. Hae litterae maxima ex parte Lingua Hebraica conscriptae sunt, quaedam partes Lingua Aramaica (fere dimidia libri Danielis pars, partes libri Esdrae et aliae). Terminus creatus est, ut de his litteris in foro academico sine ulla allusione ad traditiones particulares sive scholas theologicas tractari possit.

Biblia Hebraica etiam in usu est tamquam titulus editionum scientificarum texti Masoretici:

Inter annos 1906-1955 Rudolphus Kittel 9 editiones foras dedit.

Ab anno 1966 Deutsche Bibelgesellschaft Biblia Hebraica Stuttgartensia sex editionibus usque ad annum 1997 edidit.

Ab anno 2004 Deutsche Bibelgesellschaft Biblia Hebraica Quinta foras dat omnes varietates manuscriptorum in Qumran repertorum nec non Masorah Magnam complectentia.

Compendium grammatices linguae Hebraeae

Compendium grammatices linguae Hebraeae est opus Benedicti de Spinozae de lingua Hebraica ad studia Veteris Testamenti fovenda anno 1677 editum, auctore mortuo. Dixit primum

Quoniam linguae cuiusque fundamenta literae, & vocales sunt, dicendum ante omnia nobis est, quid apud Hebraeos litera, quidque vocalis sit. Litera est signum motus oris eo loco facit, unde sonus ore editus audiri incipit. Exempli gratia, א significat principium soni in gutture addiri ex ipsius apertura ב autem principium soni in labiis ex eorum apertura audiri; ג vero in sine linguae, & palati, etc. Vocalis est signum indicans certum, & determinatum sonum. Unde intelligimus, vocales apud Hebraeos non esse literas & ideo apud Hebraeos vocales literarum animae appellantur, & literae sine vocalis corpora sine anima.

Franciscus Delitzsch

Franciscus Delitzsch (Lipsiae die 23 Februarii 1813 natus; ibidem mortuus die 4 Martii 1890) fuit theologus Lutheranus et Linguae Hebraicae peritus Germanicus.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Libri Latini

Libri latini sunt libri ab auctoribus latine loquentibus linguā Latinā scripti.

Plurimi libri latini a tempore Imperii Romani vel Medio Aevo traditi sunt.

Biblia appellata Vulgata, e lingua Hebraica translata, inter libros notissimos sunt. Historica autem opera sunt e.g. C. Iulii Caesaris Commentarii de Bello Gallico et C. Suetonii Tranquilli "De vitā XII Caesarum" aliaque sunt. Quoque non obliquendi labores mythorum fabularumque tanti ut "Aeneida" Vergilii. Aeque volumina notissima in politicā rhetoricā philosophiāque scripta a Cicerone erant. Item erā classicā Latinae scripti erant libri textusque epistularum poēmarumque a poētis antiquis Martiale Cattullo Vergilio et ceteris.

Temporibus secundis linguā Aeternā maximum usā jam non solum poētae scriptoresque laboraverunt eā sed quoque viri docti medici et alii eruditi. Antea lingua horum Graecia fuit Sumera fuerat. Praecipue notandi sunt monachi et ceteri servi religionis quia illos usos esse Latinā. Nempe ab iis opera multa Medio Aevo scripta sunt ab iis autem Latina Aevi inventa erat.

Postea temporibus Renascentiae ventis omnes intellegentes illam utebantur. Post linguae mundi Galliae Germaniae Britanniae fiebantur et dignitas Latinae iebat nullum.

Sic multa opera prae saeculo XVIII primum cleris scripta erant.

Lingua Hebraica Hodierna

Hebraica Hodierna (Hebraicis: עברית חדשה, Ivrit Chadashah) quoque nota ut Israeli Hebraica (Hebraice: עברית ישראלית ivrit yisre'elit) est lingua recta provecta ex Hebraica Biblia vel Mishnaica sermo in Israele. Hebraica hodierna habetur lingua revicta. Nam resuscitator eius habetur Eliezer Ben-Yehuda. Hebraica hodierna est grammatice lexicoque uniformis sed Israelitas e diversis culturae diversas pronuntias habent quarum omnia recte perpenduntur ab auctoritatibus linguis. Inter diversas pronuntationes sunt: Ashkenazi, Sephardic, Mizrahi et Themanos (quae maxima putantur expressus ad vetus hebraicam in scripturis temporibus)

Linguae Semiticae

Linguae Semiticae sunt divisio linguarum Afrasiaticarum. Linguae Semiticae temporibus antiquis in regionibus Asiae australoccidentalis adhibiti sunt, paulloque postea in Erythraea et Aethiopia, hodie autem post migrationibus Islamicis etiam in Africa boreali.

Litterae Hebraicae

Litterae Hebraicae in scriptis antiquis, mediaevalibus, hodiernisque Hebraice compositis consistunt. Quae sunt una e primariis litterarum Iudaicarum generibus, quamquam exstant res a gentilibus Hebraice scriptae. Litterae Hebraicae in multis orbis terrarum terris variis per aetates mediaevalibus hodiernisque productae sunt, cum litterae Hebraicae hodiernae plerumque essent litterae Israeliticae. Samuel Iosephus Agnon Praemium Nobelianum Litterarum anno 1966 accepit, mythistoriarum fabularumque brevium causa, cuius scripta unicam Hebraicae biblicae, Talmudicae, hodiernaeque compositionem exhibent.

Mar (titulus)

Mar titulus, potius Mor enuntiatus, lingua Syriaca (ܡܪܝ) ortus dominus valet. Nomini anteponitur.

Nasi (discretiva)

Nasi potest esse:

nomen mensis Linguae Arabicae, vide Nasi (mensis).

Oryza in Lingua Malayana sive Indonesice (e.g. Nasi goreng)

Titulus insignis Linguae Hebraicae (Nāśī’ / נשיא) valens "princeps" in Lingua Hebraica Biblica, "patriarcha" (synedrii) in Lingua Hebraica Misnaica (vide: Patriarchatus terrae Israel), aut "praeses" in Lingua Hebraica Moderna.

nomen plurium hominum, inter alios:

Jehuda ha-Nasi (Juda I) (165-217), Iudaeus doctus et patriarcha terrae Israel

Pronuntiatio Aschenatum Hebraica

Lingua Hebraica Aschenatum (Hebraica הגייה אשכנזית vel Yiddish אַשכּנזישע הבֿרה) vel Pronuntiatio Ascenatum vel Pronuntiatio Aschenatum Hebraica est systema pronuntationis in Hebraica Bibliae Mishanaicaeque favorente in usu in Liturgia et studio de Torah a Ascenato exercitu. Superest ut singula lingua sacra intra quasdam partes communitatis Haredi, immo secus hodierna Hebraica in Israel, quamquam usu sua intra Aschenates extra Israel maxime diminuit.

Susa (Irania)

Susa (-orum, n. vel rarius -ae, f.) (Graece: Σοῦσα, Lingua Hebraica Biblica: שושן Šũšan, Lingua Persica moderna شوش Šũš) est antiquissima Iraniae urbs in provincia Susiana sita, cuius olim fuit caput.

Thanach

Thanach (Hebraice: תנ״ך, TNK) est acronymium, quo in religione Iudaica canon Bibliorum Hebraicorum appellatur. Ex tribus partibus Thora ("praecepta"), Nebiim ("prophetae") et Chethubim ("scripta") constat, quae secundum antiquitatem ac momentum theologicum ordinatae sunt. Philo Alexandrinus 22 libros (pro 22 litteris abecedarii Hebraici) numeravit, editio hodierna 24 libros habet. Secundum Henricum Graetz circa annum 100 a.C.n. in synodo apud Iamniam habita canon Bibliorum Hebraicorum constitutus est. Quae hypothesis, etsi saeculo vicesimo vigebat, his diebus magis magisque in dubium vocatur.

Thanach idem est ac Textus Masoreticus aut Miqra (מקרא), quae Latine "id quod legitur" sonat. Miqra est notio antiquior, lingua Hebraica hodierna verba Thanach et Miqra sine discrimine commutantur.

Theologia

Theologia (a verbo Graeco θεολογία = θεός 'deus' + λόγος 'verbum', 'dictum') est scientia rerum divinarum. Plurimae religiones theologiam habent, sed non omnes, cum tractare rationabiliter de deis non sit omnium religionum. Etenim complures aliter in experientia vel doctrina sine usu rationis fundamentum habent. Vocabulum theologia, tamen, generaliter significat theologiam Christianorum vel forsitan Iudaeorum, quia hae religiones systematice tractant de rebus divinis, ex hereditate philosophorum Graecorum. Verumtamen, philosophia a nonnullis dicitur ancilla theologiae, praesertim a tempore theologorum scholasticorum.

Theologia praesumit capacitatem humanam rationabiliter rerum divinarum pendendi, et fundamenta sumit ab experientiis humanis et a revelatione divina.

Aliqui putant etiam theologiam scientiam recentiorem religionis esse, quamquam theologia Christiana non includit? scientiam hodiernam ut religionem, cum atheistica sit, sed secundum aliquos scientia hodierna sui iure religio est, quia communitas fidei fit.

Theologia naturalis seu theodicea est pars philosophiae.

Vocalizatio Tiberiana

Vocalizatio Tiberiana (Hebraice ניקוד טַבְרָנִי ,niqqud Tiberiana); est systema signorum diacriticorum a Masoretis occidentalibus, qui in urbe Tiberia habitaverunt, consonantibus textus Bibliorum Hebraicorum (sive Tanach) additorum; hoc systema etiam ad alias litteras vocalizandas adhibitum est, ut mox aliis vocalizandi methodis (ut puta Vocalizationi Babylonicae) praevaluit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.