Lingua Arabica

Lingua Arabica[1] sive sermo Arabicus[2] (-onis, m) est lingua in familia linguarum Semiticarum, in quibus et est Hebraica Aramaicaque, cognata, qua centena milia hominum non tantum in paeninsula Arabica, sed etiam in Africa Septentrionali et magna Orientis Proximi parte loquuntur. Arabicus est etiam liturgicus religionis Islamicae sermo.

Nomen Arabicum potest significare vel Arabicam litterarum vel multa genera sermonum eiusdem; ab Arabis prioris ut dialecti posterioris videntur, et Arabica litterarum ut lingua normalis.

  • Arabica litterarum, اللغة العربية الفصحى (quae est lingua Arabica pura) lingua et Alcorani et mediorum praesentium per Africam Septentrionalem a Maroco usque ad Iraciam est.
  • Arabica colloquialis sive dialectalis significat multa genera linguarum seu dialectorum nationum regionumve, quae a lingua Arabica classica derivatae sunt et per Africam Septentrionalem et per Orientem Medium sermone cottidiano adhibentur. Hae nonnunquam inter se affatim differunt et his locutiones mutuo incomprehensibiles sint. Dialectis infrequenter communicatum sit, sed nonnumquam in litteratura (praesertim in arte scaenica poësique), notabiliter in Libano et Aegypto; etiam per instrumenta communicationis socialis familiariter.

Aliquando difficile est redditu rerum Islamicarum Arabicarumque nisi verbis Arabicis. Alcoranus lingua Arabica expressus est et traditionaliter Muslimi impossibile esse reddere ac constare fideliter cum primitivo credunt—vero, ante nuper numquam ab nonnullis sectis creditum est reddendum. Quamquam lingua Arabica frequenter cum religione Islamica associata est, Christiani tamen Arabici, Iudaei Orientales, ac Mandaei Iraciani etiam Arabice loquuntur; neque maior Muslimorum pars loquitur, solummodo locutiones conditas cognoscunt ut precantur.

Verbum Latinum algorismus derivatum est a nomine inventoris algebrae—quod etiam verbum Arabicum est quam alchemia, alcohol, et azimutum. Vide indicem verborum Latinorum ab origine Arabica. Numeros arabicos (0 1 2 3 4 5 6 7 8 9) Europaenses et alii cum glyphis variis utuntur. Lingua Hispanica plurima verba Arabica habet.

Lingua Arabica (عربية `Arabiyya)
Fabulatus est: Algerium, Aegypto, Cuvaito, Iemenia, Iracia, Iordania, Israel, Libano, Libya, Mauretania, Maroco, Omania, Palaestina, Quataria, Sudania, Syria, Tunesia, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, et multis aliis
Regio: Orbis Arabicus
Fabulantes: 225 miliones (secundum Ethnologue; fabulantes nativi totarum dialectorum)
Status:
Classificatio
genetica:
Afrasiaticae

 Semiticae
  Centrales
   Meridionales
    Arabica

Notae linguae
ISO 639-1 ar
ISO 639-2 ara
SIL ABV
Linguasphere 12-AAC
Dispersión lengua árabe
De Lingua Arabica

Dialecti

Arabicae colloquialis est nomen earum linguarum seu dialectorum quibus homines per orbem Arabicum loquuntur, quae a lingua litterarum differunt. Divisio principalis dialectorum est utrum Occidentales (vulgo: Maghreb) an Medii Orientis; etiam sequitur utrum manentes an a rebus novandis abhorrentiores vagas Beduinorum. Lingua Melitica descensa ab Arabica, tamen existimata est distincta. Fabulantes nonnullarum dialectorum cum eis aliarum dialectorum nequent invicem comprehendere; praesertim, quamquam Medioorientalenses invicem comprehendere possunt, non Occidentalenses (tamen ut conversus non verus est, propter ubiquitatem pellicularum et aliorum mediorum Medioorientalium, praesertim ex Aegypto.)

Substrata linguistica dissimilitudinem dialectorum afficientia dant multa verba nova, ac afficunt appellationem syntaximque; tamen affecit magis in plurimas dialectos ut in linguis Romanicis retentio vel mutatio verbum classicarum. E.g., Iracianum aku, Levantinum fiih, Africanum Septentrionale kayen significat 'adest', ab yakuun, fiihi et kaa'in Arabice litterarum.

In coëtibus principalibus est:

  • Arabica Occidentalis
  • Arabica Baetica (exstincta)
  • Arabica Aegyptia
  • Arabica Sudanica
  • Arabica Orientalis
  • Arabica Iraciana
  • Arabica Sinus
  • Arabica Najdi
  • Arabica Iemenica

Alphabetum

Alphabetum Arabicum ab Aramaico oriundum est ei simile, ut abecedarium Cyrillicum vel Copticum similia alphabeti Graeci sunt. Traditionaliter differentiae aliquot erant translationum utrum scripturae Occidentalis an Orientalis; praecipue, quod fa punctum inferum, qaf unicum superum habebat in Occidente, ac quod ordo litterarum differebat in usu numerali. Atqui translatio Occidentalis relicta est, praeter calligraphiam et scholas Alcoranicas Africae Occidentalis. Alphabetum Arabicum, quam Hebraicum, dextra ad laevum scripta sit.

Consonantes

Consonantes phonemae Arabicae solitae
Labialis Inter-dentalis Dentalis/Alveolaris Palatalis Velaris Uvularis Pharyn-galis3 Glottidalis
plana emphatica plana emphatica
Nasalis م m ن n
Muta surda ت طt̪ˁ كk قq ء ʔ
sonora بb د ضd̪ˁ جdʒ~g1
Fricativa surda ف f ث θ سs ص ش ʃ خx~χ4 حħ هh
sonora ذ ð ظ ðˁ~zˁ ز z غ ɣ~ʁ4 ع ʕ
Approximans ل l2 ي j و w
Tremula ر r

Grammatica

Nomen Arabicum habet unum tribus ex casibus, aut nominativum, aut genitivum, aut accusativum, et unum tribus ex numeris, aut singularem, aut pluralem, aut dualem (pro duabus rebus). Illos casus indicat 'u' pro nominativo casu, 'i' pro genitivo, 'a' pro accusativo.

Nexus interni

Notae

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 9v; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193-201. "Lingua Ismaelitica" seu "Hagarena": Kircherus (ibid.).
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Bibliographia

Libri antiquiores
Libri recentes
  • Grigore, George. 2007. L'arabe parlé à Mardin: Monographie d'un parler arabe périphérique. Bucharest: Editura Universitatii din Bucuresti. ISBN (13) 978-973-737-249-9.
  • Haywood, et Nahmad. 1965. A New Arabic Grammar. London. ISBN 0-85331-585-X.
  • Lane, Edward William. 1893, 2003. Arabic English Lexicon. ISBN 81-206-0107-6.
  • Mumisa, Michael. 2003. Introducing Arabic. Goodword Books.
  • Thelwall, Robin. 2003. Arabic: Handbook of the International Phonetic Association. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-63751-1.
  • Traini, R. Vocabolario di arabo. Romae: I.P.O.
  • Vaglieri, Laura Veccia. Grammatica teorico-pratica della lingua araba. Romae: I.P.O.
  • Versteegh, Kees. 1997. The Arabic Language. Edinburgh University Press.
  • Watson, Janet. 2002. The Phonology and Morphology of Arabic. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Wehr, Hans Wehr. 1952, 1985. Arabisches Wörterbuch für die Schriftsprache der Gegenwart: Arabisch-Deutsch. Harassowitz. ISBN 3-447-01998-0.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Arabicam spectant.
Aegyptus

Aegyptus (Lingua Aegyptia antiqua km.t; Coptice: ⲕⲏⲙⲉ; Arabice: مصر Miṣr), publice Res publica Arabica Aegypti, est respublica et civitas sui iuris praecipue in Africa Septentrionali sita, cum Paeninsula Sinaitica, ponte terreno ad Asiam Occidentalem ducente.

Circa 1 020 000 chiliometrorum quadratorum lata, paeninsulam Sinaitica (in austro-occidentali Asiae parte sitam) comprehendit, dum maxima civitatis pars in Africa Septentrionali iacet. Libyae ab occidente, Sudaniae a meridie, Mari Rubro ab oriente, Israel a boreo-oriente et Mari Mediterraneo a septentrionibus finitima est.

Plerique Aegyptii oras fluminis Nili (circa 40 000 km²) et Canalis Suesiensis incolunt. Latae areae Saharensium desertorum pars sunt. Caput est Cairus, magna amplius 15 000 000 incolarum metropolis. Quam numero incolarum sequuntur Alexandria Magna cum tribus milionibus et dimidio incolarum, et Giza in Cairensi urbana agglomeratione sita, urbs duorum millionum; Subra Alchaema (Arabice: شبرة الخيمة) (quae etiam in Cairensi agglomeratione est) et Portus Said millionem incolarum superant.

Antiqua Aegypti cultura novam civilizationem monumentaque insignia excoluit, sicut pyramides, templum Carnacense et Vallem Regum. Hodie Aegyptus praecipua politicae culturaeque sedes Arabico in mundo large putatur.

Algerium

Algerium est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel "Mazicensis" (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Arabes

Arabes vel Arabi (Arabice ‏العرب‎ al-ʿarab; Graece Ἄραβες) sunt ethnos linguae Semiticae in paeninsula Arabica et in Africa septentrionali, quorum maxima pars in terris Arabicis habitat. Multi autem etiam in diaspora in multis aliis terris vivunt, imprimis in Brasilia, Argentinia, Francia, et Civitatibus Foederatis.

Qui sint Arabes aliis temporibus ac culturis aliter definiebatur. Non ad Arabas pertinent Mazicani, Somali, Curdi, Persae, Turcomanni, Aramaei/Assyri, hābešā (Aethiopes, et Erythraei) et alii qui in terris Arabicis vivunt. Multi eorum lingua Arabica ut secunda lingua loquuntur.

Doha

Doha (nomen vernaculare; lingua Arabica culta ‏الدوحة al-Dauḥa) est Quatariae urbs et caput. Circiter 400000 homines hanc urbem incolunt.

Iemenia

Iemenia, plenius res publica Yemenita est media regio apud veteres Arabiam Felicem et Sabaeam appellatam, nunc autem civitas sui iuris in Paeninsula Arabica sita.

Ab anno 2015 bellum civile in Iemenia gestum est.

Insulae Comorianae

Insulae Comorianae (rite Comoriane: Udzima wa Komori, Francice: Union des Comores, Arabice: الاتحاد القمري‎, al-Ittiḥād al-Qumurī et Qamarī) est civitas in Oceano Indico, cuius caput est urbs Moroni. Die 6 Iulii 1975 libertatem accepit a Francia. Comoriani et insulam Mayotte a Francia postulant, quae autem suffragium pro Francia tulit et die 31 Martii 2011 praefectura Francica facta est.

Libanus

Haec pagina civitatem Asiaticam tractat. Si incensum quaeris, vide Tus.

Libanus est civitas in Asia sita, Mare Mediterraneum adiacens.

Libya

Libya (Arabice: ليبيا) est civitas sui iuris in Africa sita 6 461 454 incolarum (anno 2011), ex antiquis regionibus Cyrenaica et Tripolitania constans. Caput Tripolis est.

Marocum

Marocum, (Lingua Berberica rite ⵍⵎⵖⵔⵉⴱ - l-Meġrib, sed etiam ⵎⵓⵔⴰⴾⵓⵛ sive Murakuc, Arabice المغرب - al-Maġrib) est civitas sui iuris in Africa Septentrionali sita. Urbs primaria olim fuit Marrochium (unde commune regni omnis nomen derivatur), hodie autem Rabatum.

Mauritania

Mauritania est civitas in Africa. Caput Mauritaniae est Urbs Nuakchottensis.

Nomina Latina e lingua Arabica mutuata

Nomina stellarum et hominum hic inclusa non sunt. De quibus vide: Nomina stellarum Arabica et Index nominum Latinorum Arabum Persarumque Medii Aevi.

Ab octavo saeculo p.C.n., magna parte terrarum Mare Mediterraneum circumiacentium ab exercitibus Arabicis occupata, gentes Europae multa nomina e lingua Arabica mutuatae sunt. Quorum partem e lingua Arabica colloquiali primum in linguas vulgares transmissam postea lingua Latina sibi adscivit, partem e litteris Arabicis derecto in versionibus Latinis adhibitam inde linguae vulgares receperunt. Multa horum nominum lingua Arabica ipsa ex aliis linguis, ut Persica et Graeca, mutuata erat.

Omania

Omana sive Omania, plenius status Omanensis est civitas in Arabia. Anno 1971 libertatem a Britannia adepta est.

Orbis Arabicus

Orbis Arabicus (Arabice العالم العربي - Al-Alam Al-Arabi) omnes comprehendit civitates Africae Orientisque Medii ubi plerique Arabice loquuntur.

Quataria

Quataria,, vel Catura, plenius status Qatarensis (Arabice ‏قطر‎ Qaṭar) est civitas sui iuris, accurate monarchia, in Asia sita. Caput est urbs Doha. Die 3 Septembris 1971 civitas libertatem a Britanniarum Regno capessivit.

Regnum Castellae

Regnum Castellae (Hispanice: Reino de Castilla, iam Reyno de Castiella) fuit civitas Hispaniae medii aevi condita a Ferdinando I anno 1035. Ex regno Navarrae surgit postea Sanctius III Navarrae mortuus est et regnum divisit.

Anno 1230, Ferdinandus III Sanctus iunxit Castellam et Legionem.

Somalia

Somalia, plenius res publica Somaliensis est civitas Africana. Caput est Mogadiscio; finitimae civitates sunt Gibutum, Iemenia, Kenia, Aethiopia. Civitas anno 1960 libertatem a Britannia et Italia accepit cum nam Somalia Britannica cum Somalia Italiana in novam civitatem liberam Somalicam contributa est.

Incolae Somaliae Somalienses appellantur; maxima eorum pars sunt Somali. Huius civitatis incolae anno 2001 sunt 7 500 000. Est Somalia hodierna a bello civili vexata: nam pars septentrionalis nomine Somalilandiae libertatem desiderat; Puntlandia est regio libera.

Syria

Syria (Arabice سورية, Suriya) est civitas sui iuris in Asia, cuius caput est Damascus, urbs quae duos aeroportus habet. Syria etiam fuit provincia Romana antiqua.

Tunesia

Tunesia est civitas sui iuris in Africa Septentrionali, inter Algeriam et Libyam sita; tempore Romano appellabatur tantum Africa. Caput est Tunes, prope Carthaginem sita. Tunesia ad Mare Mediterraneum sita est. Incolae "Tunesiani" Latine appellantur. Multi ad Tunesianum Maris Mediterranei litus apricantur; nonnulli ibi hibernant. Etiam aedificia Romana et ruinas Poenas spectare volunt.

Tzadia

Tzadia (Arabice تشاد, Francogallice Tchad) est natio in Media Africa, cuius terra antiqua nomine Latino classico Garamantia plerumque cognita est. Caput est N'Diamena.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.