Liber electronicus

Liber electronicus est liber in formam electronicam redactus. Liber electronicus inter novissimas res informaticas hodie per interrete et computatrum tabulare praebitas est.

Libri electronici per computatra leguntur vel per instrumenta peculiaria ad propositum quae dicuntur analogium electronicum, exempli gratia ille Sony Reader et Amazon Kindle. Haec instrumenta propritim creantur eo consilio, ut experientia libri veri legendi duplicetur, in quantum possibile sit.

Cum liber electronicus primum creaverunt, multi putabant eum libro usitato surrogare. Opus autem librorum communum usque hodie non diminuit propter usum librorum electronicorum.

AmazonKindleUser2
Mulier librum legit analogio electronico generis Amazon Kindle

Nexus interni

Arcadius Avellanus

Arcadius Avellanus (Hungarice: Árkád Mogyoróssy) (1851–1935) fuit fautor propugnatorque notus Latinitatis vivae ardens, etiam Latine scriptor, magister, interpresque. Ab anno 1894 periodicum nomine Praeco Latinus ad sermonem Latinum propagandum edidit.

Balaena

Haec pagina balaenas sensu vulgari tractat. Si genus taxinomicum quaeris, vide Balaena (genus).

Balaena (-ae, f.) (Graece φάλ(λ)αινα) est quodlibet ex nonnullis mammalibus aquaticis quae infraordinem Cetaceorum comprehendunt. Sunt circa octoginta novem species, quae in duos parvordines digeruntur: Mysticetos et Odontocetos.

Genus (ars)

Genus (-eris, n.) est quaelibet categoria aesthetica quae etenim varias figuras artium vel culturae praebet, exempli gratia litteras, musicam, picturam, sculpturam. Cuique arti sunt suum genus et eius subgenera.

In genere cinematographico, in exemplo, sunt comoedia et drama, duo magni subgenerum greges, sed etiam sunt varia subgenera varie appellata, inter quae cinematographi vel pellicula activa (vel actionis), adolescentium (teen film), animata, artium martialium (de artibus martialibus, bellica (de bello), calamitatum, casuum, commercialis (blockbuster), de serie B (B-film), documentaria, epica, erotica, exspectationis (Anglice thriller), experimentalis fictionis scientificae (de fictione scientifica), "gore," historica (de rebus historicis), infantium, cinematographia musica (de rebus theatri musici), "nigra," occidentalis (Anglice western), phantastica (de phantasia), politica (de politia), cinematographia pornographica (pornographia adultis dicata), terroris.

Grampus griseus

Grampus griseus est species cetaceorum familiae Delphinidarum, sola species generis Grampi. Inter animalia artissime conecta sunt Globicephala, Feresa attenuata, Peponocephala electra, et Pseudorca crassidens.

Herbicida

Herbicida est chemicum plantas ingratas continendas adhibitum. Herbicidae selectivae certas plantarum inutilium species continent sed proventui desiderato non nocent, cum herbicidae non selectivae adhiberi possunt ad terram, locos industriae et constructionis, ac ferrivias et aggeres ferriviarum purgandos quia omnes materias plantarum interficiunt quas tangunt. Praeter hanc distinctionem, aliae distinctiones implicant persistentiam (etiam actionem residualem dictam, cum merx in situ manet et agere continuat), modum susceptionis (utrum a foliis solum supra humum, per radices, an aliter absorbeatur), et mechinationem actionis (quomodo fungitur). Per historiam, merces sicut sal et alii sales metallici pesticidae adhibebantur; qui autem gradatim obsolescunt, nonnullique in nonnullis civitatibus interdicuntur ob eorum perseverantiam in solo, et ob curas de toxicitatem et contaminatione aquae terrestris. Herbicidae etiam in pugnis et bellis adhibitae sunt.

Herbicidae hodiernae saepe sunt synthetici naturalium hormonum plantarum imitatores, qui se incremento plantarum petitarum interponunt. Vocabulum herbicida organica herbicidas agriculturae organicae destinatas significare coepit; quae saepe sunt herbicidis syntheticis minus efficaces et pretiosiores, et in materias naturales conduntur. Nonnullae plantae, inter quas genus Juglans et species Ailanthus altissima, suas pesticidas naturales gignunt; talis herbicidarum naturalium actio, cum aliis interactionibus chemicis coniunctis, allelopathia appellatur. Propter repugnantiam herbicidae, maiorem in agricultura curam, multae merces etiam herbicidas cum aliis modis actionis commiscent.

In Civitatibus Foederatis anno 2007, 83 fere centesimae omnis usus herbicidiorum, per pondus enumeratae, in agricultura adhibebentur. Anno 2007, impensae pesticidarum per totum orbem terrarum circa $39.4 billiones fuerunt; quarum herbicidaes circa 40 centesimas constituerunt, et maximam partem fuit, ante insecticidia, fungicidia, et alia genera. Minores quantitates adhibentur in silvicultura, systematibus pascuorum, et administrationis regionum quae pro habitatione faunae sunt.

Humanitates digitales

Humanitates digitales sunt regio investigationis, rationis docendi, et creationis quae intersectionem computationis et disciplinarum humanitatum tractat. Humanitates digitales, ex campis computationis humanitatum, computationis humanisticae, et praxis humanitatum digitalium extractae, varias res comprehendunt, inter quas curatio corporum interretialium et magna copia datorum culturalium effossa. Humanitates digitales materias digitizatas et digitales natos amplectuntur, rationesque disciplinarum humanitatum a maioribus traditas (sicut historia, philosophia, linguistica, litterae, ars, archaeologia, musica, studia culturalia) et scientiarum socialium cum instrumentis a computatione suppeditatis (sicut visualisatio datorum, recuperatio informationis, datorum repositorium, fodina datorum, statistica, fodina textuum), publicatio electronica) coniungens. Subcampi humanitatum digitalium orti sunt, inter quos studia programmaturae computatralis, studia suggestuum, et studia codicum criticorum.

Liber

Liber (-bri, m.) est res usitate ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet; qui eodem tempore fieri potest res physica ad scripturam continendam concepta, opusque ab auctore ad legendum compositum. Nomen liber multas alias significationes habere potest, sicut monstrat pagina discretiva. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Notum est Romanis antiquis librum arborum ad scribendam olim in Europa et in India adhibitum; an ex hoc usu defluit sensum bibliographicum verbi libri haud pro certo habetur.

Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri plantae in formam voluminis aut e charta cottonea in formam codicis confecti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti ab impressoribus in prelis typographicis fabricantur, e domis editoriis divulgantur, in librariis et per interrete venduntur, a privatis bibliophilis necnon bibliothecis emuntur et conservantur.

Liber (sensu 'rei physicae') omnium aliorum maximus est ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe (civitatis Birmaniae) servatus, sed inter libros in forma codicis confectos maximus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Iosua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle religatus, perspicillo apparatus.

Librorum (sensu "operis legendi") omnium inclytissimus esse dicitur Biblia, ab initio a Iudaeis, mox addito Novo Testamento a Christianis recepta; sed etiam Alcoranus a Musulmanis. Librorum saecularium longissimus fuit encyclopaedia Sinica Yongle Dadian, 11 095 voluminum constituta, anno fere 1407 exscripta; hanc autem Vicipaedia Anglica, encyclopaedia electronica, anno 2006 quo ad longitudinem pertinet supervicerit.

Litterae Canadae

Litterae Canadae sunt litterae in Canada natae. Scriptores Canadiani varia genera produxerunt, ob gratias latissimas geographice historiceque moti.

Indigenae in America Septentrionali multis saeculis ante primum contactum Europaeum et Confoederationem Canadae constituam terram occupaverunt, prodigam et multiplicem culturae, identitatis, linguae, artis, litterarumque historiam tenentes. Litterae indigenae est vocabulum anceps, quia omni gregi culturali sunt suae distinctae linguae, traditiones orales, fabulae, mores. Ergo, litterae indigenae in Canada est vocabulum amplius ad varietatem linguarum traditionumque inter communitates intellegendam.

Praevalentes culturae Europaeae post colonizationem Canadae fuerunt Anglica, Francogallica, et Goedelica. Post "Announcement of Implementation of Policy of Multiculturalism within Bilingual Framework" a Petro Trudeau primo ministro anno 1971 promulgatum, critici academicique Canadiani gradatim agnoscere coeperunt pluria genera scriptorum lectorumque exsistere. Immigratio internationalis litteras rei publicae magnopere movit, praecipue decenniis recentioribis. Ex annis 1980, diversitas ethnica culturalisque in litteris Canadae manifesta est, multis e clarissimis scriptoribus Canadiensibus identitatem minoritatis ethnicae, dualitatem socialem, et variationes culturae vehementius dicentes. Canadiani autem linguas praeter Anglicam et Francogallicam agnoscere minus volunt.

Narratio servitutis

Narratio servitutis est genus litterarum quod in memoriis scriptis ab Africanis in servitutem in Britanniarum Regno et eius coloniis quondam redactis consistit, inter quas regiones Civitates Foederatae, Canada, et civitates Caribicae. Fere sex milia servorum ex America Septentrionali et regione Caribica eorum vitas saeculis duodevicensimo et undevicensimo enarraverunt, narrationibus in 150 fere libris vel libellis editis. In Civitatibus Foederatis per Magnam Depressionem Oeconomicam (annis 1930), plus quam 2300 additiciae historiae orales de vita servae a scriptoribus sub aegide Procurationis Progressus Operum operantes collatae et editae sunt, Franklino D. Roosevelt praeside. Plurima ex viginti sex colloquia interrogatoria per machinam phonographice impressa a Bibliotheca Congressionali conservantur.

Nonnulla ex primis commentariis captivitatis in Anglia et Insulis Britannicis notis scripta sunt ab Europaeis albis et deinde ab Americanis captis et aliquando in servitutem in Africa Septentrionali redactis, plerumque a piratis Barbaris. Qui fuerunt unum ex latis narrationum captivitatis generibus litterarum ab Europaeis Angloloquentibus scriptis. Ex saeculo duodevicensimo, memorias a colonis aliisque hominibus Americanis in America Septentrionali et Civitibus Foederatis comprehenderunt qui captivi Indorum fuerunt. Nonnullae narrationes captivitatis bene notae ante Res Novas Americanas editae sunt, quae formis per narrationes captivitatis in Africa Septentrionali statutis saepe parebant. Memoriae Americanae Septentrionales scriptae sunt ab Americanis a tribubus occidentalibus per migrationes saeculo undevicensimo captis.

Distinctio captivorum servorum et captivorum belli Europaeis et Americanis non semper conspicua fuit. Latius generis nomen est litterae captivitatis. Quia servitus internationalis saeculis vicensimo et vicensimo uno persistit, narrationes additiciae iam scribuntur et eduntur.

Parvum prelum

Parvum prelum est publicator cuius vectigal per annum certum finem non attingit. Usitate in Civitatibus Foederatis hic finis $50 milliones aestimatur, post res redditas et decessiones. Parva prela etiam definiuntur societates editoriae quae minus quam decem titulos per annum peraeque proferunt, quamquam nonnulla plus agunt.

Nomina parvum prelum, publicator liber, et prelum liberum saepe ut pares producuntur, et prela libera publicatores definiuntur qui partes magnarum conglomarationum vel corporationum multinationalium non sunt. Hae societates sic definitae sunt fere dimidium portionis venalis industriae quae libros profert. Multa parva prela sese fictioni generum, poesi, vel libris vel magazinis editionis restrictae dedunt, sed sunt milia quae desiderio non fictionis utuntur.

Physeter

Physeter est genus odontocetorum cui est una species viva, Physeter macrocephalus. Fossilia duarum specierum agnoscuntur quae in eodem genere ponuntur: Physeter antiquus (5.3 – 2.6 mya) ex Pliocaeno Franciae, et Physeter vetus (2.6 mya – 12 ka) ex Quaternario Georgiae.

Pomologia

Pomologia (a pomum (fructus) + -logia 'studium') est disciplina botanices quae fructus investigat et colit. Vocabulum fructicultura (a fructu et cultura) etiam adhibetur. Investigationes pomologicae animum plerumque in evolutionem, cultum, et studia physiologica arborum fructiferarum intendunt. Inter fines et proposita profectus arborum fructiferarum sunt amplificatio virtutis fructuum, ordinatio temporum productionis, et imminutio impensarum productionis. Homo qui se in scientia pomologiae implicat pomologista appellatur

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.