Liber Numeri

Vide etiam paginam discretivam: Numeri (discretiva)

Bacchiacca - Moses Striking the Rock
Numeri (20:11): "Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta."

Liber Numeri (Graece Αριθμοί; Hebraice בְּמִדְבַּ֥ר Bəmiḏbar, "in deserto"‬, quartum libri verbum) est quartus liber Bibliorum Sacrorum.

Nexus externus

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Asiongaber

Asiongaber (Hebraice עֶצְיֹן גֶּבֶר ), secundum librum Numeri, fuit statio non longe a monte Sinai ad orientem versus ubi Israëlitae ex Aegypto fugientes tentoria posuerunt; quam stationem liber Deuteronomii, eandem rem referens, iuxta Ailath collocat. Auctor libri I Regum asseverat regem Salomonem portum statuisse "in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea" unde naves mercatorias ad Ophir misit; addit regem Iudae Iosaphat "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber". Secundum Liber II Chronicorum Iosaphat naves suas ad Tharsis, minime ad Ophir, mittere voluit, destructionemque navium prophetavit Eliezer filius Dodiae de Maresa: "Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua." Flavius Iosephus oppidum Asiongaber tempore suo nomen Berenice gerere asseverat.Archaeologus Nelson Glueck collocationem Asiongaber ad ruinas castelli antiqui posuit nomine Tell el-Kheleifeh, constructi (sicut ipse censuit) saeculo X a.C.n. Eruditus recentior Gary Pratico hanc collocationem dubitavit, nulla in eis ruinis ante saeculum VIII a.C.n. facta reperiens, nulla post saeculum V a.C.n.; culturam incolarum Asiongaber minus ad regionem Palaestinam, potius ad Edom adpropinquare voluit.

Bdellium

Bdellium (-i n.) est resina aromatica ex arbore Commiphora wightii expressa et per multa saecula ab hominibus in sacris et medicinis usitata. In quinque seu pluribus traditionibus cognita est (sed ab omnibus e regionibus Levantis civitatum hodiernarum Iraniae, Afganiae et Pakistaniae derivata) et sub multis nominibus, quas cognitiones a scriptoribus mediaevalibus et recentibus in una recomponuntur. Nomina habuit Accadice budulhu, Hebraice bedolach, Graece et Latine "bdella" ac "bdellium", Sanscrite gulgulu (unde apothecariis hodiernis saepius gum guggul), Arabice muql, Sinice Anxi xiang (scil. "aroma Arsacidarum"). Talia nomina interdum resinas ex arboribus germanis, inter quos C. stocksiana, signaverunt.

Iochebed

Secundum Torah, Iochebed (Hebraice יוֹכֶבֶד vel יוֹכָבֶד 'Yahweh est gloria') fuit filia Levi, mater Aaron, Miriam, et Moysis, atque uxor Amram (eius amita quoque). Nulla eius vitae singula exstant. Secundum fabulam Iudaicam, ea in Sepulcro Matriarcharum in Tiberia sepelitur.

Nazaraeus

Nazaraeus (Hebraice נזיר, nazir, 'consecratus, separatus') secundum Biblia fuit vir sive mulier qui votum habebat, ut se Deo consecrarent. Lex Nazaraei reperitur capitulo 6 libri Numerorum. Nazaraei a vino abstinebant, pilos non secabant, et ad mortuos non ingrediebantur. Cum tempus voti completum sit, Nazaraei radebant "ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et pone[ba]t super ignem" cum aliis oblationibus, a sacerdote oblatis.Iudaei Orthodoxis votum Nazaraei etiamnunc theoretice possibilis est, sed Templo Hierosolymitano absenti id non exercetur.

Pentateuchus

Pentateuchus (Graece πεντάτευχος, "quinque libri"), sive Thora (Hebraice תּוֹרָה Torah, "praeceptum, doctrina"), est prima pars Bibliorum Hebraicorum, seu Veteris Testamenti, cui quinque libri sunt:

Liber Genesis

Liber Exodus

Liber Leviticus

Liber Numeri

Liber Deuteronomii

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.