Liber Iudicum

Liber Iudicum (Hebraice: שופטים ; Latine: Iudices) est liber Veteris Testamenti, cuius argumentum est historia Israel ab occupatione Palestinae usque ad initium regni Saul (circiter annum 1050 a.C.n.), cum Israel est rectus a iudicibus. Illustrissimi homines in hoc libro sunt Debora, Gideon, Samson, et Samuel.

Rembrandt Harmensz. van Rijn 146
Nuptiae Samsonis et Dalilae, opus Rembrandt anno 1638

Nexus externus


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Iudex

Iudex est qui decernit utrum reus criminis accusatus innocens sit an non, aut lites civiles decernit. Sententia iudicis iudicium nominatur.

Antiquis temporibus, iudices aut magistratus rei publicae fuerunt (quorum summus in populo Romano praetor fuit) aut velut Athenis cives iudicando sorte destinati. Nostra vero aetate, iudices in magistratibus numerari non solent, ut quorum arbitrium legis tantum vinculis obstrictum neque ulli imperio subiectum ab omni parte liberum esse oporteat et integrum.

Veteres in Tartaro, ubi Rhadamanthys Minosque iudices essent, iudicium esse futurum de probis pravisque hominum factis narraverunt.

In Vetere Testamento iudicis voce nonnumquam verbum Hebraicum שופט redditur, qui est honos gubernatoris vel dictatoris similis (confer autem verbum Punicum שפט (sufes), et quo officio fungatur, qui in descriptione scuti Achillis apud Homerum in Iliade basileis appellentur).

In Novo autem Testamento praedicitur Iesum Christum olim esse iudicem hominum omnium venturum: "[deus] eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro [Iesu Christo], quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis" (Actus Apostolorum 17:31).

In certis causis, praecipue in civitatibus Anglo-Saxonibus, iudex distinguitur a iurata, duodecim hominibus hominum ex populo convocatis.

Liber I Samuelis

Liber I Samuelis (Hebraice: Sefer Sh'muel ספר שמואל) est liber Veteris Testamenti, primus ex libris Samuelis.

Nebiim

Nebiim (Hebraice: נְבִיאִים prophetae) sunt libri prophetarum in Vetere Testamento Iudaico (Thanach). In prophetas priores, res populi Israel priores demonstrantes, et posteriores dividuntur.

Prophetae priores sunt:

Liber Iosue,

Liber Iudicum,

Libri Samuelis (Liber I Samuelis et Liber II Samuelis),

Libri Regum (Liber I Regum et Liber II Regum).Prophetae posteriores:

Isaias,

Ieremias,

Ezechiel (in tribus libris).nec non Dodecapropheton:

Osee,

Ioel,

Amos,

Abdias,

Ionas,

Michaeas,

Nahum,

Habacuc,

Sophonias,

Aggaeus,

Zacharias,

Malachias (in uno libro).

Samgar

Samgar, secundum librum Iudicum Veteris Testamenti, filius Anath, iudex fuit in Israël post Aod [en] sed ante Debbora [en] et Barac [en]. Liber Iudicum eum sexcentos viros Philisthiim vomere occidisse, atque ipsum defendisse Israel narrat. Rursus in carmine Debborae celebratur. An idem sit, qui sub nomine "Semma filius Age Ararites" in libro Samuelis altero refertur, haud liquet.

Samson

Samson (Hebraice ןשִׁמְשׁוֹן ,Šhimšhôn) fuit vir immanis fortis Bibliae. Filius Manoei, Samson unum fuit iudicium in superiore memoria in Israel. Consecratus fuit facturus nazaræus genus sacerdotis ut Angelus mandavit. Adulescens pollebat capilis quibus secuit Delila. Debile captus exoculatusque a Philistinis.

Samuel (propheta)

Samuel (Hebraice Shmû'ēl 'nomen Dei') fuit propheta Veteris Testamenti, qui in regno Israel prodiit. Ab eo gesta in primo illorum duorum Samuelis librorum leguntur. Samuel est dux in Israel antiqua in libris Samuelis in Biblia Hebraica. Notus etiam ut propheta ab Christianis et Muslimis et memoratur secundo capitulo Qur'an, quamquam non nominatur per se. Cuius status, sicut visus ab litteris rabbinicis, est ultimus iudicium hebraicium, primusque inceptus vaticinari terra Israel. Ita duas aetates cuspide erat. Primores duos reges israeli et Saul et David ab eo in regem uncti sunt.

In loco tradito sepulturae prophetae, sc. in vico Nabi Samwil in Cisiordania sito, temporibus militum cruce signatorum abbatia ordinis Praemonstratensis fuit, nostris autem temporibus ibi et synagoga et meschita sunt.

Saul (rex)

Saul (Hebraice: שאול Šā’ûl vel Sha'ul) secundum Biblia Sacra fuit (veri similiter XI saeculo a.C.n.) primus rex Israelis a propheta Samuele unctus, id est consecratus.

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.