Liber Exodus

Liber Exodus[1] (Graece Ἔξοδος, 'exitus'; Hebraice שְׁמוֹת‬, Shəmōṯ, 'nomina') est liber secundus Pentateuchi, qui liber de Iudaeorum ex Aegypto Moyse duce exitu narrat. Liber Exodus decalogum continet, id est secundum Christianos et Iudaeos decem maxima praecepta moralia a Deo proposita.

Moses041
Moyses cum tabulis decalogi (Opus Iosephi de Ribera

Notae

  1. Vide Novam Vulgatam; brevius Exodus, e.g. apud Augustinum, Contra Adimantum Manichaei discipulum 1.6.

Bibliographia

  • Assmann, Jan, Exodus: Die Revolution der Alten Welt, Beck, 2015. ISBN 978-3-406-67430-3.

Nexus externus

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Aaron

Aaron (Hebraice אַהֲרֹן‎ Ahărōn, Arabice هارون Hārūn, Graece (Septuaginta) Ααρών) in Bibliis Hebraicis et Alcorano, saepe "Aaron sacerdos" (Hebraice אֵהֲרֹן הֵכֹּהֵן) et semel "Aaron Levita" (Hebraice אַהֲרֹן הַלֵּוִי ) appellatus, fuit frater maior natu Moysis et propheta Dei. Sacerdotalia suae tribus munera repraesentat, qua re primus pontifex Israelitarum fit.

Decalogus

Decalogus (ex Graeco δεκάλογος, δέκα λόγοι 'decem verba') sive decem praecepta sunt verba Bibliorum quae Christiani et Iudaei pro principiis moralibus ac fundamentis fidei a Deo Monte Sinai dederunt. Bis in Bibliis Hebraicis (Vetere Testamento invenitur: et libro Exodo 20:1–17 et libro Deuteronomii 5:4–21.

Iochebed

Secundum Torah, Iochebed (Hebraice יוֹכֶבֶד vel יוֹכָבֶד 'Yahweh est gloria') fuit filia Levi, mater Aaron, Miriam, et Moysis, atque uxor Amram (eius amita quoque). Nulla eius vitae singula exstant. Secundum fabulam Iudaicam, ea in Sepulcro Matriarcharum in Tiberia sepelitur.

Iosue (persona Biblica)

Iosue est persona Biblica in Thora apparens, et praesertim persona principalis libri Iosue. Secundum Biblia fuit filius Nun et successor Moysis, igitur dux Israëlis tribuum. Fuit speculator cum Chaleb in Chanaan. Natus est in Aegypto ante eventum Exodum appellatum. Cum Iosue in pugna ad urbem Hiercho sacerdotibus bucinis clangere et populo clamare iussisset, muri coruerunt et populus urbem vicit.

Moyses

Moyses, seu Moses (Hebraice מֹשֶׁה, pronuntiatu hodierno Moshe, Tiberiano Mōšéh, ISO 259-3 Moše ; Graece Mωϋσῆς seu Mωσῆς; Arabice موسىٰ Mūsa), secundum Biblia Hebraica et Alcoranum fuit dux religiosus, vir legifer, et propheta, cui auctoritas Torah usitate attribuitur. Ipse, Hebraice etiam Moshe Rabbenu (מֹשֶׁה רַבֵּנוּ, ad lit. 'Moyses noster praeceptor') appellatus, est propheta maximi momenti in Iudaismo, qui etiam gravis propheta in Christianitate, Islam, aliisque religionibus habetur.

Num Moyses revera vixerit, numque vera eius historia in Libro Exodo sit, inter archaeologos et Aegyptologos ardenter disputantur, eruditis scientiarum Biblicarum inconstantias logicas, nova indicia archaeologica, indicia historica, cognatasque mythos originis in cultura Canaanitarum proferentibus. Alii historici adfirmant singula biographica et originem Aegyptium Moysi tributa significare fuisse certum ducem civilem et religiosum, qui se in confirmatione tribuum Israelitarum in Canaan ad finem Aetatis Aeneae implicavit.

Secundum Librum Exodum, Moyses quodam tempore nascitur cum eius natio, Hebraei sive Filii Israel, se numero tam augent, quam angetur mens pharaonis, regis Aegyptii, ne Israelitae auxilium inimicis Aegypti dent. Cum igitur pharao omnes pueros Hebraicos recentes natos necari iubet, Iochebed, Hebraica Moysis mater, Moysem infantulum in fiscella celat, qui ut infans expositicius a regali Aegypti familia adoptatur. Moyse iuvenis cuidam agitatori servorum mortiferum vulnus dat, et trans Mare Rubrum ad terram Madian effugit, ubi in deum Israel in forma fruticis flammantis incidit. Deus eum Aegyptum revertere ad petendos Israelitas liberatos compellit. Aegyptiis Decem Pestilentiis adfectis, ille Exodum Israelitarum ex Aegypto trans Mare Rubrum ducit, postquam ei ad Montem Sinai ad tempus habitant, ubi ille Decalogum accipit et Tabernaculum exstruitur. Post quadraginta erraticos in desertis annos, Moyses anno centesimo vicensimo aetate suae moritur, Terra Promissa a longe ex Monte Nabone iam visa.

Iudaismus rabbinicus vita Moysis par 1391–1271 a.C.n. computavit; memoria autem Christiana tempus prius adsumere solet.

Pentateuchus

Pentateuchus (Graece πεντάτευχος, "quinque libri"), sive Thora (Hebraice תּוֹרָה Torah, "praeceptum, doctrina"), est prima pars Bibliorum Hebraicorum, seu Veteris Testamenti, cui quinque libri sunt:

Liber Genesis

Liber Exodus

Liber Leviticus

Liber Numeri

Liber Deuteronomii

Regnorum successio

Regnorum successio in fontibus propheticis necnon historicis Hellenisticis et Romanis variis modis enumeratur. In Oraculorum Sibyllinorum liber tertius reperimus post mortem prolis Titanum: "Post haec surrexit tantum, volventibus annis, Aegypti regnum. Persarum deinde secutum est, Medorum, Aethiopumque, atque Assyriae Babylonis. Inde Macedoniae regnum Aegyptique secundum, denique Romanum." Rursus longius eadem oracula successionem ordinant: "Prima domus crescet Salomonia, quae reget omnes Phoenices Asiaeque viros ... post Graeci imperium capient diri atque superbi, unde Macedoniae populus dominabitur ingens ... sed Deus hunc etiam fundo subvertet ab imo. Post aliud regnum incipiet, gens vestibus alba, multiplici capite, occiduo quae litore surgens ibit in imperium magnum, multosque potentes subruet." Quod regnum "multiplici capite" Romanorum esse intellegimus, minime a regibus sed a Senatu populoque directum; haec enim in Aegypto scripta sunt "proles dum septima regnet Aegypti regum qui Graeca ab origine surgent," i.e. regnante Ptolemaeo VI.Regnum seu imperium quartum tali modo in libro Daniel saeculo II a.C.n. describitur: "Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Et sic ait: 'Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.'" Nonnulli hoc regnum Romanorum esse censerunt, alii Alexandri Magni regnum. Cosmas Indicopleustes quattuor bestias quattuorque regna Danielis intellegit esse Assyriam, Mediam, Persarum regnum a Cyro conditum, Macedonum tandem ab Alexandro.Aelius Aristides ("In Romam oratio)" quattuor regna enumerat e quibus Romanorum ultimum optimumque fuerit: "Etenim qui ante vos potentia polluerunt, ii domini et servi aliorum alii vicissim atque adulterini monarchi fuerunt, quippe qui locum velut in pilae ludo mutarent: sic ut Macedones Persis, Persae medis, Medi Syris paruerint. At vos, ex quo principes habuerunt, omnes cognoscunt. Itaque tanquam ortu liberi et ad imperandum continuo nati, omnia quae eo pertinerent rite vobis comparasti et rempublicam qualem antehac nemo constituistis, legibus et ordine perpetuo singulis tradito."Roma igitur omnes orbis terrarum divitiae aut consumit aut destruit: haec sine pluribus asseverant Oracula Sibyllina. Auctoritates autem in Talmud Babylonica quomodo haec res acciderit ordinatim e fontibus Biblicis explicant. Ioseph in Aegypto omnes pecunias in aerario regis congregavit. Iudaei in exsilium abstulerunt. Rex Sesac a Roboam sumpsit et in Aegyptum misit. Rex Asa a rege Zara Aethiopi divitias conquisivit, posteaque e templo tollit et in Damascum misit. Rex Iosaphat retulit. Rex Achaz "spoliata domo Domini et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera". Ezechias, Sennacherib rege Assyriorum devicto, rursus divitias nactus est. Sedecia rex Chaldaeorum debellavit omnesque divitias in Babylonem removit. Unde Persae, unde Macedones, unde Romani vicissim habuerunt.

Rubus ardens

Rubus ardens est res mirabilis quae, apud Librum Exodus (3:1–21), in Monte Sinai a Moyse visa sit: fruticem flagravisse, a flammis autem non consumptum:

Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet, et non comburetur" (Exodus 3:1).Hac in fabula, frutex in eo loco stabat ubi Moyses a Deo destinatus est ut Israelitas ex Aegypto in Canaan conduceret.

Vocabulum Hebraicum pro frutice in narratione adhibitum est seneh (סנה), quod praecipue ad plantas generis Rubi spectat; seneh est dis legomenon, quod in locis duobus in Bibliis Sacris invenitur, quorum ambo fruticem flammantem describunt. Habetur hic frutex exprimere interpretationem falsam Sinai biblici (סיני), montis apud Biblia ardentis, et nonnulli eruditi putant mentionem fruticis flammantis in Deuteronomia esse errorem scriptoris, pro verbis quae fortasse ad Sinai olim spectabant.

Sabbatum

Sabbatum (sing.) sive sabbata (pl.; Hebraice שַׁבָּת šabbat "otium, intermissio") in religione Iudaica est dies ad quietem datus, qui in septimum quemque diem hebdomadis ita incidit, ut inter diem Veneris et diem Solis agatur. Hac religione dies cyclo solis definiuntur: sabbatum igitur, hebdomadis septimus ultimusque dies, die Veneris a solis occasu incipit et die Saturni ad vesperum finitur. Pentateuchus, pars prima bibliorum, laborem sabbato interdictam iussit.

Iure Iudaico sabbatum est feriarum princeps, iam paschis, anni exordio atque die expiationis gravior. Mystici Iudaici explicant sabbatum sicut mundum perfectum esse debere in quo omnes Deum cognoscunt amantque: paradiso amisso talem mundum neque unquam visum ab hominibus neque videndum esse ante adventum Messiae.

Transitus Maris Rubri

Transitus Maris Rubri (Hebraice קריעת ים סוף Kriat Yam Suph) est locus in biblica Israelitarum fugientium ab insequentibus militibus Aegyptis fabula, quae in Libro Exodo (13:17–14:29) enarratur, atque in Alcorano in sura 26: Al-Shu'ara' (Poetae), versibus 60–67, commemoratur. Haec historia tempus in Exodo signat cum Israelitae, Aegyptum relinquentes, suos errores in desertis incipiant.

Usura

Usura sive faenus in rebus pecuniariis est pecunia quam debitor creditori praeter sortem solvere debet pro rata temporis portione et pro magnitudine pecuniae mutuae sumptae.

Vetus Testamentum usuram prohibet, ut ex his locis patet:

"si pecuniam mutauam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes", Liber Exodus, 22:25.

"non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem", Liber Deuteronomii, 23:19.Aristoteles etiam usuram condemnat, "ipse pecuniam parit" dicens et "contra naturam" eam habens;

ευλογιτατα μισειται η οβολοστατικη δια το απ' αυτου του ωομισματος ειναι την κτησιν και ουκ εφ οπερ επορισθη. μεταβολια γαρ εγενετο χαριν, ο δε τοκος αυτο ποιειν πλεον. ωστε και μαλιστα παρα φυσιν ουτος των χρηματισμων εστιν. - Aristoteles "Politica" Liber I, III, 1258b.Ius canonicum enim usuram prohibebit doctrina Pentateuchi causa.

== Nexus interni ==

Avaritia

Accumulatio capitalis

Capitale

Lucrum

Usurpatio

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.