Liber Deuteronomii

Liber Deuteronomii (Graece Δευτερονόμιον, "secunda lex"; Hebraice דְּבָרִים Dəḇārîm, "verba"‬, secundum libri verbum), brevius Deuteronomium, est quintus liber Veteris Testamenti. Secundum Biblia Deus putatur Moysi primam legem supra monte Sinai dedisse, hic liber alias leges continet.

Deuteronomium etiam praeclaram professionem fidei Hebraica Shema Yisrael (aut Sh'ma Yisroel aut simpliciter Shema, Hebraice: שמע ישראל; "Audi, Israel") comprehendit (Deut 6,4):

4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.

Ergo (Deut 6,13): "Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis".

BibleSPaoloFol050vFrontDeut
Involucrum Deuteronomii in Bibliis Sancti Pauli

Nexus externus

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Asiongaber

Asiongaber (Hebraice עֶצְיֹן גֶּבֶר ), secundum librum Numeri, fuit statio non longe a monte Sinai ad orientem versus ubi Israëlitae ex Aegypto fugientes tentoria posuerunt; quam stationem liber Deuteronomii, eandem rem referens, iuxta Ailath collocat. Auctor libri I Regum asseverat regem Salomonem portum statuisse "in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea" unde naves mercatorias ad Ophir misit; addit regem Iudae Iosaphat "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber". Secundum Liber II Chronicorum Iosaphat naves suas ad Tharsis, minime ad Ophir, mittere voluit, destructionemque navium prophetavit Eliezer filius Dodiae de Maresa: "Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua." Flavius Iosephus oppidum Asiongaber tempore suo nomen Berenice gerere asseverat.Archaeologus Nelson Glueck collocationem Asiongaber ad ruinas castelli antiqui posuit nomine Tell el-Kheleifeh, constructi (sicut ipse censuit) saeculo X a.C.n. Eruditus recentior Gary Pratico hanc collocationem dubitavit, nulla in eis ruinis ante saeculum VIII a.C.n. facta reperiens, nulla post saeculum V a.C.n.; culturam incolarum Asiongaber minus ad regionem Palaestinam, potius ad Edom adpropinquare voluit.

Decalogus

Decalogus (ex Graeco δεκάλογος, δέκα λόγοι 'decem verba') sive decem praecepta sunt verba Bibliorum quae Christiani et Iudaei pro principiis moralibus ac fundamentis fidei a Deo Monte Sinai dederunt. Bis in Bibliis Hebraicis (Vetere Testamento invenitur: et libro Exodo 20:1–17 et libro Deuteronomii 5:4–21.

Pentateuchus

Pentateuchus (Graece πεντάτευχος, "quinque libri"), sive Thora (Hebraice תּוֹרָה Torah, "praeceptum, doctrina"), est prima pars Bibliorum Hebraicorum, seu Veteris Testamenti, cui quinque libri sunt:

Liber Genesis

Liber Exodus

Liber Leviticus

Liber Numeri

Liber Deuteronomii

Sabbatum

Sabbatum (sing.) sive sabbata (pl.; Hebraice שַׁבָּת šabbat "otium, intermissio") in religione Iudaica est dies ad quietem datus, qui in septimum quemque diem hebdomadis ita incidit, ut inter diem Veneris et diem Solis agatur. Hac religione dies cyclo solis definiuntur: sabbatum igitur, hebdomadis septimus ultimusque dies, die Veneris a solis occasu incipit et die Saturni ad vesperum finitur. Pentateuchus, pars prima bibliorum, laborem sabbato interdictam iussit.

Iure Iudaico sabbatum est feriarum princeps, iam paschis, anni exordio atque die expiationis gravior. Mystici Iudaici explicant sabbatum sicut mundum perfectum esse debere in quo omnes Deum cognoscunt amantque: paradiso amisso talem mundum neque unquam visum ab hominibus neque videndum esse ante adventum Messiae.

Usura

Usura sive faenus in rebus pecuniariis est pecunia quam debitor creditori praeter sortem solvere debet pro rata temporis portione et pro magnitudine pecuniae mutuae sumptae.

Vetus Testamentum usuram prohibet, ut ex his locis patet:

"si pecuniam mutauam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes", Liber Exodus, 22:25.

"non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem", Liber Deuteronomii, 23:19.Aristoteles etiam usuram condemnat, "ipse pecuniam parit" dicens et "contra naturam" eam habens;

ευλογιτατα μισειται η οβολοστατικη δια το απ' αυτου του ωομισματος ειναι την κτησιν και ουκ εφ οπερ επορισθη. μεταβολια γαρ εγενετο χαριν, ο δε τοκος αυτο ποιειν πλεον. ωστε και μαλιστα παρα φυσιν ουτος των χρηματισμων εστιν. - Aristoteles "Politica" Liber I, III, 1258b.Ius canonicum enim usuram prohibebit doctrina Pentateuchi causa.

== Nexus interni ==

Avaritia

Accumulatio capitalis

Capitale

Lucrum

Usurpatio

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.