Liber

Vide etiam paginam discretivam: Liber (discretiva)

Latin dictionary
Aegidii Forcellini Lexicon totius Latinitatis in Bibliotheca Universitatis Graecensis expositum

Liber (-bri, m.) est res usitate ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet; qui eodem tempore fieri potest res physica ad scripturam continendam concepta, opusque ab auctore ad legendum compositum. Nomen liber multas alias significationes habere potest, sicut monstrat pagina discretiva. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Notum est Romanis antiquis librum arborum ad scribendam olim in Europa[1] et in India[2] adhibitum; an ex hoc usu defluit sensum bibliographicum verbi libri haud pro certo habetur.

ISBN
Numerus ISBN et indicia linealia quae ei correspondent.
Egypt.Alexandria.BibliothecaAlexandrina.01
Bibliotheca Alexandrina moderna, Alexandriae in Aegypto aedificata, quae libros eruditionemque honorat sicut antiqua Bibliotheca Alexandrina aevo antiquo destructa.

Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri plantae in formam voluminis aut e charta cottonea in formam codicis confecti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti ab impressoribus in prelis typographicis fabricantur, e domis editoriis divulgantur, in librariis et per interrete venduntur, a privatis bibliophilis necnon bibliothecis emuntur et conservantur.

Liber (sensu 'rei physicae') omnium aliorum maximus est ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe (civitatis Birmaniae) servatus, sed inter libros in forma codicis confectos maximus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Iosua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle religatus, perspicillo apparatus.

Librorum (sensu "operis legendi") omnium inclytissimus esse dicitur Biblia, ab initio a Iudaeis, mox addito Novo Testamento a Christianis recepta; sed etiam Alcoranus a Musulmanis. Librorum saecularium longissimus fuit encyclopaedia Sinica Yongle Dadian, 11 095 voluminum constituta, anno fere 1407 exscripta; hanc autem Vicipaedia Anglica, encyclopaedia electronica, anno 2006 quo ad longitudinem pertinet supervicerit.

Libri genera

Libri multimodis distinguuntur secundum litterarum imaginumque genera intus, suam teguminis naturam, longitudinem et magnitudinem. Et multis classificationis systematis utuntur editores, librariae, et bibliothecae.

Secundum litteras et imagines intus inscriptas

Polish sci fi fantasy books
In libraria Polonica quaedam, ecce libri mythhistorici, qui hodie inter libros commenticios sunt favorabilissimi.

Multae librariae solent omnes litteras in duo genera amplia dividere, scilicet commenticia et non-commenticia. Inter litteras non commenticas constant libri religioni et philosophiae pertinentes, commentaria didactica, libri musici, atlantes geographici, detractatus scientifici, historiae, encyclopaediae, libri et libelli rebus cotidianis pertinentes sicut ephemerides, periodica, et caetera. Inter commenticas, constant poëses, dramata, libri librorum, pictographici, nubeculati, et mythistoria variorum generum sicut amantium, criminalis, romantica, et rerum futurarum. Ex omnibus libris qui hodie vendiuntur, mythistoriae sunt amatissimae.

Bibliothecae autem solent libros dividere secundum systemata classificationis numerica varia. Usitatissima igitur habentur hodie classificatio decimalis a Melvil Dewey inventa, Systema classificationis libris Bibliothecae Congressionalis applicata, Classificatio decimalis universalis quae ex opere Dewey elaboraverunt instituta normatum internationalia, et Systema classificationis Sinense. Editores systemata enumerationis sicut Descriptio Bibliographica Canonica Internationalis (ISBD) et Numerus ISBN comminiscerunt, quibus libri melius per totum orbem agnoscantur.

Secundum materiem inscribendam

Bookinfo2
Codicis partes: 0, alella; 1, involucrum; 2, religatura; 3, guarda; 4, spina; 5, apex; 6, princeps; 7, fundus; 8, pagina recta; 9, pagina versa; 10, canalis.

Librorum diebus nostris impressorum materies inscribenda fere semper est charta, et saepissime e ligno minutim conciso facta. Talis charta, nisi ad "vitam" longiorem attingendam curatur, post annos fere decem vel viginti fulvescit; post annos fere quinquaginta seu centum fragilis fit, ita ut libros e charta lignacea confectas aegre duo saecula supervivent. Saeculo 19 ineunte saeculisque prioribus charta semper e pannorum recisamentis facta est (confectio enim e ligno adeo ignota est). Haec charta cottonea per multa saecula durat. Temporibus antiquioribus, libris nondum e prelo typographico replicatis sed a manu scriptorum, variae materies inscribendae adhibitae sunt. Aliquae earum in codices facilius coniunguntur, e.g. charta moracea et oryzea, pergamenum, velinum, betulae cortex, pannus linteus aut bombycinus. Nonnullas materies causa fissilitatis aut rigiditatis haud perforare et consuere licet; aliter enim libri ex his materiebus congessi perficiuntur. Inter tales materies enumerantur charta papyracea, tabulae ligneae, folium palmarum (Corypha umbraculifera aut Borassus flabelliformis), pala lignea seu bambucina.

Secundum tegumen

Tegumina sunt partes libri externae quae paginas intus retinent et protegunt. Modo generali libri electronici teguminibus omnino carent. Codices autem fere omnes religaturis conficiuntur, olim iussu possessorum e corio seu velino impositis, a saeculo vicensimo ab editoribus e pannis textilibus. Libri quorum paginae cottoneae bene consuuntur religaturaque e velino curiose conficitur mille fere annos durabuntur; si religatura e corio facta sit et a lectoribus interdum manipuletur, saecula fere tria (ab oleis enim manuum humanarum velinum et corium aluntur). A saeculo XX medio editores nonnulli e duabus formis libros divulgabant, quarum prima, bibliothecariis gratior, religatura textili constat et involucro chartaceo picto; altera autem, religatura chartacea flexibili, lectoribus communibus destinatur breviusque durat; paginis enim fulvescentibus, atramento canescente, religatura, e charta et glutino vilissime confecta, post annos seu viginti seu triginta exsiccans frangitur; talis liber, nisi rursus religetur, inutilis fit.

Tempore nostro tertia etiam forma introducitur quae est electronica. Haec in fasciculis digitalibus constat. Quando venditatur fasciculus, emptor pretium electronice emittit, venditor fasciculum inter computatros per interrete transferi permittit; librorum autem qui publici iuris sint, inter quos vetustiores, fasciculi digitales libere et sine permissu transferuntur.

Tegumina librorum in aliis materiebus inscribendis manu scriptorum, hodie rarius confectorum, omnino aliter constructare oportet. Paginae enim chartae papyraceae, flexibiles sed et fissiles, haud consuuntur; una ad aliam seriatim affingitur sicque liber in forma rotuli convolvitur; in cylindro deponere licet. Librorum in tabulis ligneis aut palis bambucinis scriptorum "paginae" seriatim consuuntur vel alligantur. Folia palmarum una in alia cumulantur, saepius per medium perforata et pilo colligata; liber ita coacervatus panno textili involvitur.

Secundum longitudinem

Librorum (sensu "operis legendi") longitudo saepe censeri potest per eorum numerum litterarum, characterum, vocabulorum, aut octectorum (h.e. de libris electronicis). Quia autem linguae inter se discrepant in modo scribendi, difficillimum est peraeque aestimare librorum linguarum distinctarum magnitudines. Exempli gratia linguarum occidentalum modus est scribere quodque vocabulum multis ex syllabis, et quoque syllabo multis ex litteris; linguae autem Sinicae modus est unum signum singulum saepe simul denotare et unam syllabam et unum vocabulum. Quamobrem oratio media quaedam 3.3 aliquotiens paucioribus typis tantis scribi potest lingua Sinica quam lingua Latina.[3]

Liber longissimus hodie dicitur fuisse encyclopaedia Yongle Dadian Sinica, 11 095 voluminum, 22 937 capitulorum, 50 millionibus characterum constituta, annis 1403-1407 sub Dynastia Ming facta.[4] Mythistoria longissima litteris latinis scripta dicitur fuisse À la recherche du temps perdu ('In quaestu temporis amissi') a Marcello Proust annis 1913-1927 composita.[5]

Secundum magnitudinem

Booksizes
Varii libri magnitudine discrepantes: ab latere dextro ad latus laevum libri altitudines (in cm) sunt: (folio) 36.2; (4°) 29.7, 30.5, 28.0, 26.2; (8°) 24.0, 23.5, 22.8, 20.6; (16°) 17.0; (32°) 11.9.

Quod ad codices attingit, librorum magnitudo praecipue per altitudinem eorum spinarum censetur, et magnitudinis nomina proveniunt e quotiens charta prelo imprimita postea implicatur ad paginas libri creandas.

Libri magnitudines persaepe ab editoribus adhibitae[6]
Abbreviatum Nomen Folia Paginae Altitudo*
Folium biselephantulum 2 4 64-127 cm
Folium atlanticum 2 4 59-63.5 cm
Folium elephantulum 2 4 39-58.4 cm
Folium 2 4 30-38 cm
Quartum 4 8 25-30 cm
Octavum 8 16 20-25 cm
16° Sextodecimum 16 32 15-18 cm
24° Quartovicesimum 24 48 13-14.5 cm
32° Secundotricesimum 32 64 11-12.5 cm
48° Octavoquadragesimum 48 96 8-10.5 cm
64° Quartosexagesimum 64 128 5-7.5 cm

* Altitudo hic propie dicitur "Altitudo externa", id est ab apice ad fundum teguminis libri.

Maximus mundi liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, qui 92 × 50 × 22 cm metitur; liber autem re vera maximus dicitur ille inscriptionibus factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe Birmaniae servatus, cui sunt 730 "folia" seu stelae, 1460 "paginae" seu facies, quaque pagina latitudinis tres et dimidia pedum, altitudinis quinque pedum, et crassitudinis quinque unciarum.[7]

Libri electronici

Laptop-ebook
Liber analogio electronico legitur.

Liber electronicus dicitur illa programmatura quae libro communi imprimito correspondet. Hic liber, saepe per interrete praebitus, legitur per computatra vel instrumenta peculiaria ad propositum quae dicuntur analogium electronicum, exempli gratia Sony Reader et Amazon Kindle, instrumenta proprie creata eo consilio ut experientia libri veri legendi duplicetur, in quantum fieri sit. Opus autem librorum communum usque hodie non diminuit propter usum librorum electronicorum.

RomanVirgilFolio014rVergilPortrait
Folium 14 r. libri Vergilius Romanus saeculi V, qui picturam Virgilii medio ostendit. Notanda sunt capsa, lectorium et textus sine spatio inter verba litteris maiusculis rusticis scriptus.

Historia

Antiquitas

Herkulaneischer Meister 002b
Mulier quae codicem ex tabulis ligneis ceratis factum tenet in pictura murali Pompeiorum ante annum 79 facta. Postea sunt codices similes ex chartae foliis facti.

Antiquis temporibus, folia manu scripta forma voluminum in capsis aut armariis conservabantur. Ut legi possent, volumina ambabus manibus evolvebantur.

Saeculo primo in Europa excogitatus est codex, liber rectangulari forma, compactus ex multis voluminibus seu libris constitutus. Codex efficientius scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt quia eum facile sinu contexerunt.[8]

Quisque codicis liber constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis ubi libri consuuntur dicitur spina codicis.

Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros in bibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erant libri perierunt. Casus etiam effecit ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.

Medium Aevum

Escribano
Scriba Burgundianus saeculo decimo quinto (ab Ioanne Miélot depictus in libro Mirabiles Nostrae Dominae). Descriptio supellectiles, instrumenta, materias, et activitatem scribalem monstrat.
Milkau Bücherschrank mit angekettetem Buch aus der Bibliothek von Cesena 109-2
Scriptorium cum libris catenatis in bibliotheca Caesenate Italiae.

Imperio Romano victo, Latine scribere et libros asservare Europae occidentalis monasteria Christiana pergebant. Libri autem et sumptuosi et rariores facti sunt, quia ante preli typographici adventum fere omnes manu transcripti sunt. Plurimi librorum faciebantur in scriptoriis qui saepe super aula capitoliari monasterii iacebant. Ibi monachi solas sex horas per diem laborare possunt, quia ob ignis periculum lux artificialis plane vetabant. Erant quinque scribae genera:

  • Librariolus[9], qui productione basica et correspondentia functus est;
  • Calligraphus[10], qui calligraphia et productione fina functus est;
  • Corrector, qui paginas congestas cum libro originali composuit et correxit;
  • Rubricator, qui litteras rubras pinxit; et
  • Illuminator, qui picturas illuminantes pinxit.

Tandem glutinator liber conlegit.[9] [11] Magnus fuit labor ut libri creantur. Propter magnum libri sumptum, parva monasteria solos duodecim libros habuerunt, mediana forsitan duos centum. Circum annum 1400, solum duo milia librorum habuerunt: rotensa papalis bibliotheca Avenionis et bibliotheca Universitatis Lutetiae.[12]

Prelum typographicum

Korean book-Jikji-Selected Teachings of Buddhist Sages and Seon Masters-1377
Doctrina selecta Buddhisticorum hominum sapientum et magistrorum filiorum, primus liber nobis cognitus qui typis mobilibus metallicis anno 1377 impressus est.
Incunabulum
I n c u n a b u l u m (id est liber qui ante saeculum XVI e prelo typographico editur). Hic codex anno 1497 Argentorati a J. R. Grüninger (de) impressus continet Biblia illa litteris fractis. Litterae rubricatae in paginis post impressionem manu scriptae sunt.

Per saecula, novae methodi libri fabricandi excultae sunt. Atramenta facta sunt primitus ex cineribus cummibusque, et postmodo ex craetago et sulfate ferroso (FeSO4).[13] Monachi Hibernici saeculo septimo primum spatii inter verba scripta usum introduxerunt, ut scriptura facilius legantur. Iam saeculo duodecimo paene omnes libri spatiis illis utuntur.[14] Novum librorum opus, universitatibus saeculo XIII Europae adventis, effecit ut mox ibi plurimi libri a guildis saecularis imprimebantur.[15] Preli typographici usus deinde magnopere librorum productionem auxit, ut ab anno 1452 plus librorum habebatur quam umquam antea. Eo autem tempore quaeque pagina prelo producta tamen typum requisivit specialem, qui forma paginae lignea erat magno labore facta.

Clave inventum tunc fuit typus mobilis metallicus, quem Choe Yun-ui Coreae circum annum 1230 et Iohannes Gutenberg Europae anno 1452 independenter excogitaverunt. Hoc per inventum quisque paginae typus celeriter ex multis typis litterarum metallicis factus est. Ob symbolorum milia distinctorum quae lingua Sinica requirit, inventum apud Sinos languide ecfloruit, sed Europaei statim invento usi sunt, ut milia et milia librorum producantur. Ob magnum inventi effectum, libri qui ante annum 1500 producantur dicuntur incunabula.[16]

Typographia novae aetatis

Index Librorum Prohibitorum 1
Index librorum prohibitorum anno 1564 editus, qui libros monstravit, quos Ecclesia Catholica Romana censebat sibi et fidelibus Catholicis esse periculosos.
Areopagitica 1644bw gobeirne
Pagina prima editionis anni 1644 illius Areopagitica Ioannis Miltoni, quae argumentabat pro libertate notionum communicationum prelorum.

Simul ac prela typographica primum latam litterae diffusionem sivissent, censura ad notiones religiosas politicasque comprimendas ubique prodivit. Ecclesiae censura utuntur ad heresias desinendas, et regimina ad metas politicas attinendas. Usque ad annum 1694, exempli gratia Angliae erat systema complicatum ubi auctoribus oportebat licentias potiri antequam libros in lucem ederent. Sine regiminis licentia nulla editio sita est.[17]

Tempus autem post annum 1500 usque ad annum 1900 continue bellum ad prela liberanda gesserunt. Legere inter modos acroamaticos frequentissimos factum est, et mundus humanus tandem accepit principium quod mercatus notionum communicationumque necesse est liberus. Cum novae libertates proventae sint, nova repperta inventaque technologica secuta sunt et nova faucitas.

Libros Aristotelianos Graecosque saeculares philosophias mundanas continentes, quos Imperator Christianus Iustinianus I anno 529 suppressit Academias paganas Graecas claudens paganosque ex Imperio expellens, post Recuperationem Hispanicam ab Islamicis Europam saeculo decimo tertio reintroductos ad sermonem Latinam versos, prela typographica nunc ubique diffunderunt. Haec diffusio Renascentiam Europaeam auguravit.[18]

Prela typographica vi vaporifica impulsa annis 1800 per orbem terrarum percrebruerunt, 1100 paginas in quaque hora imprimantia. Prela monotypica et linotypica sero saeculo vicensimo etiam introducta sunt, quae in quaque hora plus quam sex milia litterarum vel statim lineam completam potebant ponere. Medio saeculo vicensimo Europae, librorum productio 200 000 librorum quoque in anno attigit.

Aetas digitalis

Canon ir2270
Photocopiatrum societatis Canon in officina quadam.
Planoneck
Puer qui commentationes Wikinews computatris scribit.

Saeculo vicensimo multae progressiones technologicae displosionem informationis effecerunt. Machina scriptoria in officinis sicut prela typographica portabilia peculiaria serviverunt. Photocopiatra prima a Societate Xerox anno 1949 facta mox facile multas paginas documentaque duplicare sinerunt.[19]

Computatra autem fuerunt quae librorum mundum maxime mutaverunt. Post annum 1980 computatra programmatis editoriis instructa machinas scriptorias plerumque supposuerunt, ut plurima opera scripta, antequam ea in charta imprimentur, primum per programmata editoria facta sint in forma electronica. Tandem, post annum 1989 interrete et tela totius terrae creatae sunt, communicationem universalem faciens, ut omnes libri electronici facile per totum orbem distribuantur.

Tandem facta sunt multa incepta, sicut Inceptum Gutenberg, ad libros in dominio publico in versiones electronicas datas gratuitas convertendos.[20] Et nonnullae domus editoriae, sicut Libri Baen,[21] libros electronicos per interrete venum dant antequam versiones chartaceas edunt. Quamquam autem libri modo electronice usque hodie late diffusi sunt, tamen eorum numeri in charta impressi non diminuit, quod multi homines adhuc malunt libros chartaceos legere. Novae technologiae exempli gratia inventae sunt, ut librariae possunt libros imprimere solos cum necesse sint, quod factum saepe dicitur libri ad postulatum.

Nexus interni

Notae

  1. Plinius, Naturalis historia 13.69.
  2. Q. Curtius, Historiae 8.9.15.
  3. Index Wikipediarum secundum numerum eorum characterum.
  4. Tongle-dadian (Anglice)
  5. Sic Guinness Book of World Records; vide http://www.bookspot.com/ask/longestbook.htm (Anglice).
  6. ABEbooks Glossary
  7. Ludu Daw Amar—Ad Anglicam versam a Professore Than Tun, The World's Biggest Book (Mandalay: Kyipwayay Press, 1974), 22, 9, 14, 50-52, appendix, 53-55, 24-35, 33, 36.
  8. The Cambridge History of Early Christian Literature, edd. Frances Young, Lewis Ayres, Andrew Louth, Ron White (Cambridge University Press, 2004), 8–9.
  9. 9.0 9.1 Lewis & Short - A Latin Dictionary (Latine, Anglice)
  10. Calligraphus apud Wikipedia Anglica(Latine, Anglice)
  11. Edith Diehl, Bookbinding: Its Background and Technique (Dover Publications, 1980), 14–16.
  12. Martin D. Joachim, Historical Aspects of Cataloguing and Classification. Haworth Press 2003, p. 452.
  13. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, 16–17.
  14. Paul Saenger, Space Between Words: The Origins of Silent Reading (Stanford University Press, 1997).
  15. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, 42–43.
  16. Michael Clapham, "Printing" in A History of Technology, vol 2. From the Renaissance to the Industrial Revolution, edd. Charles Singer et al. (Oxoniae 1957), 377. Citatus in Elizabeth L. Eisenstein, The Printing Press as an Agent of Change (Cambridge University, 1980).
  17. June 1643: An Ordinance for the Regulating of Printing. in Acts and Ordinances of the Interregnum, 1642-1660 (1911), pp. 184-86; URL: http://www.british-history.ac.uk/report.asp?compid=55829; vide etiam http://www.assumption.edu/ahc/1770s/ppressfree.html.
  18. Andreas Bernstein, "The Tragedy of Theology: How Religion Exacerbated and Extended the Dark Ages: A Critique of Rodney Stark’s The Victory of Reason," The Objective Standard, 2006-2007.
  19. David Owen, Copies in Seconds: How a Lone Inventor and an Unknown Company Created the Biggest Communication Breakthrough since Gutenberg: Chester Carlson and the Birth of the Xerox Machine (Novi Eboraci: Simon and Schuster, 2004, ISBN 0743251172).
  20. http://www.gutenberg.org/wiki/Main_Page
  21. http://www.baen.com/AboutUs.htm.

Bibliographia

Encyclopaedica
  • John Carter, ABC for Book Collectors. 8a ed. Londinii: The British Library, 2004. ISBN 9781584561125.
  • Dictionnaire encyclopédique du livre. Lutetiae: Éditions du Cercle de la librairie, 2002. ISBN 2765408416 (vol. 1) et ISBN 2765409102 (vol. 2).
  • Helmut Hiller, Stephan Füssel, Wörterbuch des Buches. Ed. 7a. Francofurti: Klostermann, 2006. ISBN 3465034953.
  • Ursula Rautenberg, ed., Reclams Sachlexikon des Buches. Reclam, Stuttgart 2003. ISBN 315010520X.
Historica
  • Avrin, Leila. 1991. Scribes, script, and books: the book arts from antiquity to the Renaissance. Novi Eboraci: American Library Association. ISBN 9780838905227.
  • Barbier, Frédéric. 2006. L'Europe de Gutenberg: le livre et l'invention de la modernité occidentale, XIIIe-XVIe. Lutetiae, Berolini.
  • Castillo, Antonio. 2005. Historia mínima del libro y la lectura Matriti: Siete Mares. ISBN 8493301256.
  • Chivelet Villarruel, Mercedes. 2003. Historia del libro. Boadilla del Monte: Acento Editorial. ISBN 8448307380.
  • Díaz-Plaja, Aurora. 2005. Pequeña historia del libro. Barcinonae: Editorial Mediterrània. ISBN 8483346427.
  • Escolar Sobrino, Hipólito. 2004. Manual de historia del libro. Matriti: Gredos. ISBN 8424922638.
  • Funke, Fritz. 2006. Buchkunde: Die historische Entwicklung des Buches von der Keilschrift bis zur Gegenwart. Wiesbaden: VMA-Verlag. ISBN 3928127950.
  • Gaskell, Philip. A New Introduction to Bibliography. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Janzin, Marion, et Joachim Güntner. 2007. Das Buch vom Buch: 5000 Jahre Buchgeschichte. Ed. 3a. Honoveriae: Schlüter. ISBN 3899938054.
  • Martin, Henri-Jean. 2004. Les Métamorphoses du livre, entretiens avec Christian Jacob et Jean-Marc Châtelain. Lutetiae: Albin Michel. ISBN 2226142371.
  • McKerrow, Ronald B. An Introduction to Bibliography for Literary Students. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Pohl, Sigrid, et Walter Umlauf. 2007. Warenkunde Buch. 2a ed. Wiesbaden: Harrassowitz. ISBN 9783447056229.
  • Sigfrid Henry Steinberg. 1955. Five hundred years of printing. Ed. 2a: Harmondsworth: Penguin, 1974. Ed. 4a: Oak Knoll Press, 2001. ISBN 9781884718205.
  • Thiollet, Jean-Pierre. 2005. Je m'appelle Byblos. Lutetiae: H & D. ISBN 2914266049.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad librum spectant.
1984

Annus 1984 e serie paginarum brevium de annis.

1984 = MCMLXXXIV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1984 legas, vide 1984 (numerus).

Pro libro Georgii Orwell vide paginam "Liber 1984 inscriptus".

Aeneis

Aeneis (Aeneidis vel Aeneidos, f.) est Publii Vergilii Maronis magnum praeclarumque opus, unum optimorum operum litterarum Latinarum et universarum.

Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris Anchisaeque filio, Priami genero, nomen habet: non quod acta illius omnia comprehendat, sed unum inter omnia praecipuum, scilicet regnum in Italia constitutum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa, Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Aegypto subacta, Marco Antonio et Cleopatra VII (regina Aegypti)Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi coepta est, a.U.c. 724 exeunte, Vergilii 40, Octaviani 33 (id est, anno 31 a.C.n.), cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse, et in ea annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum et in Georgicis Hesiodum, ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit.

Apocrypha

Apocrypha (Graece; 'abscondita') sunt libri qui ad Biblia Sacra certorum Christianorum non pertinere dicuntur, a personis biblicis scripta vel ab aliis cum biblicis libris consociata. Alii pulchri putantur textus Christiani vel Hebraici fidei; alii haereses a Christiana fide seiunctae promovere habentur. Cum non sint pars canonis scripturarum elenchus generalis not stat.

Arvernia Rhodanus Alpes

Arvernia Rhodanus Alpes (Francogallice Auvergne-Rhône-Alpes) est a die 1 Ianuarii 2016 regio administrativa sive provincia Franciae, regionibus prioribus Rhodano cum Alpibus et Arvernia in unam lege nova [fr] contributis. Caput regionis est urbs Lugdunum.

Huic regioni sunt praefecturae duodecim et metropolis una:

Indis

Elaver

Ardesca

Cantal

Drona

Isara

Liger

Liger Superior

Podium Dumiatis

Rhodanus

Sabaudia

Sabaudia Superior

Metropolis LugdunensisMense Decembri 2015 Laurentius Wauquiez, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae novae, primus accessit, aemulis devictis.

Bacchus

Bacchus (Graece Βάκχος), vel Dionysus (Graece Διόνυσος), apud Romanos etiam Liber pater, in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus, Iovis et Semelae filius.

Semele a Iunone decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus. In altera fabula, Bacchus a sorore Semeles curatus est. Satyri Bacchum secuti sunt.

Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur. Naxi, Ariadnen servavit Bacchus et in matrimonium duxit.

Burgundia (regio recentior)

Burgundia erat usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae. A die 1 Ianuarii 2016 cum regione finitima Libero Comitatu ad novam regionem administrativam Burgundiam et Liberum Comitatum coniuncta est. Caput provinciae pristinae erat Divio.

Burgundia habebat praefecturas quattuor:

Clivus Aureus

Niver

Arar et Liger

Icauna

Burgundia et Liber Comitatus

Burgundia et Liber Comitatus (Francogallice Bourgogne-Franche-Comté) est a die 1 Ianuarii 2016 regio administrativa sive provincia Franciae, regionibus anterioribus Burgundia et Libero Comitatu lege nova [fr] contributis. Capita regionis sunt Divio, sedes praefecturae, et Vesuntio, sedes consilii.

Huic regioni sunt praefecturae septem territoriumque unum:

Clivus Aureus

Dubis

Iura

Niver

Arar Superior

Arar et Liger

Icauna

Ager BelfortiiMense Decembri 2015 Sophia Montel, sodalis Aciei Nationalis, candidata ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, prima accessit, sed comitiis alteris tertia, victrice Maria Guite Dufay.

Campania et Arduenna

Campania et Arduenna (Francogallice Champagne-Ardenne) erat usque 2015 regio administrativa, sive provincia Franciae. Caput regionis erat urbs Durocatalaunum. Haec provincia habebat praefecturas quattuor:

Arduenna

Alba

Matrona

Matrona SuperiorEx 2016 Campania et Arduenna facta est pars novae regionis Alsatiae Campaniae Arduennae Lotharingiae, sive "Orientis magni".

Centrum et Vallis Ligeris

Centrum et Vallis Ligeris (vulgo Centre-Val de Loire, sed usque ad diem 17 Ianuarii 2015 simpliciter Centre) est regio administrativa sive provincia Franciae. Caput regionis est urbs Aurelianum.

Huic regioni sunt praefecturae sex:

Carus

Ebura et Lidericus

Andra

Andra et Liger

Lidericus et Carus

LigerulaMense Decembri 2015 Philippus Loiseau, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris tertius, victore Francisco Bonneau.

Insula Franciae (regio hodierna)

Insula Franciae (vulgo Île-de-France /il də fʀɑ̃s/) est regio administrativa sive provincia Franciae hodierna. Caput regionis est urbs Lutetia.

Huic regioni sunt praefecturae octo:

Urbs Lutetiae

Sequana et Matrona

Evelinae

Exona

Alta Sequanae

Sequana et Sanctus Dionysius

Vallis Matronae

Vallis EsiaeAntiquae praefecturae fuerunt:

Sequana

Sequana et EsiaMense Decembri 2015 Valeria Pécresse, candidata ad praesidium in comitiis huius provinciae, vicit, proxime accedente Claudio Bartolone.

Liber Comitatus (regio recentior)

Liber Comitatus (Francogallice Franche-Comté) vulgo est regio et erat regio administrativa, sive provincia Franciae usque ad annum 2015. Ab anno 2016 pars novae regionis Burgundia et Liber Comitatus facta est. Liber comitatus habebat praefecturas quattuor:

Dubis

Iura

Arar Superior

Ager Belfortii

== Nexus interni ==

Comitatus Burgundiae (provincia Franciae)

Liber Genesis

Liber Genesis (Graece Γένεσις, "origo"; Hebraice בְּרֵאשִׁית Bərēšīṯ, "in principio"‬, quo verbo liber incipit) est primus bibliorum Hebraicorum (Thanach) et Veteris Testamenti Christiani liber.

Liber Psalmorum

Liber Psalmorum (Hebraice תְּהִלִּים‬ vel תהילים‬, Tehillim, "laudes") est liber Bibliorum Hebraicorum, ubi primus liber Chethubim ("Scriptarum") habetur, atque liber Veteris Testamenti Christiani. Titulus Latinus a Graeco ψαλμοί, "fidium cantûs", deducitur. Liber Psalmorum est anthologia singulorum carminum, quorum centum quinquaginta apud Iudaeos et Christianos occidentales, et plus apud Christianos orientales, canonici habentur. Multi psalmi cum nomine Davidis regis coniunguntur; nunc autem eruditi putant paucos aut nullos ab eo ipso scriptos esse.

Liber de Wintonia

Liber de Wintonia vulgo Domesday Book (scilicet "liber diei iudicatus") scribi curatus est a rege Gulielmo Conquestore. Liber censualis est regni Anglici anno 1086/1087.

Anno 1066 Gulielmus Angliam expugnavit quam ob rem conquestor appellatus est. Viginti annis post librum censualem scribi curavit. Omnes terrarum domini interrogati sunt. Respondere deberent quaestionibus quae sequuntur:

Quod nomen terrae est?

Quis terram tenet?

Quanta area terrae?

Quot homines ibi sunt?

Quot aratra ibi sunt?

Quae piscinae ibi sunt, qui saltus?

Quantum pecuniae regi solvendum est?Ad has quaestiones terrarum dominis respondendum erat et de statu qui tunc erat et de statu temporis regis Edwardi sive litteris compendiariis T.R.E. id est ante annum 1066.

Hic liber hodie magni momenti est quia de rebus oeconomicis medii aevi Angliae multa refert. Alia documenta eiusdem aetatis easdem fere res referunt, sed de regionibus satis parvis: Liber Exoniensis, Inquisitio Eliensis, Inquisitio Comitatus Cantabrigiensis, "Bath A", "Evesham A"; alia etiam temporibus paullo posterioribus relevant, sicut Liber Winton, Liber Boldon, "Domesday Monachorum", Liber feoffamentorum abbatis Baldewini.

Liber nubeculatus

Liber nubeculatus, libellus pictographicus, commentariolus nubeculatus, vel commentariolus comice pictus, est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex nubeculis, quae diverbium super personas colloquentes continent. Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.

Series librorum nubeculatorum studiosis antiquitatis nota est Asterix, a Renato Goscinny scripta et Alberto Uderzo picta, quae bellum inter Romanos et Gallos comice tractat. Cuius aliquos libros Carolus Rubricastellanus in Latinum vertit.

Anime Iaponica in forma libri nubeculati edita manga nominatur.

Libri nubeculati longiores etiam "mythistoriae graphicae" dici possunt.

Litterae

Litterae (-arum, f.) sunt artes scriptoriae quae in formam librorum, epistularum multasque alias formas redactae vel docendi vel delectandi causa in medium proferuntur. Duae principales litterarum classes distinguuntur: fictio et non-fictio?.

Magnus Oriens

Magnus Oriens (vulgo Grand Est, sed a principio Alsace-Champagne-Ardenne-Lorraine) est nova regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 constituta, quae priores regiones comprehendit Alsatiam, Lotharingiam, Campaniam Ardennuamque.

Populus regionis in plebiscito interretiali nomen terminale Grand Est cum maioritate accepit. Caput regionis est urbs Argentoratum.

Huic regioni sunt praefecturae decem:

Arduenna

Alba

Matrona

Matrona Superior

Murta et Mosella

Mosa

Mosella

Rhenus Inferior

Rhenus Superior

VosegusMense Decembri 2015 Florianus Philippot, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris secundus, victore Philippo Richert.

Rhodanus et Alpes

Rhodanus et Alpes (Francogallice Rhône-Alpes) fuerunt usque ad annum 2015 regio administrativa (sive provincia) Franciae, cui praefecturae octo fuerunt:

Addua

Ardesca

Drona

Isara

Liger

Rhodanus

Sabaudia

Sabaudia SuperiorDie 1 Ianuarii anni 2016 haec regio cum regione confiniente Arvernia ad novam regionem Arvernia Rhodanus Alpesque coniuncta est.

Vetus Testamentum

Vetus Testamentum apud Christianos est prima Bibliorum pars. Libri Hebraici, qui sunt scriptura sacra religionis Iudaicae, Hebraice Thanach vocantur.

Partes Veteris Testamenti sunt:

Liber Genesis (Gen)

Liber Exodus (Ex)

Liber Leviticus (Lev)

Liber Numeri (Num)

Liber Deuteronomii (Deut)Hi primi quinque libri Pentateuchum (id est Latine quinque libri) aut Hebraice תּוֹרָה Thora (verbum quod Latine praecepta aut lex sonat) constituunt.

Liber Iosue (Ios.)

Liber Iudicum (Iud)

Liber Ruth (Rut)

Liber I Samuelis (1Sam)

Liber II Samuelis (2Sam)

Liber I Regum (1Reg)

Liber II Regum (2Reg)

Liber I Paralipomenon (1Par)

Liber II Paralipomenon (2Par)

Liber Esdrae (Esd)

Liber Nehemiae (Neh)

Liber Thobis *

Liber Iudith *

Liber Esther (Est)

Liber Iob (Iob)

Liber Psalmorum (Psa)

Liber Proverbiorum (Pro)

Liber Ecclesiastes (Ec) sive Liber Qoelet (Qo)

Canticum Canticorum (Can)

Liber Sapientiae *

Liber Ecclesiasticus *

Liber Isaiae (Isa)

Liber Ieremiae (Ier)

Lamentationes (Lam)

Liber Baruch *

Prophetia Ezechielis (Eze)

Prophetia Danielis (Dan)

Prophetia Osee (Os)

Prophetia Ioel (Ioel)

Prophetia Amos (Amos)

Prophetia Abdiae (Abd)

Prophetia Ionae (Iona)

Prophetia Michaeae (Mic)

Prophetia Nahum (Nah)

Prophetia Habacuc (Hab)

Prophetia Sophoniae (Soph)

Prophetia Aggaei (Ag)

Prophetia Zachariae (Zac)

Prophetia Malachiae (Mal)

Liber I Maccabaeorum *

Liber II Maccabaeorum *Libri asterico (*) noti a Iudaeis, et a communitatibus a reformatione natis, non agnoscuntur (Apocrypha).

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.