Lexicon universale

Lexicon universale, opus auctoris Helvetici Iohannis Iacobi Hofmanni, est encyclopaedia usque adhuc maxima omnium earum quae Latine conscriptae sunt.

Hoc Lexicon primo Genavae anno 1677 editum est (sed Basiliae impressum) in duobus voluminibus sub titulo: Lexicon universale historico-geographico-chronologico-poetico-philologicum, continens historiam omnis aevi, geographiam omnium locorum, genealogiam principum familiarum, addita ubique chronologia tum veteri tum recentiore, mythologiam insuper omnium fabularum, discussionem philologicam illustrium circa haec occurrentium difficultatum .... Postea auctor supplementum locupletissimum praeparavit, in tres partes divisum sed in duobus voluminibus Genavae et Basiliae editum anno 1683, et sic intitulavit: Lexici universalis historico-geographico-chronologico-poetico-philologici continuatio, praeter addenda comprehendens historiam animalium, plantarum, lapidum, metallorum, elementorum, rerum astricarum, praecipue hominis negotiorumque eius, in omni aetate, sexu, conditione, aevo, recentiori, medio, veteri, ex omnium gentium, inprimis Hebraeae, Graecae, Romanae, monumentis sacris, civilibus, erutam.

Eiusdem operis editio secunda Lugduno Batavorum anno 1698 in quattuor voluminibus edita est. Titulum locupletiorem sic habet: Lexicon universale, historiam sacram et profanam omnis aevi, omniumque gentium; chronologiam ad haec usque tempora; geographiam et veteris et novi orbis; principum per omnes terras familiarum ab omni memoria repetitam genealogiam; tum mythologiam, ritus, caerimonias, omnemque veterum antiquitatem ex philologiae fontibus haustam; virorum ingenio atque eruditione celebrium enarrationem copiosissimam; praeterea animalium, plantarum, metallorum, lapidum, gemmarum, nomina, naturas, vires explanans.

Lexicon Universale
Frontispicium Lexici universalis

Nexus interni

Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vide Lexicon Universale (stipula) apud Vicifontem.
Caliga

Secundum Hofmanni Lexicon Universale caliga est:

nomen calcei militaris, qui Uncinatus alias dictus est: a quo Caligula Imperator est cognominatus, vide supra in voce Calceus: item in Caligula.

Cambria

Cambria sive Wallia (Cambrice: Cymru; Anglice: Wales), est patria in Britannia Maiore. Incolae generaliter Cambrenses vocantur. Linguae praecipuae sunt Cambrica et Anglica. Caput est Cardiffa, ubi aedificium Senatus (Cambrice: Senedd; Anglice: National Assembly building) stat. Senatus Cambriae parlamentum devolutum Cambriae est, et singulis quaternis annis, populi Cambriae senatores eligunt.

Carantonus maritimus

Carantonus maritimus (Francogallice Charente-Maritime), olim Carentonus inferior, est praefectura Franciae a flumine Carantono nuncupata. Caput praefecturae est Rupella. Anno 1999, incolas 557 024 habebat.

Catana

Catana seu Catina, vulgo Catania, est urbs Italiae et municipium, circiter 316 490 incolarum, in insula et regione Sicilia sita et caput urbis metropolitanae Catanensis. Catana, post Panormum, urbs maxima in Sicilia est. Vincentius Bianco est magister urbis. Sententia urbis est: melior de cinere surgo.

Comitatus Estoniae

Estonia in comitatus (Estonice; maakonnad, sing. maakond) quindecim divisa est. Comitatus singuli a singulis gubernatoribus gubernantur, qui a gubernatione nationali designatur, cuius potestas localiter repraesentat. Eorum mandatum quinque annos velut praesides durat et funguntur basico munere, conexione inter regiones et comitatuum municipia cum gubernatione nationali.

Praecipuus comitatus in hac republica Baltica comitatus Harria seu Hargia est, ubi invenitur caput Estonicum, Castrum Danorum seu Revalia et ubi incolunt 38,8% incolarum in Estonia. Alii praecipui comitatus Pernavia seu Perona seu Pirnavia, Vironia Orientalis seu Viria Orientalis seu Wiria Orientalis eu Virlandia Orientalis et Tarbatum seu Dorpatum sunt.

In tabula inferiori ostenduntur Estonici comitatus quindecim cum suis capitibus. Praeter nomen Latinum et Estonicum, etiam additur nomen Voruvicum, quia lingua Voruvica est lingua regionalis et agnita in Estonia, et nomen Russicum, quia lingua Russica, quamquam nec officialis nec agnita lingua in Estonia, est maxima lingua minoritaria.

Estonia

Estonia (Estonice Eesti, plenius Eesti Vabariik "Res publica Estonia") est natio in Boreo-Europaea regione Baltica. A septemtrione Sinu Finnicu, ab occidente Mari Baltico, a meridie Lettoniā (343 chm.), et ab oriente Lacu Peipo ac Russiā (338,6 chm.) terminatur. Trans Mare Balticum iacet Suecia ab occidente et Finnia a septemtrionibus. Territorium Estonicum 45 227 km2 tegit, et climate continentali umido afficitur.

Estonia democratica respublica parlamentaria divisa est in comitatus quindecim, urbe capitali et maxima Tallinna. Cum 1,3 millionibus incolarum, est una inter nationes socias infrequentissimas Unionis Europaeae, Eurozonae et Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali. Estonienses sunt populus Balto-Finnicus, cuius lingua publica Estonica ad familiam Finno-Ugricam pertinet, proxime ad Finnicam, procul ab Hungaricam et Samicam stans.

Natio evoluta cum progressa, magnorum redituum oeconomia, Estonia Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis socia est. Valde magno loco sita est in Indice Evolutionis Humanae, et oeconomicae libertatis, civilium libertatum, educationis et preli libertatis (tertio loco in toto orbe terrarum anno 2012) programmata secunde exercet. Estonia crebro velut una inter conexissimas nationes in Europa describitur et sita est vicesimo loco in Consociationis Nationum Indice Promptae Gubernationis Electronicae.

Graeci

Graeci (Graece Έλληνες) sunt populus in Europa et praesertim in Graecia (ubi est gens maxima), sed etiam in aliis terris habitans. Lingua eorum est Graeca familiae Indoeuropaeae. Homines religiosi gentis huius ut plurimum sunt Christiani Orthodoxi. Nunc in mundo Graecorum sunt circiter 14 000 - 19 000 milia.

Guinea

Guinea, rite Respublica Guineae (Francice: République de Guinée), est civitas sui iuris in Africa Occidentali, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Hesperia plerumque cognita est. Caput et maxima urbs Konakri seu Conakry (Francice Conakry) est. A septemtrione Guineā-Bissaviā ac Senegaliā, a boreoriente Maliā, ab oriente Litore Eburneo, a meridie Liberiā ac Monte Leonino, et ab occidente Oceano Atlantico terminatur. Fere 246 000 chiliometrorum quadratorum ampla est, decemque milliones incolarum habet.

Guzarata

Guzarata, vulgo Gujarāta (scriptura Gujaratensi ગુજરાત; scriptura Devanāgarī गुजरात) est civitas circiter 96 444 000 (anno 2008) incolarum, tertia Indiae quod ad incolas pertinet. Anno 1960 condita est. Guzaratae caput est urbs Gandhinagar, quamquam urbs maxima est Amadavada. Lingua cotidiana est Gujaratensis.

Iohannes Iacobus Hofmannus

Iohannes Iacobus Hofmannus (Theodisce Johann Jacob Hofmann; natus die 11 Septembris 1635 Basileae; mortuus die 10 Maii 1706) fuit theologus, rerum gestarum scriptor, atque lexicographus Helveticus. Auctor erat Lexici Universalis et professor linguae Graecae in Universitate Basiliensi Helvetiae.

Ipuscoa

Ipuscoa seu Guypuscua (Hispanice Guipúzcoa, Vasconice Gipuzkoa) est minima provincia Hispaniae, apud Vasconiam sita, capite Fano Sancti Sebastiani.

Flumen Bidasso est limes cum Francia, apud urbem Oeassonem. Ex provinciis Vasconicis, Ipuscoa est ubi Vasconicam linguam maxime loquuntur.

Labro

Labro (-onis, m.) seu Liburnum (-i, n.) (alia nomina: Liburni, Liburna, Liburnus, Ligurnus, Livorna; in antiquo: Ad Herculem, Triturita, Portus Herculis Liburni vel Herculis Labronis Portus) (Italiane: Livorno) est Urbs Italiae et municipium, circiter 161 100 incolarum, in Regione Tuscia et in Italia media situm, atque caput provinciae Labronicae (Provincia Liburnensis). Urbani Labronici vel Liburnenses appellantur.

Labro propter portum praeclara est.

Lahorium

Lahorium, seu Lahoria (vulgo Lahor, Panjabice لہور, Urdu لاہور), est caput Panjabae provinciae Pakistaniae et secunda a maxima urbs huius civitatis, ad fluvium Hyraotim sita. Etiam maxima est urbs Panjabica, et magnus locus historicus Asiae Meridianae. Numerus incolarum secundum censum anno 1998 fuit 5.143 milliones. Urbs nobilis est arce et hortis Shalimarensibus, sub Magno Mogole constructis.

Lucerna (Helvetia)

Lucerna, aut Lucernae aut Luceria aut Luciaria est urbs in Helvetia atque caput pagi et districtus eiusdem nominis.

Maracanda

Maracanda (-orum, n.) seu Samaracanda (-ae, f.) seu Samarcanda (-ae, f.) (Lingua Graeca Antiqua Μαράκανδα, Persice سمرقند Samarqand, Uzbecice Samarqand) est perantiqua urbs hodiernae Uzbeciae.

Murcia

Murcia, Murtia, Murgis, Arcilacis atque male Vergilia (Hispanice: Murcia) est urbs Hispanica 442'203 incolarum, ad Seguram fluvium sita. Murcia est caput et maxima regionis Murcianae urbs. Dicitur hortus Hispaniae.

Philippinae

Philippinae (-arum, fpl.) (vulgo Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae, est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum. Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.

Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.

Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.

Slavi

Slavi vel Sclavi sunt gentes quae in Europa Media, Meridiana Orientalique et Asia boreali usque ad Orientem Extremum Russiae habitant (quum etiam sunt homines gentium illarum in aliis partibus mundi colentes). Nunc in mundo sunt circa 300-350 decies centena milia Slavorum.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.