Lacuna (mare)

Vide etiam paginam discretivam: Lacuna

Kara-Bogaz Gol from space, September 1995
Lacus maritimus Kara Bogaz Gol in Turcomannia.

Lacuna[1][2][3] vel lacus maritimus[4], vel lacus,[5] vel fortasse palus marina[6] sive limnothalassa[7], sive vadum maris est humile aquae salsae vel amarae corpus, quod vadosus vel expositus pulvinus sabulosus, scopulus curalii, vel proprietas similis a mari altiore separat. Lacunae a fluminibus aquae dulcis aestuaria appellantur.

Plures lacunae varia nomina habent: Fretum Albemarle in Carolina Septentrionali; Magnus Sinus Meridianus, inter Insulam Longam et obices litoreos Insulae Ignis in Novo Eboraco; Sinus Vectae, qui Urbem Oceani a reliquo Vigorniensi comitatu in Terra Mariae separat; Flumen Banana in Florida; et Lacus Illawarra in Nova Cambria Australi.

In America Australi, verbum lacuna (Hispanice laguna) saepe merum lacum describit, sicut Lacuna Catemaco.

Lacuna salsa apud poetas usu metaphorico mare signficare potest,[8], alibi autem, imprimis in biologia, quamvis lagunam sive paludem aquae salsae.[9]

Nexus interni

Imagines

GlenrockLagoonFromLeichhardtLookout

Glenrock vadum maris in Australia.

Lagoa dos Patos PIA03444 lrg

Lagoa dos Patos, lacus maritimus in Brasilia.

Caldeira Comprida - Flores, Azores

Lagoa Comprida in Azores.

Lagoon-of-venice-landsat-1 Names

Lacus maritimus Venetianus, ab Landsat 7 visa.

Zalewszczecinski.jpeg

Lacus maritimus Szczecinensis, ab Landsat circa annum 2000 visa.

Baltic spits

Veru Vistulanum et Veru Curonicum, lacus maritimi in Mari Baltico.

Kiritimati-EO

Paene dimidia pars areae Kirimatorum est vadosa, ex una parte aquae dulcis et altera parte aquae salsae.

Notae

  1. J.M. Lancisius: Opera varia in unum congesta, Venetiis 1730, p. 250 et saepius.
  2. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Londinii: Macmillan, 1959), s.v. (Anglice) lagoon.
  3. Jose Juan del Col (Diccionario Auxiliar ESPAÑOL-LATINO ... 2007), s.v. (Hispanice) laguna.
  4. "lagune: lacus maritimus" et "limnothalatta, stagnum maritimum, vel lacus maritimus"
  5. D. P, Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Londinii: Macmillan, 1959), s.v. (Anglice) lagoon.
  6. Dominicus Marius Niger Venetus, Geographiae commentarii (Basileae 1573), p. 39 [1] : "limnothalassa à Graecis dicitur, hoc est, palus marina."
  7. Dominicus Marius Niger Venetus, Geographiae commentarii (Basileae 1573), p. 39 [2] : "limnothalassa à Graecis dicitur, hoc est, palus marina."
  8. Lucretius, De rerum natura, 5:794; etiam Cicero, etc.
  9. Ut puta hic: "... in lacuna salsa Las Saladas de Chiprana"
Lacuna

Lacuna (-ae) varia signifcare potest:

in sermone cottidiano: quodvis cavum, locum depressiorem, paludem, lacum

in biologia et in medicina cavernam, cavum, fissuram, sinum organorum, telarum, ossum aut cartilaginum

Lacuna musculorum et vasorum (medicina)

Lacuna pallidula (species, biologia)

Lacuna vincta (species, biologia)

Lacuna (mare), humile aquae salsae corpus, quod vadosus vel expositus pulvinus sabulosus, curalii scopulus vel proprietas similis a mari altiore separat.

Lacuna (manuscripta), pars scripti deficiens

Lacuna (musica), silentium in musica prolixius

Lacuna Coil, grex musicus Italicus

The Lacuna, fabula anno 2009 a Barbara Kingsolver scripta

Lacuna (film), pellicula anni 2012

La Lacune, fabula scaenica ab Eugenio Ionesco scripta

Pulvinus arenae

Pulvinus arenae in oceanographia, geomorphologia, scientiisque telluris est linearis forma terrestris omnino intra corpus aquae patens. Plerumque ex arena, limo, et/aut parvis lapillis constat. Funiculus litoralis genus pulvini arenae est.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.