Lac

Lac (-tis, n.) est umor quem mammalia ab uberibus suis excernunt. Lac est ante omnia ad fetus infantesve alendos, quoad alia edere possint. Hunc cibum tantum edunt usque ad demammationem.

Mammiferorum lac domesticorum bibitur plerisque nationibus: praesertim bovinum, sed etiam caprinum, ovinum, porcinum, dromedarium, equinum, et alia. Lac quoque alitione animalium adhibetur.

Lac vaccinum bene notum est et parvulis saepe loco lactis matris datur. Hodie vaccinum est lac saepissime ab hominibus potatum, sed Romanis placebat potius pecudum. Nomadibus regionis Sarmatiae (e.g. Scythis, Sarmatis, Mongolis) equinum.

Lac si aliquot dies conservatum est, naturam suam fluvidam omittens concrescit et in lac concretum sive coagulatum mutatur.

Multi cibi ex lacte parantur, sicut butyrum, caseus, oxygala et iogurtum.

Per iocum vel proverbium res rara lac gallinaceum esse dicitur[1].

Milk glass
Poculum lactis.
Lac bovinum integrum
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 252 kJ
Carbohydrata 5.26 g
Sacchara 5.26 g
Lactosum 5.26 g
Pingue 3.25 g
: saturatum 1.865 g
: monoinsaturatum 0.812 g
: polyinsaturatum 0.195 g
Proteinum 3.22 g
Tryptophanum 0.075 g
Threoninum 0.143 g
Isoleucinum 0.165 g
Leucinum 0.265 g
Lysinum 0.140 g
Methioninum 0.075 g
Cystinum 0.017 g
Phenylalaninum 0.147 g
Tyrosinum 0.152 g
Valinum 0.192 g
Argininum 0.075 g
Histidinum 0.075 g
Alaninum 0.103 g
Acidum asparticum 0.237 g
Acidum glutamicum 0.648 g
Glycinum 0.075 g
Prolinum 0.342 g
Serinum 0.107 g
Aqua 88.32 g
Vitaminum A equiv. 46 μg (5%)
Thiaminum 0.044 mg (3%)
Riboflavinum 0.183 mg (12%)
Vitaminum B12 0.45 μg (19%)
Vitaminum D 2 IU (1%)
Calcium 113 mg (11%)
Magnesium 10 mg (3%)
Kalium 132 mg (3%)
Natrium 43 mg (2%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Edwin Landseer- A Highland Breakfast
Ientaculum Caledonianum (A Highland Breakfast) ab Edwino Landseer anno 1834 pictum (Museum Victoriae et Alberti Londinii).

Usus lactis

In potibus coffei

Spuma lactis[2] est lac eruptione aëris calidi spumatum, quod in cappuccino faciendo in cafeam expressam additur.

Nexus interni

Notae

  1. E. g. Petronius, satura 38,1; Plinius, Naturalis historia praefatio 23
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lac spectant.
Alpes superiores

Alpes superiores (Francogallice Hautes-Alpes) est praefectura regionis Provinciae et Alpium civitatis Franciae. Caput praefecturae est urbs Vapincum.

Caseus

Cāseus (-ī, m.) est cibus solidus e lacte vaccarum, caprarum, ovium, vel aliorum mammalium factus. Bacteria lac acidificant; coagulum coagulat; sal insuper additur. Casei venditantur varietatum permultarum, aut novi aut veteres, interdum fumosi vel herbis condimentariis additis, alii sale conditi; ad caseos nonnullos conficiendos opus est mucore. Hoc cibo temporibus praehistoricis invento homines Europae, Asiae Mediae et Occidentalis, Africae Borealis et Orientalis fere omnes usi sunt; homines regionum aliarum—ante migrationes temporis recentioris—nec faciebant, nec comedebant.

Dubis (praefectura Franciae)

Dubis, Francogallice Doubs, est praefectura regionis Liberi Comitatus civitatis Franciae. Nomen habet a flumine Dubi. Caput praefecturae est urbs Vesontio. Alia urbs est Mons Biliardi

Fond du Lac Comitatus

Fond du Lac Comitatus (Anglice: Fond du Lac County) est Visconsiniae comitatus in Civitatibus Foederatis Americae 97296 incolarum (anno 2000). Comitatus, cuius caput est urbs Fond du Lac, die 7 Decembris 1836 creatus est. In hoc comitatu quasi vigesima pars incolarum (accurate 4.8 %) haud Anglice domu loquitur.

Friburgum (pagus)

Friburgum (Francogallice: Fribourg; Theodisce: Freiburg), Pagus Helvetiae Friburgensis est pagus ad occasum versus Helvetiae, qui eius nomen ab homonymo urbe invenit. Pago anno 2013 297'622 incolae et 165 communia sunt.

Friburgo finitimi pagi sunt: Berna (pagus) atque Pagus Valdensis.

Index communium praefecturae Alpium Superiorum

Hic est index communium Alpium Superiorum praefecturae Francicae, cui subsunt communia 177 numero.

Index communium praefecturae Dubis

Hic est index communium Dubis praefecturae Francicae, cui subsunt communia 594 numero.

Lac qui Parle Comitatus

Lac qui Parle Comitatus (Anglice: Lac qui Parle County) est Minnesotae comitatus in Civitatibus Foederatis Americae 8067 incolarum (anno 2000). Comitatus, cuius caput est urbs Madison, die 6 Martii 1871 creatus est. In hoc comitatu minima pars incolarum (accurate 3.6 %) Anglice domi non loquitur.

Lacus Bodamicus

Lacus Bodamicus seu Lacus Brigantinus (Theodisce: Bodensee ; Francogallice: Lac de Constance) est lacus inter Helvetiam, Austriam Germaniamque.

Lacus de Burgello Camerinorum

Lacus de Burgello Camerinorum (Francogallice: Lac du Bourget) est lacus Francicus praefecturae Sabaudiae in regione orientali Rhodano et Alpibus. Lacui adiacens est abbatia Altacumba.

Mammalia

Mammalia (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lac faciunt et partûs nutriunt; neocorticem, regionem cerebri; pilos vel comas; ac tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur a reptiliis avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones, decesserunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simias), Cetartiodactyla (ut balaenas, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocas).

Mammalia sunt sola animalia quae exstant cladi Synapsidorum, quae cum Sauropsidis (reptiliis avibusque) cladum Amniota componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, nam temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.

Nonnulla mammalia glandes sudoris habent, sed plurima non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis regulat, etiam cor quattuor cameris.

Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circa mille ducentis generum, centum quinquagenta tres familiis, et viginti novem ordinibus (hi numeri secundum schema classificationis variant).

Mammalia magnitudine variantur a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.

Marsupialia

Marsupialia (nomen ab Illiger anno 1811 inventum, sed Metatheria secundum Huxley anno 1880) sunt infraclassis mammalium cuius feminae marsupia habent, in quo matres progenies alunt. Marsupialia et Placentalia simul se surrexerunt: placentalia in locis plurimis marsupialia superaverunt, sed in Australia et Tasmania omnino perierunt.

Progenies marsupialiarum sunt minutae inopesque post partum, cum quaerunt matris marsupium, ubi multos dies lac bibunt. Adulescentes marsupium intrant extrantque, et lac herbasque comedunt.

Nominativus

Nominativus est casus grammaticus, qui in linguis nominativo-accusativis subiecti officio fungitur, sicut Discipulus librum legit, ubi discipulus subiecti officium sustinet, et suffixum -us nominativum singularem designat. Altera functio nominativi est attributio praedicativa.

In nonnullis linguis nominativus singularis nullo signo proprio notatur. In lingua Latina quoque generis neutri nominativus singularis nulla morpha cadit (cf. lac, ius, cornu, rete) praeter secundam declinationem (ut bell-um). Nec generis neutri nominativus ab accusativo differt. Quod vestigium linguae Protoindoeuropaeae esse putatur. Quae enim olim lingua ergativa fuisse videtur.

Ovis aries

Ovis aries est species mammalium quadrupedum subfamiliae Caprinarum familiae Bovidarum, usitate ut animal domesticum conservatum. Ovis, sicut omnia ruminantia, est in ordine Artiodactylorum, ungulatorum aequis digitis. Nomen ovis, etsi ad multas species pertinet, in usu quotidiano ad Ovem arietem paene semper spectat. Quoniam plusquam quinquies centum milia millionum ovium domesticarum vivunt, eorum est numerosissimae sui generis species.

Mares atque feminae cornua habent, sed cornua feminarum minuta, marum longa atque spiralia sunt. Feminae omnino pullum unum habent, quamquam parire possunt usque ad tres, postquam esse in gestatione in qua plus minusve 146 dies manet.

Caro ac lac sua valde hominibus prosunt. Lacte elimari possunt et iogurtum caseusque inter alia multa. Vellere (lana) diversa elaborantur praesertim vestes. Corium alia subfabricatio est, plane usum. Eae sunt 18–20 annos vitae utiles, 7–10 annos fertilitatis.

Ovium pulli agnos agnasve se habent. Qui Oves arietes custodiat pastor vel opilio (ex ovipilio) appellatur.

Pagus Valdensis

Valdensis pagus (Francogallice: Vaud) maximus quoad incolas partis Francicae Helvetiae est. Pagus Valdensis, cuius caput Lausonium sive Lousonna est, ad occasum solis spectat.

Pago Valdensi praeter Franciam hi pagi Helvetici finitimi sunt: Genava, Valesia, Berna, Friburgum, Novicastrum.

Pecus

Pecus (-oris, n.) vel pecu (-ūs n.) est pecudum grex, quem homines alunt, ut carnem et lac obtineant aut adiumentum habeant laborem.

Quebecum

Quebecum est provincia Canadae et patria nationis Quebecensium. Quebeci quasi 8'000'000 incolae sunt, teste Statisticis Canadiensibus anno 2011, id quod est 24 centesimae populi totius Canadiensis. Quebecum in orientali Canadae parte oritur, iuxta Sancti Laurentii flumen.

Lingua Francogallica sola lingua publica Quebeco constat, sic ut Quebecum principalis communitas Francophonica in America Septentrionali exstat. Sola provincia Canadiensis est in qua lingua Anglica publica non est; est alia, Novum Brunsvicum in qua duae sunt linguae publicae, quarum una est lingua Francogallica.

Caput provinciae est Urbs Quebeci, sicut urbs prima est Mons Regius.

Incolae Quebeci Latine "Quebecenses" appellantur.

Praesens minister primus huius provinciae est Franciscus Legault.

Saguenay–Lac-Saint-Jean

Saguenay–Lac-Saint-Jean est una septemdecim Quebeci regionum a octaginta municipiis constituta. Urbs Saguenay est caput huius regionis, cui 273.434 incolarum anno 2007 sunt. Magna pars incolarum huius regionis (99.7 %) Francice loquuntur.

Stellae Lacertae

Hic habes indicem stellarum constellationis Lacertae.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.