Imperium Romanum

Imperium Romanum (Koine et Graece Medievale Βασιλεία τῶν Ῥωμαίων) fuit res publica antiqua, cuius caput erat Roma, olim maxima mundi occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebatur. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.27 a.C.n.) redintegrata videretur, re vera autem ab uno principe solo gubernaretur.

Imperium Romanum initium cepit anno 27 a.C.n. et tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad Discrimen tertii saeculi (235284/285), quae aetas etiam principum militum vocatur.

Continuatio huius rei publicae ad Antiquitatem posteriorem pertinet: Ab imperatoribus Diocletiano (284305) et Constantino I (306337) funditus reformata aetate migrationum populorum et gentium Europae, quo tempore in duas partes divisa est, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit (476), ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit (vide Imperium Romanum Orientale).

Imperium in provincias divisum erat. In iis maximi momenti erant urbes imperii, quae quadam autonomia circumscripta gaudentes a civibus administrabantur et vectigalia exigebant. Quod multa officia publica ad urbes delegata erant, imperio parvus magistratuum numerus suffecit.

Mercatura, artes, cultura florebant; etsi linguae religionesque locales permanserunt, partes imperii occidentales "latinizatae," partes orientales magis cultura Graeca imbutae sunt. Lingua Latina toto impero publica facta est (orientalibus in partibus una cum lingua Graeca). Quod per saecula, etiam imperio dilapso, multum ad Europam formandam attulit: lingua Latina usque ad Barocum eruditorum lingua permansit; in Ecclesia Catholica Romana lingua Latina usque ad hunc diem est lingua publica; sunt linguae Romanicae, progenies linguae Latinae, sed etiam aliae linguae necnon sermo scientiarum plurima ex lingua Latina acceperunt; ius Romanum iuribus civitatum Europae plurimum attulit.

Imperium Romanum: insigne
Imperium Romanum: situs

Res Publica restituta

In nonnullis linguis novis, titulus imperatoris nominat solum unum, qui magnum regnum gubernat, sed res publica Romana multos habuerat imperatores ante Octavianum, qui ad tempus et eodem tempore imperio usi sunt: Imperium habuerunt consules et praetores, quorum in provinciis copiae fuerunt, simul cum aliis. Vergilius poeta Iovem ipsum Romanis "imperium sine fine" promittentem facit. Octavianus non imperator, sed princeps vocari voluit, quod est nomen sine imperio, in senatu "primus inter pares." Hoc imprimis speciei rei publicae restitutae debebatur; simul autem vis "imperatoris" tituli mutabatur, cum Augustus re vera primus munere imperatoris singuli ac perennis functus est.

Caesar Augustus

Octavius, divite sed non nobilissime gente anno 63 a.C.n. orto, quod a Gaio Iulio Caesare in filium adoptatus est, heres Caesaris factus est et nomen Octaviani sumpsit, post mortem Caesaris atque hoc nomen.

Bello civili post Caesarem interfectum exorto Marcum Antonium, pristinum Triumviratus collegam, qui una cum Cleopatra regina Aegypti rerum potiri imminebat, apud Actium anno 31 a.C.n. devicit. Scripsit ipse postea in rebus gestis, quas multis in locis imperii Romani inscribi iussit, se "rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi(sse)".

Anno 27 a.C.n. imperia, quibus inter bellum civilem solus rexerat, formaliter deposuit, postea autem sibi tribuniciam potestatem et summum imperium legionum provinciarum ad limitem sitarum tempore certo deferri fecit, quod et in posterum erat imperii fundamentum (vide Principatus Romanus).

Auctoritas principis multis ex honoribus et civilibus et militaribus aucta est, inter quas pluries honore consulis (annis usque ad 27 a.C.n.) et pontificis maximi (anno 13 a.C.n. aut 12 a.C.n.). Ter triumphans etiam imperator appellatus est. Tribunus plebis, etsi tribunicia potestate gaudebat, non fuit, quia in patriciam gentem adoptatus erat (Iulii erant stirps Veneris ipsae!). Anno 27 a.C.n. senatus ei nomen Augusti detulit, quod in disputando, an Romulus appellaretur, sententia praevaluit "ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur . . . , sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est."[1] Una cum nomine etiam clipeus virtutis traditus est, in quo Augusti fortitudo, clementia, iustitia, pietas erga deos patriamque celebratae sunt. Anno 8 a.C.n. senatui placuit, posthac mensem Sextilem Augustum vocari; anno 2 a.C.n. denique pater patriae appellatus est.

Octavianus certe divitissimus erat Romanorum; copiis quin uteretur, ut plebi acceptus esset, non dubitavit. Inter alia pro populo multos ludos edidit. Praeterea numerosa opera publica exstrui iussit, sicut Forum Augustum cum templo Martis Ultoris et templum Apollinis in Palatio.

Augustus etiam religionem moresque Romanos restituere conatus est, quia "moribus antiquis stat res Romana virisque."[2] Matrimonio procreationique favit (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et nimis in veneralibus indulgere nobilibus vetavit. Romae quinquaginta tres templa refecit et ritus eorum neglectos restauravit. Se ipsum vindicem rei publicae restituroremque pacis in monumentis (Ara Pacis Augustae), statuis (Augustus loricatus), nummis, litteris celebrari fecit.

Quidam poetarum inter maximos linguae Latinae Augusto principe et ab eodem adiuti opera sua scripserunt, in quibus Vergilius, Horatius et Ovidius, qui ultimus quidem a principe in exilium missus est, propter "duo crimina, carmen et error", ut Ovidius ipse scripsit.[3]

Augustus multas leges ad officia emendenda intulit. Patricios corruptos ex officiis amovit et honores sollertibus equitibus detulit (ut Pontio Pilato), et in locum publicanorum saepe corruptorum magistratus substituit, qui vectigalia exigerent. Senatum bellis civilibus ac proscriptionibus valde mutatum Augustus favoribus in suas partes traxit.

Exercitus diminuit; Aegyptum in provinciam redegit, regiones in Alpibus, Hispania septentrionali et in Balcania sitae expugnavit; a conatu, ut Germaniam transrhenanam in provinciam redigeret, clade Variana accepta discessit; cum Parthis foedere controversias composuit. Defendere magis quam occupare sors facta est militum Romanorum Augusto regnante.

Principes Iulii et Claudii

Great Cameo of France CdM Paris Bab264 n1
Tiberius in solio collocatus Germanicum victorem salutat, sic dictus "Grand Camée de France", Bibliotheca Nationalis Francica, Parisiis.

Successor Augusti, Tiberius (1437), dux efficax et administrator fuit. Inito Augustus filiastrum ac posterum filium adoptivum, quem uxor eius Livia in matrimonium apportaverat, a muneribus maximi momenti exclusit, ut Tiberius denique se in Rhodum quasi in exsilium contulerit. Marcello filio sororis, Agrippa, Gaio Lucioque nepotibus mortuis tamen successor designatus est. Extremo sui principatus tempore ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorio Lucio Aelio Seiano tradens. Ut Tacitus narrat, forsitan autem magis invidiam quorundam quam veritatem sequens, Tiberius ultimis vitae annis, postquam Seianus criminis laesae maiestatis accusatus cecidit, nimis crudeliter se praebuit.

Filius fratris Tiberii Gaius, appellatus Caligula (3741), fuit successor, qui initio bene erat amatus, quod vectigalia minuit, ludos circenses edidit, senatores ex exsilio revocavit, sed mox sese tyrannum ostendit. Sie fontes antiqui vera tradunt, senatores interfecit, ut uxores possessionesque caperet, amicos pueritiae gubernatores nominavit, se sicut Iovem venerari iussit, equo suo Incitato honorem consulis dare voluit. Denique a coniuratoribus necatus est.

Caligula necato, nonnulli rem publicam restaurare voluerunt, sed praetoriani senatum imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (4151), qui antea ob vitia corporis, quae perfacili cognitio versabantur, praeteritus erat. Post coniurationem tyrannumque occisum unicus candidatus legitimus fuit. Historici antiqui eum hominem occultum, imperii vix capacem fuisse tradunt, qui se litteris dedidit. Contra studia hodierna saepe bonos regiminis sui eventus demonstrant, imprimis quod limites tutos reddidit et Britanniam imperio adiunxit. Agrippina uxor eum veneno interfecit, ut Nero filius (5468) rerum potiretur.

Similiter ac Caligula etiam Nero initio Romanis bonam spem dedit. Primis quinque annis regiminis eius, qui nomine "quinquennio Neronis" noti[4] quique a scriptoribus aequalibus "aurea aetas" laudibus celebrati sunt, animus Neronis adulescentis a Seneca philososopho flectus est. Annis sequentibus historici eum modo tyrannorum rexisse tradunt: Matrem interfecit; coniuratione Pisonis patefacta Seneca, Lucanus, Petronius mortem sibi conscicere coacti sunt; fama eum auctorem magni incendii Romae esse voluit,quod ei usui fuit cum ad urbem renovandam tum ad Domum Auream aedificandam. Crimen incendii Christianis supposuit et primam persecutionem Christianorum Romanam incitavit, qua etiam Petrus crucifictus esse traditur. Denique seditiones contra eum ortae sunt. Roma ab inimicis capta fugiens se interfecit.

Mors Neronis bellum civile effecit, quo milites Romani per ordinem quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 "Annus Quattuor Imperatorum" appellatur. Hoc speciem rei publicae redarguit: re vera imperium exercitu obtentum est.

Roman Empire
Imperium Romanum annis: rubrum: 133 a.C.n.; aurantium 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris)

Principes Flavii et Antonini

Historici Vespasianum (6979) Neronis maxime dissimilem fuisse demonstrant: virum rusticum, festivum, imperatorem iustum. Dux exercitus in oriente primum bellum Iudaicum gessit, cum imperator declaratus est. Eo regnante filius eius Titus seditionem Iudeaorum oppressit. Etiam in Germanos severe animadvertit, ut limitem Rheni firmaret, et Parthos cohibuit, exercitum in novum ordinem adduxit, fiscum replevit. Novos senatores e terris extra Italiam sitis et duces fideles designavit. Cum sit humili loco natus, auctoritatem magno opere Colossei augere studuit. Denique novam domum regnatricem constitutit: Flaviam. Post Vespasiani mortem filius eius Titus imperator factus est. Quamquam regnum eius breve fuit (7981), bona apud Romanos recordatione comprehensus est, ad quam laudem celere auxilium liberalitasque post urbes a Vesuvii eruptione deletas magni interfuit. Successor autem et frater eius Domitianus in fontibus tyrannus demonstratur. Germanos quidem pluries vicit limitemque a Rheno usque ad Danuvium munitionibus confirmavit, ut apud milites plebemque admodum acceptus esset, tamen crudelitate et modo dominandi (inter alia se "dominum et deum" appellari iussit) senatui offensus anno 96 interfectus est.

Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui honoratum Germaniae gubernatorem, Traianum (98-117), adoptavit; sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator fuit, qui extra Italiam (nempe in Hispania) natus est. Dux eminens fuit, qui nonnullas provincias novas cepit: Daciam, Armeniam, Arabiam, Mesopotamiam. Eo regnante fines imperii maximum ambitum obtinuerunt, ut ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Daciam pertinerent. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Etiam varia instituta auxilii communis creavit, inter quae distributio cibi pro pueris pauperibus.

Cum Traianus anno 117 inopinatus mortuus est, cognatus eius Hadrianus (117-138) successit. Secundo bello Iudaico pluribus locis (Cyrenaica, Cyprus, Babylonia) iam anno 115 orto commotus copias Romanas ex Armenia et Mesopotamia retraxit. Administrationem emendavit, vias munitionesque plures exstruxit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia situm. Assidue per imperium Romanum peregrinabat, culturam Graecam amabat. Quamvis seditione Barchochebae (132-135) flagrante, tamen imperium in flore fuit.

Marcoaurelio30000
Statua Marci Aurelii, Museum Capitolii, Romae.

Post eum imperium recepit Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) in variis orbis terrarum regionibus cum hostibus bellare debuit, qui iam in fines imperii progredebantur. in oriente Parthos vicit, in provinciis septentrionalibus (Noricum, Pannonia) Marcomannos et Quados vix repellere potuit. Cum demum superior factus est, medio in bello Vindobonae anno 180 mortuus est. His diebus saepe "philosophus in throno imperatorum" dicitur, quod stoicismum secutus est; excerpta quaedam collegit, quae nomine "Ad se ipsum" vel "Meditationes" lingua Graeca conscripta extant.

Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) "bonos" appellant. Filium autem et successorem Commodum (180192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.

Principes milites

Bello civile perfecto imperium cepit Septimius Severus (193211), dux Libycus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et custodiam praetorianam dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit—militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vectigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Caracalla, successor Severi, iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235, Alexandro Severo interfecto.

Hadrian's Wall and Highshield Crags - geograph.org.uk - 1410581
Ruinae Valli Hadriani in Anglia septentrionali.

Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanidae limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se rempublicam sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium vel potius valorem perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia saeculo quarto a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt—indicium infirmitatis imperii.

Inscription Theatre Leptis Magna Libya
Inscriptio Latina et Punica ad theatrum Leptis Magnae in Africa Romana (hodierna Libya).

Correctiones Diocletiani et Constantini

Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximilianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.

Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.

DM Tiberius Claudius Chryseros
Urna cineraria liberti Tiberii Claudii Chryseri et binarum mulierum, probabiliter eius uxoris et filiae.
Museum of Sousse - Mosaics 2 detail
Hominem damnatum pardus aggreditur in arena. Opus tessellatum ex Tunisia, saeculo tertio.

Exitum imperii occidentalis

Anno 330, Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395, imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna illic capita erant, hic Constantinopolis. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaserunt. Anno 410, Visigothi Romam ceperunt, ut quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395 ad annum 423 regnavit) Britanniam praesidiis privavit, ita ut mox illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperio vix ulla victoria fuit, licet anno 451 Romani cum quibusdam gentibus Germanicis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa Septentrionali consederant, Romam ipsam exspoliaverunt. Denique anno 476 imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germanorum natus Odoacer Romulus Augustus principe regno depulso regem Italiae se declaravit.

In partibus orientalibus saeculum quintum tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europaeas vastaverunt, sed Asia, Aegyptus, et Syria intactae manserunt. Imperium Romanum Orientale, postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.

In medio quod dicitur aevo, sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis quinto decimo et sexto decimo Sacrum Imperium Romanum nationis Germanicae nominatum anno denique 1806 extinctum est.

Oeconomia

Nexus interni

De imperio ipso

De temporibus anterioribus et posterioribus

De rebus variis

Notae

  1. Suetonius: Divus Augustus, 7.
  2. Ennius, ann. fr. 500 (Vahlen)
  3. Ov. trist. 2,207. - Quid "carmen et error" accurate significet, nescitur, forsitan Artem amatoriam et conscientiam coniurationis aut criminis.
  4. Fons vocis est Aurelius Vicotr, liber de caesaribus 5.

Bibliographia

  • Abbott, Frank Frost. 1901. A History and Description of Roman Political Institutions. Elibron Classics. ISBN 0543927490.
  • Adena, L. 2008. The 'Jesus Cult' and the Roman State in the Third Century. Clio History Journal.
  • Bury, John Bagnell. 1913. A History of the Roman Empire from its Foundation to the death of Marcus Aurelius. ISBN 9781436734165.
  • Churchill, Winston. 1998. A History of the English-Speaking Peoples. Cassell. ISBN 0304349127.
  • Christ, Karl. 2009 (6. ed., bibliographia ad tempus editionis continuata). Geschichte der Römischen Kaiserzeit. Von Augustus bis zu Konstantin. Monaci: Beck. ISBN 9783406596131. (Optima, ut multi arbitrantur, imperii Romani descriptio linguae Theodiscae.)
  • Crook, J. A. 1967. Law and Life of Rome, 90 BC–AD 212. ISBN 0801492734.
  • Dahlheim, Werner. 2003. Geschichte der Römischen Kaiserzeit. Ed. 3a, retractata et amplificata. Monaci: Oldenbourg. ISBN 3486496735. (Descriptio brevior, parte investigativa ac bibliographia ampla addita.)
  • Dudley, Donald R. 1985. The Civilization of Rome. Ed. 2a. ISBN 0452010160.
  • Ferrill, Arthur. 1988. The Fall of the Roman Empire: The Military Explanation. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0500274959.
  • Freeman, Charles. 1999. The Greek Achievement: The Foundation of the Western World. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0670885150.
  • Garzetti, Albino. 1974. From Tiberius to the Antonines. Londinii.
  • Gibbon, Edward. 17761789. The History of the Decline and Fall of the Roman Empire.
  • Goldsworthy, Adrian. 2000. The Punic Wars. Cassell & Co. ISBN 0304352845.
  • Goldsworthy, Adrian. 2003. In the Name of Rome: The Men Who Won the Roman Empire. Weidenfield and Nicholson. ISBN 0297846663.
  • Goldsworthy, Adrian. 2003. The Complete Roman Army. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0500051240.
  • Grant, Michael. 1993. The History of Rome. Faber and Faber. ISBN 057111461X.
  • Isaac, Benjamin. 1992. "The Limits of Empire: the Roman Army in the East" Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-814926-3.
  • Johne, Klaus-Peter, ed. 2008. Die Zeit der Soldatenkaiser: Krise und Transformation des Römischen Reiches im 3. Jahrhundert n. Chr. (235–284). Berolini: Akademie Verlag.
  • Kienast, Dietmar. 1990 (3. ed. 2004). Römische Kaisertabelle. Grundzüge einer römischen Kaiserchronologie. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534182405.
  • Lintott, Andrew. 1993. Imperium Romanum: Politics and administration. ISBN 0415093759.
  • Luttwak, Edward. The Grand Strategy of the Roman Empire. Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-2158-4.
  • Millar, Fergus. 1977. The Emperor in the Roman World (31 BC–AD 337). Londinii.
  • Potter, David S., ed. 2006. A Companion To The Roman Empire. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-22644-3. (Collatio commentationum, quibus imprimis fontes ac res culturales, oeconomicae socialesque tranctantur.)
  • Reid, T. R. 1997. The World According to Rome. National Geographic 192(2):54––83.
  • Santosuosso, Antionio. 2001. Storming the Heavens: Soldiers, Emperors and Civilians in the Roman Empire. Westview Press. ISBN 081333523X.
  • Sommer, Michael. 2009. Römische Geschichte II. Rom und sein Imperium in der Kaiserzeit. Stuttgardiae: Kröner.
  • The Cambridge Ancient History. 1977 (2. ed.). Vol. 10–12. (Vol. 13-14 de Antiquitate Posteriore agunt.)

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum spectant.
Aegyptus (provincia Romana)

Aegyptus fuit provincia Romana, anno 30 a.C.n. condita.

Provincia maximi momenti erat imperio Romano utpote cum provincia tributuaria una cum Africa maximam partem eius frumenti pro tributo exportaverit quo civitati Romanae opus erat. Itaque magni monenti imperatoribus Romanis fuit neque senatoribus licuit eam adire sine permissione imperatoris.

Arcadius

Flavius Arcadius, in Hispania natus, ab anno 395 usque ad mortem anno 408 partibus orientalibus Imperii Romani imperavit. Erat filius natu maior Imperatoris Theodosii I et Aeliae Flacillae, frater Honorii eo tempore Imperatoris partibus occidentalibus. A patre Augustus nominatus est anno 393.

Imperante Arcadio Sanctus Iohannes Chrysostomus, patriarcha Constantinopolitanus, ab Aelia Eudoxia uxore depositus est et Roma a Visigothis capta est. Rufinus praefectus praetorio in Imperium Romanum dominatus est donec a Stilichone trucidatus est; post Rufinum Eutropius consiliarius ab Aelia Eudoxia depositus est; ultimus Anthemius praefectus praetorio fines orientales murumque Constantinopolitanum corroborat, Christianitatem proseruit.

Theodosio mortuo Imperium numquam rediunctum est; Arcadius ergo primus Imperator Constantinopolitanorum dicitur. Eo regnante Constantinopolis elevata, Roma deiecta est, consilium semper mutatum, Imperium fragile.

Armenia (provincia Romana)

In provincia Armenia, exercitus Romani et Persae pugnaverunt diu.

Marcus Licinius Crassus subito oppugnatus est, et caesus est a Persis in Asia prope Armeniam. Romani contra Persas saepe pugnabant in Asia et Armenia.

Et Romani et Persae cupiverunt fines Armeniae quia Armeniae humus frumentum multum comparabat. Armenia adest Mare Caspium et Pontus Euxinus (Mare Nigrum), regio fertilis.

Et Imperium Romanum et Imperium Persicum habuerunt provincias in Armenia.

Armenia factus est provincia in anno 114 p.C.n. a Trajano. Cum Tranaus mortuus sit, Hadrianus liberavit Armeniam in anno 117 p.C.n.

Post occasum Imperii Romani, Imperium Romanum Orientale contra Persas pugnavit. Imperator Constantinopolitanus Iustinianus I gessit bellum in finibus Armeniae, sed demum pacem fecit. Mox Imperium Persicum victum est a copiis Arabiis, et tum Arabii (aut Turcae) coeperunt oppugnare Armeniam et Asiam Minorem.

Nunc (hodie), Armenia est civitas libera. Armenia adest Asiae Minori (Turciae), Persiae (Irania), Atropatenae, et Georgiae.

Caesar (titulus)

Caesar(-is, m.) (Graece: Καῖσαρ) est titulus imperialis. Detractus est a cognomine Iulii Caesaris. Caesar factus est titulus circa annum 68, inter Annum Quattuor Imperatorum.

Constitutio Antoniniana

Constitutio Antoniniana die 11 Iulii 212 edicta est a Caracalla imperatore, per quod omnibus Imperii Romani incolis qui viri liberi erant civitas Romana data est exceptis eis qui dediticii appellabantur.

Dioecesis Imperii Romani

Vide etiam: Dioecesis (pagina discretiva).A Diocletiano annis 296-298 Imperium Romanum divisum est in duodecim dioeceses quarum unaquaeque plures provincias habuit. Imperatore Theodosio anno 395 tres dioeceses diffissae sunt.

Imperium Romanum Occidentale

Imperium Romanum Occidentale seu hesperium imperium fuit occidentalis Imperii Romani pars, quam Theodosius I imperator anno 395 a parte orientali divisit; hanc enim Arcadio filio attribuit, illam Honorio.

Anno 429, Vandali ex Hispania ad Africam migraverunt, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Africa expugnata Romanisque in Italia perdita, inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat; nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae coepit, et excidium imperii Romani occidentalis accelerabatur. Anno 468, Leo primo Augusto Flavio Basilisco militum duce Romani et orientales et occidentales frustra magnum impetum contra Vandalos fecerunt ut annonam Africanam recuperarent. Impetu frustrato aerarium publicum imperii orientalis fuit vacuum.

Anno 476, Odovacar, Romulo Augustulo a dignitate suprema amoto, imperium occidentale exstinctum est. Capita imperii fuerant Mediolanum et Ravenna.

Huic imperio succederunt regna Visigothorum in Iberia et Gallia, Herulorum in Italia, Francorum in Gallia, Burgundionum in valle Rhodani, Vandalorum in Africa et Suevorum in Gallaecia.

Anno 534, Romani orientales bello Vandalico regnum Vandalorum deleverunt, Africamque imperio Romano recuperaverunt; imperium autem occidentale restitui nequibat.

Imperium Romanum Orientale

Imperio Romano anno 395 in partes duas diviso, Imperium Romanum Orientale (Graece: Βασιλεία Ῥωμαίων) vel etiam ab historicis recentioribus imperium Byzantinum nuncupatum principio fuit pars orientalis eius. Postquam imperium occidentale eversum est plus quam decem exinde saecula valebat donec anno 1453 urbs capitalis eius, Constantinopolis, ab Ottomanis expugnatur. Quamquam principio provincias orientales antiqui Romani imperii, i.e. imprimis Aegyptum, Asiam Minorem, Haemimontum paeninsulam, Arabiam et oras Africae administrandas accepit, saeculo septimo autem Arabis invadentibus magnas orientis partes cessit et in Asiam Minorem et Europam meridionalem deminutum est. Georgius Ostrogorsky cum imperii radices variis ex fontibus sumptas atque fusas describeret Byzantinum imperium tribus ex elementis, id est administrationem Romanam, Graecam linguam moresque et Christianam religionem, constetisse distinxit.

Historia imperii Romani orientalis rite tres in aetates dividitur:

aetas posterioris antiquitatis (quartum saeculum usque ad septimum saeculum)

aetas medio-Byzantina (septimum saeculum usque ad annum 1204/1261)

aetas Byzantina posterior (1204/1261 usque ad 1453)Historia imperii plena est propulsationum variarum hostium, quare vires militares et oeconomicae graviter affectae et fatigatae sunt. Tempora recessus calamitatumque cum temporibus incrementi et victoriae alternaverunt. Etsi initio saeculi octavi assidue interne de quaestionibus religiosis litigatum est atque complura bella civilia exarserunt, tamen fundamentum administrationis imperialis a Romanis olim institutum usque ad saeculum tredecimum integre perservatum est. Eminent praeterea artificia sollertiaque artis Byzantinae. Constantinopoli etiam multi libri antiquitatis post ruinam imperii Romani servati sunt. Inde etiam conversio totius Europae orientalis ad religionem Christianam propagata est.

Index provinciarum Romanarum Diocletianarum

Hic est index provinciarum Romanarum Diocletianarum.

Index provinciarum Romanarum Imperii

Index provinciarum Romanarum inter tempora Augusti et Diocletiani. Iuxta nomina provinciarum novarum annus institutionis additur. De institutione provinciarum antiquiorum vide Index provinciarum Rei Publicae Romanae.

Itinerarium Antonini Augusti

Itinerarium Antonini Augusti est index viarum imperii Romani praecipuarum. Verisimiliter hoc itinerarium ineunte saeculo tertio iussu Caracallae factum est. Itinerarium nomina urbium, oppidorum, mansionum, mutationum praebet. Manuscriptum itineris fine saeculi tertii Gaio Aurelio Valerio Diocletiano regnante ortum est. "Itinerarium maritimum" itineribus terrestrialibus subiungitur.

Tabula Peutingeriana talia itinera in formam tabulae geographicae reddit.

Leo II (imperator)

Flavius Leo, appellatus Leo II (467–474), fuit Imperator Romanus Orientalis anno 474.

Limes Romanus

Limes est primo via ac specialiter via limitanea, ab hoc postea etiam areae vel territorii civitatis finis.

Marcianus

Flavius Marcianus (natus circa annum 390 in Illyria; mortuus et mense Ianuario anno 457) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 450 usque ad mortem.

Provincia

De veterrima Provincia Romana Galliae vide Gallia Narbonensis; de eadem regione aevo medio et recenti vide Provincia (Francia)Provincia (-ae, f.) est pars magistratus nationis, rei publicae, imperii, regni. Imperium Romanum e.g. in provincias divisum erat, quarum prima Sicilia fuit.

Sacrum Romanum Imperium

Sacrum Romanum Imperium siglis S. R. I. postea Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae vel Sacrum Romanum Imperium Nationis Teutonicae vel Sacrum Imperium Romanum vel Sacrum Romanorum Imperium fuit imperium quod anno 962 Ottone I regente ex imperio Francorum ortum exformatum est et usque ad annum 1806 superfuit.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438, appendix Nationis Germanicae (Theodisce deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hunc titulum primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium exstinguebatur.

Titulus exprimit postulationem et esse sucessor imperii Romani pariterque imperator mundi et haec ad sacra augetur, in quibus dominatio est condita.

Saeculum 2

Saeculum 2 saeculum est quod annos 101–200 comprehendit.

Tabula Imperii Romani

Tabula Imperii Romani est series chartarum vel tabularum geographicarum quae nonnullas partes Imperii Romani ad eandem magnitudinem depingunt. Huius seriei, sub patronatu Unionis Academicae Internationalis paratae, singula folia pro singulis academiis nationalibus divulgata sunt. Folia seriei secundum quadraturam tabulae internationalis orbis terrarum dissecantur. Ad omnia fere folia libellus iungitur qui indicem nominum et situum comprehendit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.