Ideologia

Ideologia[1] (Graece ἰδεολογία 'dogma de cogitationibus sententiisque') est una ex multis cogitationibus sententiisque de universo mundi vel earum rerum systematibus. Quae notio in usu in philosophia, politica, sociologia, oeconomia est. Notio nonnumquam solummodo describere vult, nonnumquam autem cogitationes et sententias castigat.

Ideologia secundum Ludovicum Althusserum, philosophum Marxisticum Francicum, est rerum exsistentia animo ficta (sive idea) sicut ad veras exsistentiae condiciones pertinet."[2]

Singulae ideologiae partes etiam ideologemata appellantur.

Destutt de Tracy
Antonius Destutt de Tracy (17541836), qui primus verbo ideologia usus est.
Karl Marx
Carolus Marx dicit praevalentem societatis ideologiam esse necessariam suae superstructurae pars.

Notae

  1. Ioannis Pauli PP. II "Centesimus annus", litterae encyclicae, 1991.
  2. Anglice "the imagined existence (or idea) of things as it relates to the real conditions of existence."

Nexus interni

Nexus externi

Abolitionismus

Abolitionismus est motus civilis vel motus politicus servitutis abolendae Aevo Illuminationis saeculo duodevicensimo plerumque in Civitatibus Foederatis, Britanniarum Regno, et Francia, qui servitutem abolendam suasit.

Hodie motus abolitionistae etiam abrogationem laboris impuberum, laboris coacticii omnis generis et mercatus hominum apud ius inter civitates et gentes postulat.

Antisemitismus

Antisemitismus ratio et cogitandi et agendi eorum est, qui populo Iudaeorum et religioni Mosaicae toti sine ulla distinctione hominum singulorum infensi sunt.Antisemitismi certa indicia sunt,

siquis Iudaeos vultu specie moribus inter se similes esse affirmat,

siquis Iudaeos omnes divites avarosque existimat,

siquis Iudaeos in dominationem totius mundi conspirasse opinatur.

Civilitas

Civilitas, polítice, política (-ae, f), res/ars política,, res civiles, administratio reipublicae/civitatis, est disciplina scientifica quae civitatis, iurum, rectionum, rerumque publicarum naturam investigat, regulas moresque civiles et systemata politica comparans.

Exempli causa, in hac scientia subiectum est civitas, [cuius] perfectio [est illa] optima respublica, ad quam ut ad scopum omnes contenderunt, [quibus] proprietates sunt ut consultare, causas discernere, iudicare, magistratus gerere, aliaque similia quae civitatem ornant et absolvunt. . . . Ita politicae est scientiae non solum optimam rempublicam describere, sed vires, leges, proprietates, aliaque cuncta quae omnibus conveniunt exacte demonstrare.—John Case, Sphaera Civitatis (1588), liber IV, caput I.

Civitas sui iuris

Civitas sui iuris est civilis hominum societas cui est efficax regionis geographicae dominatus, vel pleniore, civitas cui est territorium definitum, super quod maiestatem (Anglice: sovereignty) internum externumque habet, incolas perennes, administrationem, libertatem ab aliis civitatibus et potestatibus, et facultas ad faciendas coniunctiones (international relations) cum aliis civitatibus suorum iurum. Praeterea, ea usitate putatur civitas quae ex ulla alia potestate vel civitate non pendet vel in earum dicione non est. In condicionibus opinabilibus, civitas sui iuris ab aliis civitatibus suorum iurum non nota exsistere potest, sed civitati non notae saepe est difficile habere omnes potestates foederum factorum et diplomaticarum cum aliis civitatibus suorum iurum coniunctionum susceptarum. At omnes civitates obligationem apud? ius inter civitates et gentes habent et apud Iudicium inter Civitates quod Charta Consociationis Nationum definit. Civitas sui iuris plerumque habet institutiones quae dicionem auctoritatemque adserunt facere leges quae homines gubernant qui illam regionem habitant.

Communismus

Communismus vel coenonismus (de Graeco κοινός, communis) est motus revolutionarius et socialisticus ad creandum ordinem socialem sine classibus, sine usurpatione, sine domino pecunia, gubernatio mundialis sine civitate, et in possessione communi facultatibus productionis, cum ideologia sociali, civili, oeconomica quae hunc ordinem socialem instituere intendit conditum. Hic motus, in eius interpretationibus Marxist-Leninisticis a Factione Communistica Unionis Sovieticae, historiam saeculi vicensimi vehementer impulit, cum aemulatio fortissima inter "mundum socialisticum" (civitates socialisticae a factionibus communisticis temperatis) et "mundum Occidentalem" (civitates cum oeconomiis capitalisticis) factus esset.

Theoria tribus partibus constat: prima est oeconomia politica; secunda, materialismus dialecticus; tertia, socialismus scientificus.

Oeconomia politica marxistica est oeconomia marxistica, quam Marx perscripsit in opere suo maximo, Critca oeconomiae politicae.Materialismus dialecticus est philosophia marxismi. Haec directio philosophica materiam substractum totius realitatis obiectivae (physicae) et subiectivae (cogitationis) esse dicit. Dialectica utitur ut mundum explanaret.Socialismus scientificus est nomen quo socialismus marxisticus distinguitur ab aliis generibus socialismi, quae genera socialismi utopici saepe appellantur. Praemissae theoreticae socialismi scientifici eum analysem scientificam societatis esse et ex legibus materialismi historici leges evolutionis eius (perspectiva deterministica) extrahere dicunt. In Italia, Antonius Gramsci, fuit non solum creator factionis communisticae, sed etiam ideologia italianae de socialismo scientifico, ut esseret lineae guberni et philosophicae factionis.Secundum Marx in primis in apparatu rerum fabricandarum vel producendarum Proprietas privata abolenda est, et eius apparatus communis proprietas instituenda ut communi omnium consilio res fabricarentur.

Marx sententiam communisimi ita reddidit: "Quisque secundum facultatem, cuique secundum indigentiam."

Conservatismus

Conservatismus est ingenium ad res familiares conservatas, vel praesertim philosophia civilis quae, praecipue ad fides moresque definiti a religione, traditione, cultura, civitate spectans, constantiae sociali favet, instituta vetusta (et, ut liberalismo videtur, saepe obsoleta) praefert, et mutationi subitae progressum tardum anteponit. Quia variae culturae variis aestimationibus institutis favent, homines conservativi variarum culturarum fines varios habent: alii volunt conservare statum quo vel societatem emendare leniter, dum alii volunt redire ad aestimationes temporis superioris, statum quo ante.

Conservatismus philosophia politicalis est difficilis definitu, quia multos motus amplectitur, et homines conservativi aliquando inter se discrepant de partibus culturae et quae partes dignae sint ad preservandum; sic conservativi religiosi possunt dissidere a conservativis nationalisticis, quamquam privatizationem contrarie volunt.

Dictatura

Dictatura est imperium unius hominis, qui saepe dictator nominatur, etsi temporibus hodiernis, ut mos est, dictatores titulis formalibus legitimisque (sicut duce, praesidente, rege) plerumque utuntur. Aliter dictum inter dictaturam homines unius hominis voluntati obtemperant. Dictaturae notissimae aetate Romana fuerunt:

Marcus Furius Camillus

Lucius Quinctius Cincinnatus

Lucius Cornelius Sulla

Gaius Iulius CaesarRomae antiquae dictatura ad tempus erat et ergo dissimilis erat tyrannidis, quamquam hodie verbum dictatura putatur tyrannis esse.

Dogma

Dogma (dogmatis, n.) (Graece δόγμα 'decretum, placitum') est doctrina aut persuasio quae in religione vel ideologia indubitata tenetur et, scientia rationali defecta, fide credita.

Egalitarismus

Egalitarismus sive aequalitarismus est systema sociale quod aequalitatem inter classes sociales defendit et proclamat.

Doctrina recens egalitarismi saeculis XVIII et XIX formata est; primum in lingua Francogallica apparuit vocabula égalitaire (saltem anno 1836), unde égalitarisme et vocabula similia in aliis linguis, e.g. Anglice egalitarianism, Theodisce Egalitarismus. Neograece vocabulum ισοπολιτεία adhibetur, deductum ex notione Greaca antiqua ἰσοπολιτεία (isopolitia) ex "ίσος" et "πόλις", quae aequalitatem iurum inter homines, communia, aut civitates significat.

Factio democratica (Civitates Foederatae)

Factio Democratica (Anglice Democratic Party) est una e binis factionibus politicis populo Civitatum Foederatarum Americae maxime gratis. Factionis insigne asinus, color caeruleus, logotypus littera D intra circulum est. Altera maior Civitatum Foederatarum factio politica est Factio Republicana.

Factio operaria socialistarum nationalium Germanica

Factio operaria socialistarum nationalium Germanica (Theodisce: Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei), vel primis nominum litteris NSDAP, fuit factio politica, quae Germaniam duodecim annos (1933–1945) rexit. Dux factionis fuit Adolfus Hitler, qui cum impetum in Poloniam faceret secundum bellum mundanum commovit.

Constat factiosos consociosque huius factionis atrocissima scelera contra iura humana perpetrasse, praecipue immani interemptione Iudaeorum, quam via ac ratione peragebant. Ideologia nazistica socialismus nationalis vocatur. Factiosi se ipsi socialistas nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.

Ideologia viridis

Ideologia viridis est ideologia politica pro protectione naturae et progressu sustinendi. Saepe etiam pacifismum, iura animalium et feminismum postulat.

Imperator

Imperator (-oris, m.) est titulus hominis qui summa potestate regni vel exercitus fungitur.

Parlamentum

Parlamentum (Curia) est publicorum hominum conventus in quo de legibus cum potestate legifera deliberatur et res de aerarii usu custodit.

Praeses

Praeses, vel Latinitate post Augustum etiam praesidens, est titulus summi magistratus civitatum vel rerum publicarum nonnullarum. Praesidis munus et gradus dignitatis vocibus praesidium et praesidatus significatur.

Ut scribit Forcellini, in Latinitate classica praeses, ratione habita etymi, est "qui sedet ante alium, atque adeo qui alium custodit ac tuetur." Itaque idem significare potest ac custos corporis. Item significat qui provinciam regit, de quo Macer in Digestis Iustiniani scripsit: "Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati Caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est."

Rectio

Rectio seu gubernatio est institutum quod civitatem regit, ius dicens, leges faciens, et pacem vi imponens. Imperium vel potestas exsecutiva est potestas legitima quam magistratus habent ad civitatem regendam et ius dicendum. Regimen dicitur et corpus magistratuum qui rei publicae ministrant et modus quo civitati ministratur. Saepe hodie constitutio modum regendi statuit, definiens civitatis magistratús et potestates eorum.

Res publica

Res publica (Rei publicae, f)

Res publica sensu lato regnum, ergo organizatio civium est super familiam et normaliter super tribum. Organi rei publicae sunt per exemplum: Regens et administratio, Milites, Iura et Iurisprudentia. Et urbs ut Athena, Roma in temporibus antiquis, Hamburgum vel Bremen Res publicae erant et sunt aut imperia ut Imperium Romanum, Imperium Britannicum aut alia. Aliquando hoc vocabulo utimur ad vertendum Anglico vocabulum commonwealth, quod etiam, sed rarius, sicuti consortio verti potest.

Res publica sensu stricto res publica sine rege est (= "Res publica libera"). Roma post fugam Tarquinii Superbi regis ultimi res publica libera erat et Brutus Collatinusque primi consules facti sunt.

Rex

Rex (regis, m.) est rector vel supremus civitatis nationisve magistratus, maxime non electus sed hereditarius, cum saepe regis filius rex novus est, interdum etiam filia regina, si pater de vita migravit. Reges ut principes hominum subiectorum suorum debent usque ad mortem regnare tempore regnandi non limitato.? Hodiernis tamen temporibus multi reges titulo tantum tali qualitate sunt, quoniam veram potestatem singuli rectoris (monarchi) non habent. Saepissime etiam potestas inter regem et parlamentum quodddam divisa est, cum rex sine parlamento leges ferre non sinitur.

Regum heredes saepe principes appellantur, non autem sensu principis civitatis, sed unius ex principibus familiae regnantis. Rege autem mortuo si haeres nondum potest munus regnandi accipere, rex temporalis ad regnandum advocari potest, titulo regentis, qualis regens etiam casu dementiae regis aut reginae regnantis regendum reciperet;sed hic regnandi praxis maxime dubia est, quoniam saepissime in historia notum regentes cedere positionem suam iusto heredi non voluisse.

Ab regibus multae civitates, ut etiam Roma, in tempora historica regnabantur; etiam hodie nonnullae mundi civitates reges suos habent.

Etiam Iesus Christus rex nominatur.

Sultanus

Sultanus seu soldanus (Arabice سلطان‎ sulṭān, primum "potentiam, imperium" significans) est supremus princeps vel imperator nationis Islamicae. Quo nomine in litteris Europaeis appellantur praecipue imperatores Ottomanici. Sultanatûs qui hodie exstant sunt:

Bruneium

Sultanatus Yogyakarta Indonesiae

Septem ex novem civitatibus Malaesiae: Johor, Kedah, Kelantan, Pahang, Perak, Selangor, Terengganu

Omania

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.