Hiberia

Vide etiam paginam discretivam: Iberia (discretiva)

Spain
Iberia

Hiberia,[1] sive Iberia (Graece Ἰβηρία), est paeninsula in angulo meridiano et occidentali Europae sita, quae comprehendet Hispaniam, Portugalliam, Andorram, Gibraltariam, ac particulam Franciae. Superficies eius est fere 582 000 chiliometrorum quadratorum. Est secunda a maxima Europae paeninsula, post Scandinaviam.

Populus huius regionis appellabatur Hiberes vel Hiberi (Graece Ἴβηρες), quod nomen a flumine Hibero deducitur.

Civitates

Notae

  1. Lewis et Short: "Hĭ-bērĭa (Ib-)"; Oxford Latin Dictionary: "Hibēria ~ae".

Bibliographia

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°14′24″N 4°14′21″W • OpenStreetMap • Pleiades  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Georgia

Georgia (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita ab occidente Ponto Euxino, a septemtrione Russiā, a meridie Turciā ac Armeniā et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia territorium 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit et numerus incolarum eius est 3.75 milliones. Georgia unitaria semipraesidialis respublica est, cuius gubernatio per democratiam repraesentativam eligitur.

Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, condita sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum ineunte saeculo IV adoptavere, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus et Mithraismus gradatim exstincti essent. Unificatum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit rege Davide IV et reginā Thamare saeculis undecimo et duodecimo. Postea area capta est ab variis magnis imperiis per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار) et Kadiaridae (Persice ‏قاجاریه) erant. Exeunte saeculo duodevicensimo, Regnum Cartlico-Cacheticum (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec area a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post brevem independentiae periodon, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova gubernatio democraticas et oeconomicas reformationes introduxit.

Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) membrum est. Duas de facto independentes regiones, Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), continet, quae limitatam internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.

Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.

Hercules

Hercules (Graece Ἡρακλῆς, Heracles) est heros mythologiae Graecae, Iove et Alcmena natus, qui fortitudine omnes mortales superabat. Herculi est geminus nomine Iphicles, sed Iphicli est alius pater. Infans angues petentes strangulavit qui aut missi sunt a Iunone aut a Amphitryone volente scire cuius filius esset Hercules. Iunone agente, Heracles insaniavit et liberos uxoremque necavit. Hercules oravit Apolloni ut puniretur. Praeclari sunt labores eius duodecim, quos perfecit, postquam furore ab Iunone (Hera apud Graecos) immisso percitus Megaram, uxorem primam, liberosque suos necavit.

Iberia (discretiva)

Iberia sive Hiberia duae regiones appellantur

Iberia paeninsula in Europa occidentali

Regnum Hiberiae sive Iberiae, hodie Georgia appellata

Marcus Porcius Cato maior

Marcus Porcius Cato, vel Cato Censor vel Cato maior (ad Catonem Iuniorem distinguendum) dictus, Marci filius, orator, historicus, natus Tusculi anno 234 a.C.n., novus homo consul 195 cum L. Valerio Flacco fuit ac censor anno 184 cum hoc; mortuus est anno 149.

Murcianum

Murcianum seu Mavitania (Hispanice: región de Murcia) est communitas autonoma Hispanica, cuius maior pars ad historicum territorium Regni Murciani (e provincialibus saeculi XIX divisionibus territoria deducta sunt) correspondet, formata ex occupatione Christiana et hoc Regno colonizato a Catalaunis, Castellanis atque Aragoniensibus praesertim et coronarum Aragoniae (saeculo XIII) ac Castellae (e saeculo XIII usque ad Civitatis Hispanicae apparitionem) historica pars. Hiberiae Austroriente, inter Vandalitiam ac Communitatem Valentianam et inter litus Mediterraneum ac Castellam-Manicam, sita. Eius caput urbs Murcia sive Murtia sive Vergilia (Hispanice; Murcia et Valentiane; Múrcia) est et aliae praecipuae urbes Carthago Nova sive Carthago Spartaria sive Carthagenna (Hispanice et Valentiane; Cartagena) et Eliocrata sive Eliocroca (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca) sunt. Antique et historice provinciae Albasitensis pars ad hanc regionem pertinebat, quoad anno 1833 regio in provincias duas divisa sit, anno 1982 ingrediens velut pars in autonomiam Manicensem.

Paene tertia pars totius numeri incolarum in Murcia in eius capite vivunt et regio maxima fructuum, holerum atque florum productoria in Europa est. Sunt praecipua vineta prope municipia Bullas (Hispanice; Bullas et Valentiane; Bulles), Ieclam (Hispanice; Yecla et Valentiane; Iecla) et Gemellas (Hispanice; Jumilla et Valentiane; Jumella). Eius territorium calidum, aridum est, sed eius agricultura traditionaliter irrigationis est. Aquae comparatio a flumine Tadere (Hispanice et Valentiane; Segura) originem trahit. Regionis cacumen est mons Episcopi (Hispanice; Los Obispos et Valentiane; Els Bisbes), 2 015 metra altus.

Portus Dives

Portus Dives, olim insula Sancti Ioannis Portus Divitis (vulgo Puerto Rico, plenius Hispanice Estado Libre Asociado de Puerto Rico et Anglice Commonwealth of Puerto Rico), est Civitatum Foederatarum territorium non incorporatum cum statuto consortionis. Insula inter Antillas Maiores sita a septemtrione oceano Atlantico et a meridie mari Caribaeo eluitur. Territorium ipsā insulā Portoricensi seu Portudivitensi multisque insulis minoribus Viequensibus necnon Culebra et Mona constituitur.

Ex anno 1947 Portudivitenses proprium suum gubernatorem eligere possunt. Linguae publicae sunt Anglica et Hispanica, qua ultima plerique loquuntur. Politicus insulae status libertatis aut participandarum Civitatum Foederatarum Americae est quaestio magnae disceptationis. Die 6 Novembris anni 2012, in referendo populorum, 65 centesimae incolarum territorii suum statum ad integralem Civitatum Foederatarum territorii partem sicuti civitatem elevare probaverunt, quod solum pendet a probatione Congressūs Civitatum Foederatarum.

Res publica Dominiciana

Res publica Dominiciana seu Dominicana (Hispanice República Dominicana) est civitas sui iuris, quae occupat orientales quinque octavas partes insulae Hispaniolae, in Antillarum Maiorum archipelago apud regionem Caribaeam. Occidentales tres huius insulae octantes ab Haitia civitate occupantur, quod facit Hispaniolam unam inter duas Caribaeas insulas, iuxta cum Sancto Martino, quae divisae sunt duabus a nationibus. Respublica Dominiciana est secunda maxima Caribaea natio secundum aream (post Cubam), 48 445 chiliometra quadrata seu 18 705 milia passuum quadratorum lata, et tertia secundum numerum incolarum cum circiter decem millionibus incolarum, quorum propemodum tres milliones territorium urbis Dominicopolis (Hispanice Santo Domingo), capitis, incolunt.Christophorus Columbus in occidentali Hispaniolae parte die 6 Decembris anni 1492 appulit, quae nunc Haitia est. Insula prima Hispanicae dicionis colonialis sedes in Mundo Novo facta est. Dominiciani libertatem Novembri mense anni 1821 declaraverunt, sed a potentiore vicina Haitia Februario anni 1822 dynamice annexi sunt. Post anni 1844 victoriam in bello libertatis Dominicianae Haitianam contra dicionem, res publica rursus sub Hispanicam dicionem colonialem usque ad bellum restitutionis Dominicianae die 16 Augusti anni 1865 cecidit.Res publica Dominiciana plerumque intestina proelia (per Rem publicam Secundam) usque ad annum 1916 experta est. Rem publicam Civitates Foederatae annos octo inter 1916 et 1924 occupabat, et consequentem tranquillam et prosperam sexenii periodum, praeside Philippo Horatio Vásquez Lajara, secuta est dictatura Raphaëlis Leonidae Trujillo Molina usque ad 1961. Bellum civile anno 1965, rei publicae recentissimum, finitum est alia militari occupatione, quam secutum est auctoritarium regimen Ioachimi Antonii Balaguer Ricardo ab anno 1966 ad 1978. Ex quo tempore, res publica democratiam repraesentativam migravit et ducta est a Leonello Fernández per plerumque tempus e 1996. Danilus Medina, praesens rei publicae praeses, Leonello Fernández successit anno 2012, cum abstulisset 51 centesimas suffragiorum contra Hippolytum Mejía, priorem praesidem.Res publica Dominiciana nonam oeconomiam in Latinamerica habet, maximam oeconomiam in Caribaea et regione Mesoamericana. Quamquam multo tempore clara propter suam agriculturam et metalleuticen, in oeconomiam nunc domitantur diaconiae. Ultima per decennia duo, Res publica Dominiciana eminuit sicuti una apud oeconomias maxime crescentes in Americis, cum medio indice proventus domestici grossi realis 5,4% inter 1992 et 2014. PDG incrementum annis 2014 et 2015 7,3 et 7,0% proprie, maximum in Hemisphaerio Occidentali, attigit. In primo anni 2016 dimidio oeconomia Dominiciana 7,4% crevit, rapidi oeconomici incrementi propensione pergente.Recens incrementum constructione, fabricatione periegesique ductum est. Privata consumptio fortis fuit, propter parvam inflationem (sub 1% mediae quantitatis anni 2015), quaestus creationem non minus quam altam remissionum summam. Res publica Dominiciana chrematisterium, Chrematisterium Rei publicae Dominicianae (Hispanice Bolsa de Valores de la República Dominicana; acronymo BVRD), et provectum telecommunicationis systema et vecturae infrastructuram habet. Nihilominus, inopia quaestus, gubernii corruptio et inconsistens electrica diakonia praecipua problemata manent. Natio significativam emolumentorum inaequalitatem quoque habet. Internationalis migratio valde Rem publicam Dominicianam afficit, quoniam magnos migrantium fluxus accipit mittitque. Gregaria illegalis Haitiana immigratio et Haitianae originis Dominicianos integrare praecipua problemata sunt. Magna Dominiciana diaspora, praesertim in Civitatibus Foederatis, est, quae evolutioni contribuit, mittendis billionibus dollariorum Dominicianis familiis per remissiones.Res publica Dominiciana destinatio visitatissima in Caribaeo est. Annui campi pillamallei praecipuae illecebrae sunt. Sicuti geographice varia natio, Res publica Dominiciana non solum excelsissimi montani culminis in Caribaeo, Culminis Duartis (Hispanice Pico Duarte), sed etiam maximi lacus et loci minime elevati in Caribaeo, Lacus Enriquillensis seu Lacus Henriculus (Hispanice Lago Enriquillo), domus est. Insula mediam temperaturam 26 °C seu 78,8 °F et magnam climaticam biologicamque diversitatem habet. Natio quoque primorum cathedralis, castelli, monasterii, fortalitiae in Americis aedificatorum locus est, sitorum Urbi Coloniali Dominicopolitana (Hispanice Ciudad Colonial de Santo Domingo), Patrimonio Totius Mundi. Musica et ars athletica magni ponderis Dominiciana in cultura sunt, cum meringine ac bachata sicuti nationali saltatione ac musica et cum basipila sicuti praedilecta arte athletica.

Taifa

Taifa (-ae, f.) intra Hiberiae historiam fuit liber Musulmanus principatus, praesertim phylarchia aut parvum regnum cum oligarchia sui iuris, quae in Hiberia Andalusica formata est, Caliphatu Cordubae anno 1031 conlapso. Nomen ab Arabico vocabulo طائفة deducitur.

Territoria obnoxia et separata

Hic habes indicem territoriorum aut obnoxiorum aut a patria longo spatio separatorum.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.