Gaza

Gaza[1] (Arabice غزة Ġazzah; Hebraice עזה Azzah) est urbs et regio Palaestinae circiter 400 000 incolarum et caput laciniae Gazeticae.

Gz-map
Fines Gazae
Gaza City
Despectus in Gazam c. anno 2003

De rebus gestis

Al-Quds hospital, Gaza City, following Israeli shelling
Valetudinarium Al-Quds militia destructum
Gaza War Cemetery 3
Monumentum primi belli mundani

Gaza est urbs antiquissima, iam circiter anno 3000 a.C.n. habitata, sita iuxta viam maris, magnam viam mercatorum quae ab Aegypto ad orientem ducebat. Quae urbs saeculo XV a.C.n. ab Aegyptiis expugnata est, sed ducentis fere annis post Philistini in regione consederunt. Gaza fuerit una e quinque urbibus huius populi.

Complures vidit expugnatores Gaza, quam Assyrii et Babylonii et Persae tenuerunt. Anno 332 a.C.n. capta est ab Alexandro Magno, qui incolis occisis beduinisque in urbem inductis Gazam in formam poleos Graecae convertit. Ita sedes eruditionis et doctrinae Hellenisticae facta est.

Circiter anno 50 a.C.n. Gaza in dominationem Romanorum venit et sub imperio Romano tanta usa est prosperitate, ut multis saeculis occidentalis et orientalis commercii sedes esset.

Annis 630 Arabes impetu Gazam ab exercitu Iudaeorum et Byzantinorum eripuerunt. Saeculo XII dominatio urbis paulisper penes crucesignatos erat, donec anno 1187 a musulmanis recuperata est.

Inde ab anno 1517 ad 1922 Gaza ab Ottomanis tenebatur, donec primo bello mundano, die 7 Novembris 1917, a foederatis expugnata est. Post bellum Gaza sub imperio mandati Palaestinae Britannici fuit. Post bellum Arabo-Israeliticum lacinia Gazetica ab Aegyptiis anno 1948 expugnata est, sed bello sex dierum anno 1967 gesto ab Israelitis capta est. Post primam intifadam anno 1987 coeptam Gaza continuarum conflictationum Palaestino-Israeliticarum sedes facta est. Mense Septembri anno 1993 a rectoribus Israelis et Ordinis Palaestinae liberandae nominibus subsignatis confirmatum est pactum Osloense, quo suis legibus vivendi potestas Palaestinis facta est. Post secundam intifadam mense Septembri anno 2000 coeptam Israel se recepit ex lacinia Gazetica.

Anno 2009 et denuo anno 2014 copiae militares Israeliticae Gazam aggressae sunt bombis, quod bombae ex parte Gazetina conicerentur. Certe neutraque pars sine causa dimicare videtur. Nationes Unitae iam saepe indutias ab utraque parte petierunt, quod contra humanitarium belli ius sit auxilium de vulneratis et aegrotis abnuere.

Fontes

Strabo, Geographica XVI.2.30

Cives notabiles

Notae

  1. Mela 1.11.3; Plin. nat. 5.65; Curt. 4.5.7; et alibi

Nexus externi

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
2014

Annus 2014 e serie paginarum brevium de annis.

2014 = MMXIV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2014 legas, vide 2014 (numerus).

Alicia Walker

Alicia Walker (Anglice Alice Malsenior Walker; nata in Eatonton Georgiae die 9 Februarii 1944) est poetria, scriptrix mythistoriarum et diegematorum Americana, quae libri The Color Purple gratia Praemium Librorum Nationale et Praemium Pulitzeranum mythistoriis dicatum anno 1983 consecuta est.

Motum iurum civilium participavit et mythistorias contra rassismum, sexismum, mutilationem genitalium feminorum scripsit ac defensor iurum humanorum et iurum animalium et pacifista est qui contra bellum in Gaza. Et socia Collegii internationale mulierum pro pace et libertate.

Barcino

Barcino aliter tardius Barchino vel Barcinona (vulgo Barcelona) est urbs 1 593 075 incolarum (anno 2006) secunda Hispaniae et decima Unionis Europaeae quod ad incolas pertinet. Barcino est etiam maxima civitas caputque regionis Cataloniae. Incolae "Barcinonenses" appellantur. Romani nomen sollemne "Colonia Iulia Augusta Faventia Paterna Barcino" imposuere.

Capella (discretiva)

Capra parva

Capella, stella seu systema stellare constellationis Aurigae

Capella (vestis): brevior cappa; insignis est capella S. Martini Turonensis, quae inter principes reliquias regni Francorum numerabatur.Sequentes significationes a capella S. Martini sunt derivatae:

Capella (gaza): Ministeria et vasa sacra, quae Sacerdoti ad sacra peragenda necessaria sunt. Cum enim asservarentur praeter reliquias SS. in Capellis istis Palatinis, vasa, instrumenta, ornamenta, ac cimelia Ecclesiastica majoris momenti, quae Ministeria vulgo appellabant, ea nomine collectivo, Capellae nomine postmodum donata sunt.

Capella (ecclesia) -- vide Ecclesia (aedificium)

Capella Palatina (vel: capella regia, capella dominica): Sacellum regis, quod erat exemptum ab episcoporum iurisdictione soli Sedi Apostolicae subditum; inter praecipuas regum Francorum exstitit illa Aquisgranensis

Capella Palatina Panormitana: capella regia annis 1132-1140 rege Rogero II. Panormi arte arabica-byzantina-normannica aedificata.

Capella (scriptorium): Capellani erant clerici, qui capellam S. Martini asservabant. Quod erant litterati, etiam officia scribarum et amanuensium regum obierunt.

Capella (grex musicorum): Haec notio vocis primo anno 1335 pro cantoribus papae Benedicti XII. Avennione est attestatum. Chorus papalis hodiernus Capella Musica Pontificalis Sixtina appellatur.

Clara Short

Clara Short (Birminghamiae die 15 Februarii 1946 nata), e familia Hiberniae Septentrionalis orta, alumna Universitatis Ledesiensis, est rerum politicarum perita Britannica factionis Laboris, quae a die 9 Iunii 1983 usque ad annum 2010 legata apud Parlamentum Britannicum fuit, et annis 1997-2003 minister (primo ministro Antonio Blair).

Episcopus titularis

Sedes episcopales titulares Sanctæ Romanæ Catholicæ Ecclesiæ

Sedes archiepiscopales (AE) designatur.

Inscriptio Adulitana

Inscriptio Adulitana seu Titulus Adulitanus (etiam siglo OGIS 54 recognita), hodie deperdita, fuit inscriptio Graece anno 238 vel 237 a.C.n. exarata iussu regis Ptolemaei Euergetae et iuxta Adulin Erythraeae erecta. Inscriptionem Cosmas Indicopleustes vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est Topographia Christiana:

"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis Ptolemaei et reginae Arsinoës deorum fratrum, regis Ptolemaei et reginae Berenices deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem Hercule Iovis filio, ex matre autem Baccho item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno Aegypti, Libyae, Syriae, Phoenices, Cypri, Lyciae, Cariae et Cycladum insularum, bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque elephantis Troglodyticis et Aethiopicis quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem regionem citra Euphratem omnem ditioni suae subdidisset, necnon Ciliciam, Pamphyliam, Ioniam, Hellespontum, Thraciam, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, Euphratem fluvium traiecit; ac cum Mesopotamiam, Babyloniam, Susianam, Persidem, Mediam ac reliquas omnes usque ad Bactrianam regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim Persae ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."Catalogi provinciarum imperii Ptolemaeorum oportet comparationem facere cum eo qui in Laudatione Ptolemaei Theocriti comprehenditur.

Inviolentia

Inviolentia est notio philosophiae et ethicae de homines qui usus violentiae ac belli negant de solutione iniustitiae vel discoridae atque de pugna contra oppressionem tyrannidis.

Ioachimus Chissano

Ioachimus Albertus Chissano (natus in Malehice die 22 Octobris 1939), qui a studiis medicis Olisipone inceptis propter persecutione vigilium secretorum abscedit, fuit a die 6 Novembris 1986 usque ad diem 2 Februarii 2005 Mozambici praeses.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Iter ab Antiochia Alexandriam

Iter ab Antiochia Alexandriam usque per vias Romanas in Itinerario Antonini describitur sub titulo "Ab Urbe Mediolanum, inde Aquileia, inde Sirmium, inde Nicomediam, inde Antiocia, inde Alexandria, inde in Aegypto Hiera Sicaminos usque" (147,1-154,5). Milia passuum 802 enumerantur ab Antiochia usque ad Alexandriam.

Lacinia Gazetica

Lacinia Gazetica (Arabice قطاع غزّة, transliteratione Qitāʿ Ghazza) est tractus litoralis ad Mare Mediterraneum situs qui ad territoria Palaestinensia in Palaestina pertinet et qui pro forma saltem regitur ab Auctoritate Nationali Palaestina. Re vera in Lacinia Gazetica societas c. n. Hamas regit.

Caput regionis est Gaza urbs.

Die 15 Novembris 2012, Hamas falaricas contra Israel misit; deinde Israel bellum talionis intulit, quod multae victimae civitatis factae sunt. Institutum internationale, sicut Amnestia Internationalis et Human Rights Watch? abrogationem victiae civilis postulant apud humanitarium belli ius, tamen actionem a Hamas condemnavit.

Et ab die 7 Iulii 2014, Israel plus bombas missas aeroplani terris Gazeticis dedit, quod 138 homines occidit, 36 impuberes inter eos, et 1255 domi destructi sunt. Societas internationalis et Institutum internationale fautorum pacis, sicut Human Rights Watch hoc condemnavit, quod humanitarium belli ius.

Limpopoënsis

Limpopoënsis est provincia Africae Australis maxime ad boream sita, ex flumine Limpopo nominata, cuius caput est Polokwane, olim et saepe adhuc Pietersburg appellatum. Superficiem 125 754 km2, et aestimatione anno 2015 facta, 5 726 800 incolas habet.

Provincia ex regione boreali provinciae Transvaal anno 1994 creata est. Primum Transvaal borealis (Northern Transvaal) appellata, anno sequenti Provincia borealis (Northern Province), nomen hodiernum anno 2003 accepit.

Mpumalanga

Mpumalanga est boreorientalis provincia Africae Australis, antea nominata Transcinerea Orientalis et cuius novum nomen, anno 1995 adoptatum, "locum ubi Sol oritur" Zuluvice significat. Caput Nelspruit est. Finitima est Septemtrione provinciae Limpopi, Occidente provinciis Gauteng et Civitatis Liberae, Meridie provinciae Zuluviae-Nativitatis et Oriente nationibus Suazilandiae et Mozambici. Suum spatium 6,5% totius spatii Africae Australis repraesentat. Ante annum 1994 ad provinciam Transcineream pertinebat.

Procuratio Auxilii Operumque pro Profugis Palaestinis in Oriente Propinquo Consociationis Nationum

Procuratio Auxilii Operumque pro Profugis Palaestinis in Oriente Propinquo Consociationis Nationum est institutum Consociationis Nationum anno 1949 abs Communi Conventu decretum ad protegendos profugos Palaestinos et promovendum ius in eorum patria. Sedes procurationis et in Gaza et in Ammon Iordaniae patent.

Similis Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus est de protectione exsulium at liber de officio.

Missio procurationis est auxilium humanitarium?, ius ad? salutem, ius educationis remedia ex violentia belli dare. Multi Palaestini in paupertate vel invaliditate vivunt.

Annis 2012 et 2014, procuratio Israelem ob destructionem scholarum Consociationis Nationum in Gaza damnavit.

Proelium ad Gazam commissum (312 a.C.n.)

Proelium ad Gazam anno 312 a.C.n. inter Demetrium Antigoni Monophthalmi filium et Ptolemaeum Lagi filium sub moeniis urbis Gazae in Palaestina commissum est. Victor fuit Ptolemaeus. In hoc proelio mortuus est ex parte Demetrii Boeotus Antigoni amicus; ex eadem parte pugnavit Andronicus Olynthius et (ut videtur) Nearchus.

Punctum saliens

Punctum saliens hodie est locutio et significat propria cuiusdam rei natura vel qualitas sed primum oritur ab Aristotele philosopho. Is quoque observationes effecit rerum naturalium. investigans ova avium principium vitae inveniendi causa maculum sanguineum invenit in albo ovi. Putavit eum originem cordis esse et eam rem descripsit in Historia animalium, libro sexto, capitulo tertio,

καὶ ὅσον στιγμὴ αἱματίνη ἐν τῷ λευκῷ ἡ καρδία. Τοῦτο δὲ τὸ σημεῖον πηδᾷ καὶ κινεῖται ὥσπερ ἔμψυχον.Quod est conversum a Theodoro Gaza in linguam Latinam saeculo quinto decimo. Theodorus usus est sua in interpretatione his verbis: "quod punctum salit iam et movetur ut animal."

Inventor apparatus circulatorii, Gulielmus Harvaeus natus William Harvey, in suo opere Exercitationes de Generatione Animalium 1651 ita descripsit ipsum vitae prodigium:

"Quarto itaque die si inspexeris, occurret jam major metamorphosis, & permutatio admirabilor; quae singulis fere illius diei horis manifestior fit; quo tempore in ovo, de vita plantae, ad animalis vitam fit transitus. Iam enim colliquamenti limbus linea exili sanguinea purpurascens rutilat: ejusque in centro fere, punctum sanguineum saliens emicat: exiguum adeo, ut in sua diastole, ceu minima ignis scintillula, effulgeat; & mox, in systole, visum prorsus effugiat, & dispareat. Tantillum nempe est vitae animalis exordium, quod tam inconspicuis initiis molitur plastica vis Naturae!"

Gulielmi Harvei, Opera II, Exercitationes de Generatione Animalium, Lugduni Batavorum vel Leyden 1737, p. 66.

Rosenborg

Castellum Rosenborg (Danice: Rosenborg Slot, scilicet Castellum Rosae) anno 1606-1607 iussu Christiani IV aedificatum est. Castellum mediae Hafniae in Viridario Regali (Danice: Kongens Have) iam fundato situm est.

Anno 1613-1615, 1616-1624 et 1633 Christianus IV castellum in melius et in maius refecit. Fertur ipsum Christianum IV architectum fuisse, sed turris et excogitata et descripta est ab architecto Hans van Steenwinckel minore. Architectura castelli est architectura Renascentiae litterarum.

Ab anno 1710 gens regalis Danica eum non habitavit. Ab anno 1838 Castellum Rosenborg museum fuit. Gaza in fundamento castelli posita est, ubi e.g. et corona et thronus regis Danici sita sunt.

In 1684 Christianus V jussit ut tapetia fierent. In anno 1693 tapetia Castelli Rosenborg (Danice: Rosenborgtapeterne) confecta sunt et semper in castello sunt. Tapetia, serie 12 magnarum imaginum, eventus Belli Scanii annorum 1675-79 enarrat.

Tromsonda

Tromsonda (Norvegice: Tromsø) est Norvegiae commune 69518 incolarum (anno 2012) in provincia Troms. Universitas Tromsoënsis 8 000 discipulos habet.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.