Fictile

Fictile[1] (-is, n. Graece: κεραμικός) est substantia figlinarum. Fictile est terra (saepe argilla) cocta. Et similis, fictile (ceramicus) hodie substantia ulla rigida et polycrystallina, facta est fere eodem ratione.

Nexus interni

Notae

  1. P literature.svg Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fictile spectant (ceramics, Ceramics).
Adonis

Adonis (-is sive -idis) fuit deus Graecus e mythologia Orientis introductus, Aphroditae vel Veneris amasius, cuius mortem et resurrectionem feriis annuis Adoniis celebrabantur. Mulieres hortos Adonis conficiebant. Urbs Phoenicum Byblos Adonidi sacra dicebaturNonnulla fragmenta e Sapphus carminibus veterrima testimonia cultus eius dei in Graecia habentur. In quibus etiam illa invocatio versu Adonio expressa legitur ὦ τὸν Ἄδωνιν. Praxilla poëtria hymnum in Adonim composuit e quo tres versus nobis servantur.

Archaeologia

Archaeologia est scientia exstantium antiquitatum, quae multum historiae auxilium confert. Etenim, velut scientia rerum antiquarum non solum historiae scriptis sed etiam inscriptionibus, aedificiis, supellectilibus, ornamentis, sepulcris, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus quae auxilium supersunt ducit.

Nomen archaeologiae a vocabulis Graecis ἀρχαῖος archaios 'antiquus' et λόγος logos 'studium' deducitur.

Argilla

Argilla (-ae, f.) (ex Graece αργιλλος, argillos, "album") est naturalis terrena materia ex aggregata mineralis hydrata silicata aluminum et est plastica (facile vel ductile fungere) et more materia cruda figulinis lateribusque. Creatur in natura ex cumulis silicatium aluminium hydratium et ex dissolutis mineralibus aluminii procedentis constat cuius formula est haec: Al2O3 · 2SiO2 · H2O. Colores nonnumquam propter impuritatem differunt cum argilla pura albam habet colorem. Particulae argillarum parviores sunt diametro quam 0.002 mm.

Argilla facile fingendum (Anglice plasticity) fit misceanda aqua. Robusta quoque fieri potest cum super 800 °C coquatur. Iste pacto vases, lateres, organa musicae similes ocarina, opus fictile, testeus, porcellanum etc. creari possunt ex argilla.

Ars Graeca

Ars Graeca est summa artibus in Graecia et a Graecis productorum. A culturis Cycladica, Minoa et Mycenaea repetens, summum fastigium aetate Graeciae antiquae nacta est, ut ad universam mundi occidentalis artem futuram maximi momenti esset. Ars Hellenistica et Graeco-Romana ab arte classica imbutae impetum prodiderunt. Imperio Romano Orientali proposita Christiana recepta et novis societatibus Orthodoxis in Europa orientali sitis necnon in regionibus Asiae Africaeque imperatoribus Romanis subactis tradita sunt. Ars Graeca recentior usque ad hunc diem artem Europaeam occidentalem aemulatus est.

Principales regiones artis Graecae sunt quinque: architectura, sculptura, pictura, opus fictile et ornamenta.

Europa (mythologia)

In mythologia Graeca Europa (Graece Εὐρώπη) erat filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes). Soror autem Cadmi, Thebarum conditoris, fuit. E Iove tres filios genuit, Minoenque Rhadamanthumque Sarpedonnemque.

Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit : sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt.Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.

Post raptum Europae, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt : Cadmus, qui Thebas condidit, Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit, Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti, Phineus, qui rex in Thracia factus est.

Heraclea (urbs antiqua Lucaniae)

Heraclea sive Heraclea Lucaniae (alia nomina: Heraclia, Heracleia, Herakleia; graece: (Ἡράκλεια) fuit antiquum oppidum Magnae Graeciae apud Sinum Tarentinum inter flumina Aciris (hodie Agri) et Siris (nunc Sinni) situm. Ruinae oppidi prope civitatem hodiernam Polychorium (Policoro) in Provincia Matheranensi et in Regione Lucania, in Italia, visitari possunt.

Lagona

Lagona est vas corpore lato colloque angustiore instructum ad liquida aliasque res continendas.

Apud Romanos antiquos erat vas fictile, collo longo et angusto, ore lato, corpore tumido, uno manubrio instructum, ad vinum continendum (et in Gallia cervesiam).Vocabula Medii Aevi fere idem significantia sunt botellus et flasca.

Museum Lupariense

Museum Lupariense (Francice: Musée du Louvre), museum Franciae maximum, in Lutetia ad Sequanam flumen iacet in Palatio olim Regio. His in aedibus conservatur Leonardi Vincii nota tabula puellae Iucundae.

Regia sive palatium Luparae die 10 Augusti anno eversionis rerum Francicarum 1793 in museum conversum est. Anno 2008 ad 8 milliones peregrinatorum accepit.

Cum Museum Lupariense primitus turris esset, attingens Philippo II in anno 1190, ut defendere Lutetiam contra Vicingos pugnantes posset, tamen est nunc museum cohibens unem maximae collectionis artium in toto terrarum. Cum Lupariense aedificaret in medio Lutetiae inter Sequanam et Palatio olim Regio, per totam historiam fuit protus locus artificium et laboratu et hominibus aditu. Adventu Francia res novae commutationes advento, acciderunt. Mense Maio 1791 consilium imperavit ut Lupariense fieret "locum qui conferrat monumentos scientiarum et artium". Mense Augusto 1792 populus erat sic demens de divitias regis Ludovici XVI ut is ceperit eius pecuniam tamquam suam. Res publica timuit furtum sic ut ei creaverint commisionem ut memoria rei publicae custodiretur. Tunc anno 1983 praeses Franciscus Mitterrand exposuit quae renovationes possent accidere. Renovationes hae sinerent hospites plus rerum per totum museum videre. Architectus Peius fecit metam hyali medio areae et conversam metam. Commissio Franciae nuntiavit ut assiduitatem congeminatus esse.

Naqada III

Naqada III est ultimus culturae Naqada praehistoriae Aegyptiae antiquae status, qui a 3200 ad 3000 a.C.n. fere fiebat. Hoc aevo, ratio formationis civitatis, quae tempore Naqada II orta erat, videri coepit, regibus nominatis politias potentes regentibus. Naqada III saepe domus zerum atque aevum protodynasticum appellatur, ad potestatem regum monstrandam qui civitates auctoritate graves regebant, quamquam, re vera, hi reges non partes ullius domus erant, sed ut videtur non cognati erant, fortasse etiam inter se certantes. Hoc aevo, nomina horum regum per serekh in variis superficiebus, inter quas fictile et sepulcra, inscripta sunt.

Aevo protodynastico in Aegypto antiqua erat continua coniunctionis politicae ratio, quae in summam civitatem formatam venit ad primum aevum dynasticum incipiendum. Praeterea, hoc tempore lingua Aegyptia litteris hieroglyphicis scribi coepit. Multa indicia archaeologica vicorum Aegyptiorum in Chanaan meridiano aevo protodynastico exstant, quae coloniae vel entrepôts commercii fuisse habentur.

Formatio civitatis hoc aevo coepit et fortasse antea. Variae parvae civitates urbanae in ripis Nili ortae sunt. Bella per saecula iterata Aegyptum superiorem in tres civitates maiores redegit: Thinis, Naqada, Nekhen. Naqada, inter Thinen et Nekhen situm, fuit primum quod cecidit. Thinis tum Aegypto inferiori potitum est. Coniunctio Nekhen et Thinis incerta est, sed hae civitates cum bona pace fortasse confusae sunt, familia regali Thinita omnem Aegyptum regente. Reges Thiniti in sepulcreto prope Abydos in Umm el-Qa'ab sepeliebantur.

Constat inter Aegyptologos quidam Narmer fuisse ambo ultimus huius aevi rex rexque domus primae primus. Qui in regionibus Aegypti superioris fortasse antecessus est a quibusdam Crocodylina, Iry-Hor, Ka, et fortasse a Scorpionibus regibus dictis, quorum nomen fortasse attingit, vel repercutit, nomen Serket deae, praecipuam aliarum deitatum et rectorum tutricem pristinam.Naqada III per omnem Aegyptum extentum est, nonnullisque rebus primis notabilibus innotuit, inter quae:

Prima hieroglyphica Aegyptia

Primae narrationes graphicae in tabulis cosmeticis

Primus usus serekh

Prima sepulcreta vere regalia

Fortasse primum exemplum irrigationisEt adeo re secunda notabile:

Inventio navigationis velis effectae (praeter eius inventionem in Sinu Persico annorum 2000 antea).

Ocarina

Ocarina est aerophonum, antiquum tibiae genus. Variationes sunt, sed ocarina solita est spatium clausum a tribus ad duodecim foraminibus praeditum. Saepe fictile est, sed ex alias materias quoque consistit, inter quas fructus et lignum plantarum, plasticum, vitrum, argilla, metallum.

Olla

Olla (-ae, f.) est receptaculum metallicum aut fictile in quo alimenta liquida aut solida continentur ut foculo coquantur. Ollae variae forma et magnitudine struuntur ad cibum cuiusquam generis praeparandum; saepissime formam cylindratam habent et appendices per quas coquus potest eas sine ustione tollere. Si vis solidum alimentum coquere, ollam aqua implere oportet ad recte ferculum praeparandum.

== Nexus interni ==

Sartago

Colum

Opus fictile

Opus fictile, vel figlina, est ars fictile coquendi et in vasa et catinos creandi, saepe cum torno. Merces fictiles ex argilla efficiuntur, cuius maiora genera sunt testeus, stoneware, et porcellanum. Propria figlinae definitio, ab ASTM promulgata, est "omnes merces ceramicae coctae quae argillam cum formantur continent, praeter opera technica, structuralia, refractoria." Nonnulli autem archaeologi, aliam notionem adhibentes, res ceramicas sicut figurinas a rationibus materiisque similibus et eisdem hominibus factas, sed non vasa, excludunt.

Opus figlinum aegagrorum

Opus figlinum aegagrorum vel Anglice (Rhodian) Wild Goat ware, Wild Goat style, est stylus vasorum conficiendorum et pingendorum, Mileti, in Ionia meridiana et in insulis Rhodo et Chio adhibitus saeculo VII a.C.n. exeunte et VI ineunte. Talibus vasis series animalium praecipue naturalium describitur, avium, canum, aegagrorum, dorcadum.

Res publica Coreana

Res publica Coreana (Coreane [Hangul] 대한민국|대한민국; [Hania] 大韓民國), vulgo Corea Meridiana, est civitas in Asiae paeninsula Coreana sita, cuius caput Seulum est. Rei publicae praeest Pak Gyunhye, praeses duodevicesimus. Lingua publica Coreana est, quae hodie plerumque litteris Hangul scribitur. Moneta vŏn (원 / 圓) appellatur.

In septentrione, zona dearmata 238 chiliometra longa posita est inter Coream Meridianam et Coream Septentrionalem.

Corea Meridiana duodecima oeconomica potentia mundana hodie est secundum calculum PDG in PAP, et quinta decima secundum usitatum monetarium criterion.

Tegula

Tegula est genus lateris, cum quo aedificia nonnulla tecta sunt. Saepe ex fictile factae sunt tegulae, sed etiam invenientut tegulae petreae vel plasticae.

Terra sigillata

Terra sigillata vel vasa Arretina est fictile aetatis Romanae. Facta est haec terra inter saecula primum a.C.n. et tertium, et praeclara fuit ob ceram rufam micantem et perduritiam figlinarum. Fictilibus sunt sigillum figulorum et facta erant cum molde necnon cum torno.

Terrae sigillatae erant permulta vasa, lucernae, pocula, et fericula.

Ortum est hoc fictile in Arretio sed tunc figuli Gallici et Hispanici fictilia similes Arrentinorum creaverunt. Nunc archaeologi categorias tres terrarum sigillatarum habent:

Terra sigillata Italica, in Arretio facta inter saeculum primum a.C.n. et regnum Tiberii imperatoris.

Terra sigillata Gallica, in Gallia meridionale facta ab anno 20; figlini usui sunt cerae rubidae necnon rufae, venditae per Gallias, Hispaniam et provincias Septentrionales.

Terra sigillata Hispanica, in Tarraconense provincia facta, ab anno 50 ad saeculum tertium vel quartum.

Terra sigillata Africana (vulgo ARS seu African red-slip ware) facta erat in Africa Proconsularis, et fuit inter saecula tertia et septima.

Toreuma

Toreuma (-tis, n.) est ars sculpturalis ubi elementa sculpta ad scaenam solidam eiusdem materiae adiuncta patent. Creare sculpturam toreumate est subicere materiam super planum in abscedentiis formatam sublatam esse. Quod revera fit cum toreuma in plana lapidis lignive superficie secatur imaginem deprimit, ut partes non sculptae sublatae videntur. Haec ars una ex parte aliquantulam abscedentiorum amotionem implicat, quod magni laboris est; altera ex parte, toreuma tergum rei neglegere potest, minusque fragile est, et tutius quam sculptura trium dimensionum est, praesertim in figura stante cuius tali esse possunt loci debiles, praecipue in materia saxosa; in aliis autem materiis, inter quas metallum, argilla, stucco tectorii, opus fictile, et papier-mâché, forma addi vel ex scaena tolli potest, et toreumata monumentalia ex aere facta fundatione fiunt.

Tornus figlinus

Tornus figlinus est machina ab hominibus mota. Tornus constat rotam et axem. Figuli tornos usui sunt fictilia faciendi causa. Inventus fuit tornus primo in Mesopotamia aetate Chalcolithica, ab cultura Ubeidensi et Orchoensi.

Vas deae Ištar

Vas deae Ištar, haud dissimiliter linguis vernacularibus appellata, est vas fictile millennio II a.C.n. ineunte confectum, iuxta Larsa anno 1933 ab archaeologo Andrea Parrot repertum. Deam alatam nudam ostendit, animalibus aquaticis circumdatam, quae communiter Ištar vel Inanna esse censetur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.