Ferrari

Ferrari est celeberrima societas autocinetica Italica, ab Aentio Ferrari creata. Graphea officinas laboratoria maxime Marani Araldini habet, in oppido Provinciae Mutinensis.

Ferrari Werke
Officina Ferrari Marani Araldini sita

Nexus interni

18 Februarii

18 Februarii dies 49ª anni est in Calendario Gregoriano. 316 dies (317 in annis bisextilibus) manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem duodecimum Kalendas Martias, quae a. d. XII Kal. Mar. abbreviatur.

1930

Annus 1930 e serie paginarum brevium de annis.

1930 = MCMXXX. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1930 legas, vide 1930 (numerus).

24 Ianuarii

XXIV Ianuarii, sive 24 Ianuarii dies quartus decimus est anni gregoriani. 341 (CCCXLI) dies (sive 342 (CCCXLII) annis bisextis) manent.

25 Aprilis

25 Aprilis dies 115ª anni est (116ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 250 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem septimum Kalendas Maias, quod a.d.VII Kal. Maias abbreviatur.

4122 Ferrari

4122 Ferrari, olim designationibus 1986 OA et 1954 UN1 agnitus, est asteroides systematis solaris nostri, asteroidibus Cinguli Principalis attributus. Astronomis terrestribus magnitudinem absolutam 12.3 monstrat. Die 28 Iulii 1986 ab Observatorio San Vittore, astronomo apud Observatorium San Vittore versato, repertus est.Rerum orbitalium ratio epochae 4 Ianuarii 2010 constitit. Qua epocha 4122 Ferrari per dies 1494 circa solem movebatur. Axem orbitalem habebat unitatum astronomicarum 2.56 et eccentricitatem 0.05, distans igitur a sole quam minime unitatibus 2.43, quam maxime unitatibus 2.69. Inclinatio orbitalis 13.44° reperiebatur, anomalia media 355.08°.

Aentius Ferrari

Aentius Ferrari (natus Mutinae, die 18 Februarii 1898; mortuus Mutinae, die 14 Augusti 1988) fuit clarus autocinetorum ductor Italicus et conditor Ferrari, celeberrimae societatis autocineticae Italiae.

Andreas Carolus Ferrari

Andreas Carolus Ferrari (natus die 13 Augusti 1850 in Lalatta di Pratopiano apud Parmam, Italia – mortuus est propter cancrum die 2 Februarii 1921 Mediolani) fuit episcopus Guastalla, postea Novi Comi, ab anno 1894 usque ad mortem archiepiscopus Mediolani et cardinalis.

Ariminum

Ariminum (-i, n.) (Italiane: Rimini) est Urbs Italiae et municipium, circiter 147 580 incolarum, in regione Aemilia-Romania situm et caput Provinciae Ariminensis. Urbani Ariminenses appellantur.

Daunia

Daunia (classice) sive Capitanata (Medio Aevo) historica ac geographica regio est, in Italia, in Apulia et in Provincia Fodiana provincia. Daunia ad septentrionem-occidentem cum Molense finit, ad occidentem cum Campania et Lucania, ad meridiem-orientem cum Peucetia finitima est.

Lamborghini

Lamborghini est societas autocineticae in Italia, creata anno 1963 a Ferruccio Lamborghini, qui eam constituit propter litem cum Aentio Ferrari. Nam traditur Ferruccio agricolarum machinas fecisse. Cum olim Ferrari autocinetum emerat, difficultates in illa habebat et ergo quaesivit ex Aentio opem ubi Aentius nondum esset. Aentius Ferrari eum contumelia affecit et dixit eum non posse autocineta ducere.

Ferruccio Lamborghini non se dedit Aentio et statuit se constructurum esse velocius autocinetum. Tum fecit Lamborghini 350GT(CCCL-GT) anno 1963. Postea, Lamborghini construxit Miura, Countach, Diablo, et Murcielago, quae ab omnibus peritis maxime aestimantur. Nunc Lamborghini ad Audi pertinet, et creat velocissima autocineta:

Murcielago LP640, quod habet duodecim-cylindri motorem

Gallardo Superleggera (scilicet Latine: Gallardo levissimum), quod percurrere 190 milia in una hora potest.

Maranum Araldini

Maranum Araldini seu Maranellum (Italiane: Maranello) est Urbs Italiae et municipium, circiter 17 280 incolarum, in Regione Aemilia-Romania et in Provincia Mutinensi situm. Urbani Maranellenses appellantur.

Mutina

Mutina (-ae, f.) (alia nomina: Mutinum, Mutena, Modina, Modona, Motina) (Italiane: Modena) est Urbs Italiae et municipium, circiter 185 150 incolarum, in Regione Aemilia-Romania situm. Modena etiam caput Provinciae Mutinensis est. Urbani Mutinenses (etiam: Modinenses, Motinenses) appellantur.

Naturalis historia (Plinius)

Naturalis historia est solum Gaii Plinii Secundi scriptoris Romani opus hodie servatum. De historia naturali aliisque rebus in triginta septem libris tractat, sic digestis:

cosmologia et geographia

anthropologia, ethnologia et zoologia

botanica et agricultura

medicina et pharmacologia

metallorum natura et metallurgia

pictoribus et historia artium

natura lapidum et origine gemmarum, magia

Osloa

Osloa (Norvegice Oslo), olim Christiania, est urbs circiter 617 242 incolarum, Norvegiae maxima ac caput et eodem tempore una ex huius civitatis undeviginti provinciis. Circiter quarta pars incolarum peregrini sunt. Secundum The Economist, periodicum Anglicum, Asloa est sumptuosissima orbis terrarum urbs.

Pius IV

Pius IV (humili loco natus, Ioannes Angelus Medici Mediolani die 31 Martii 1499 - obiit die 9 Decembris 1565) Papa catholicus, episcopus Romanus a die 25 Decembris 1560 erat.

Pius XI

Pius PP. XI (Decii "Ambrosius Damianus Achilles Ratti" die 31 Maii 1857 natus; Romae die 10 Februarii 1939 mortuus) fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae et episcopus Romanus a die 6 Februarii 1922 usque ad mortem. Sua sententia apostolica fuit "raptim transit."

Saturno contro

Saturno contro (scilicet Latine Saturnus contra) est pellicula anno 2007 edita et a moderatore cinematographico Italo- Turcico Ferzan Özpetek ducta. In hac pellicula hi histriones, agunt:

Petrus Franciscus Favino: Davide

Stephanu Accorsi: Antonio

Margarita Buy: Angelica

Serra Yılmaz: Neval

Aenius Fantastichini: Sergio

Ambra Angiolini: Roberta

Lucas Argentero: Lorenzo

Philippus Timi: Roberto

Michael Angelus Tommaso: Paolo

Lunetta Savino: Minnie

Ludovicus Diberti: Vittorio

Milena Vukotic: Caposala

Isabella Ferrari: Laura

Turenum

Turenum (-i, n.) seu Tranum (-i, n.) (Italiane: Trani) est Urbs Italiae et municipium, circiter 56 220 incolarum, in Regione Apulia situm et caput, cum Barolo et Andria, Provinciae Barolensis-Andriensis-Tranensis. Urbani Tranenses appellantur.

Violetta Ferrari

Violetta Ferrari (natus patre oriundo e Italia in Hódmezővásárhely die 25 Aprilis 1930; Budapestini die 24 Ianuarii 2014 mortua) fuit actrix et cantrix Hungarica.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.