Europa Occidentalis

Europa Occidentalis est regio Europae ad occidentem vergens. Principalis nominis significatio est geographica, sed alia definitio per bellum frigidum (circa 1945–1991) ad describendas crevit civitates cum Unione Europaea Occidentali (1954–2011) consociatas, nunc partes Unionis Europaeae, foederis defensivi anno 1948 inter civitates Europaeas non communisticas per bellum frigidum ictum, contra civitates Bloc Orientalis (vel Pacti Varsoviensis). Civitates culturá et geographiá cum aliis regionibus Europaeis, quae potentiam Sovieticam reiecerunt, per bellum frigidum consociatae usitate comprehenduntur, dum occidentales Bloc Orientalis civitates (Germania Orientali excepta) excluduntur.

Haec pellicula ab astronautis Expeditionis 29 in Statione Spatiali Internationali per transitum super Europam Occidentalem facta est.
Haec pellicula ab astronautis Expeditionis 29 in Statione Spatiali Internationali per transitum ab Europa Occidentali ad Indiam mediam facta est.

Numeri civium Europae Occidentalis

CIA Western-Europe-map2
Europa Occidentalis secundum CIA, Encyclopædia Britannica, Brockhaus Encyclopedia, Encarta Encyclopedia, Columbia Encyclopedia, et BBC.

Numeri civium civitatum, quae usitate Europa Occidentalis inter secundum bellum mundanum et casum communismi in Europa appellantur infra videntur.[1]

Civitas Numerus
(2011 est.)
Numerus
(2000 est.)
Auctus Mutatio percentum Caput
Austria 8 414 638 8 002 186 412 452 4.90% Vindobona
Belgium 11 007 020 10 296 350 710 670 6.45% Bruxellae
Dania 5 564 219 5 330 020 234 019 4.20% Hafnia
Finnia 5 388 417 5 167 486 220 931 4.10% Helsinki
Francia 65 821 885 60 537 977 5 283 908 8.02% Lutetia
Germania 81 799 600 82 163 475 –363 875 –0.44% Berolinum
Graecia 10 787 690 10 964 020 –176 330 –1.63% Athenae
Islandia 318 452 279 049 39 403 12.37% Reykjavík
Hibernia 4 581 269 3 777 763 803 506 17.53% Dublinum
Italia 60 681 514 56 923 524 3 757 990 6.19% Roma
Luxemburgum 511 840 433 600 78 240 15.28% Luxemburgum
Nederlandia 16 699 600 15 863 950 835 650 5.00% Amstelodamum
Norvegia 4 989 300 4 478 497 510 803 10.23% Oslo
Portugallia 10 647 763 10 195 014 452 749 4.25% Olisipo
Hispania 46 030 109 40 049 708 5 980 401 13.00% Matritum
Suecia 9 415 570 8 861 426 554 144 5.88% Stockholmia
Helvetia 7 866 500 7 162 444 704 056 8.95% Berna
Britanniarum Regnum 62 262 000 58 785 246 3 476 754 5.58% Londinium
Summa 412 787 386 389 273 735 23 513 651 5.70%

Nexus interni

Notae

  1. "Europe, Geographical and Political: National Geographic Style Manual". Stylemanual.ngs.org. 1 Novembris 1993 .

Bibliographia

  • Bartlett, Robert. The Making of Europe. ISBN 0-14-015409-4.
  • Bicheno, Hugh. Crescent and Cross. ISBN 1-84212-753-5.
  • Rowley, Trevor. The Normans. ISBN 0-7524-2881-0.
  • McLynn, Frank. 1066: The Year of the Three Battles. ISBN 0-7126-6672-9.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Europam Occidentalem spectant.
Andorra

Principatus Andorrae (Catalaunice: principat d'Andorra) seu breviter Andorra est parvus Europaeus principatus in Pyrenaeis situs, cum Francia Hispaniaque finitimus. Non exercitum habet; ergo defensio sua est civitatum vicinarum potestas.

Anglia

Anglia (Anglice: England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni pars.

Britannia Maior

Britannia Maior, sive Britannia Magna, seu simpliciter Britannia (sic a Romanis antiquis dicta), antiquitus Albion, inter Insulas Britannicas est maxima quae ad occasum Maris Germanici et in septentrione mari Britannico iacet. Hodie maior Regni Britanniarum pars hic invenitur, in tres regiones divisa: Angliam monarchiam, Cambriam principatum, Scotiam monarchiam.

Cambria

Cambria sive Wallia (Cambrice: Cymru; Anglice: Wales), est patria in Britannia Maiore. Incolae generaliter Cambrenses vocantur. Linguae praecipuae sunt Cambrica et Anglica. Caput est Cardiffa, ubi aedificium Senatus (Cambrice: Senedd; Anglice: National Assembly building) stat. Senatus Cambriae parlamentum devolutum Cambriae est, et singulis quaternis annis, populi Cambriae senatores eligunt.

Europa Septentrionalis

Europa Septentrionalis est septentrionalis Europae pars.

== Nexus interni ==

Europa Meridiana

Europa Occidentalis

Europa Media

Europa Orientalis

Scandinavia

Germania

Germania, publice Res publica foederata Germaniae (Theodisce Deutschland et Bundesrepublik Deutschland), est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 80.3 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur.

Gibraltaria

Gibraltaria seu mons Calpe est territorium transmarinum Britannicum in fine meridiano Paeninsulae Ibericae situm. Area est 2.6 milia quadrata, finesque cum Hispania partitur. Calpe seu rupes Gibraltarensis est maior territorii proprietas geographica, antiquitate una ex columnis Herculis. Ad radices montis patet regio urbana uberrimae multitudinis, ubi plus quam 30 000 Gibraltariani et cives aliarum civitatum habitant. Sententiola territorialis est Nulli Expugnabilis Hosti.

Vires Anglo-Nederlandicae Gibraltariam per Bellum de successione Hispanica pro Habsburgensi regni petitore anno 1704 ceperunt. Territorium deinde Regno Britannico per pacem Traiecti ad Rhenum anno 1713 perpetuo concessum est. Secundo bello mundano, territorum erat Regiae Classis portus magni momenti, cum aditum et exitum maris Mediterranei contineret, fretum solum tredecim milia latum. Oeconomia Gibraltarensis hodie periegese, alea interretiali, ministeriis pecuniariis, et transportatione oneris fundatur.

Helvetia

Helvetia, sive Confoederatio Helvetica, est respublica foederalis, quae in pagis vel cantonibus sex et viginti consistit. Civitas Helvetia in continente Europa sita est, ubi Germaniam a septentrione, Franciam ab occidente, Italiam a meridie, denique Austriam et Lichtensteinum ab oriente attingit. Sedes auctoritatum foederalium est Berna urbs.

Iura iugum montis etiam in Helvetia est. In Alpibus Helveticis fontes inveniuntur, ex quibus Rhenus et Rhodanus profluunt. Urbs maxima est Turicum, dein Genava.

Cantones omnes lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent, Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Nationes Unitae participare decrevit per comitiam.

Hibernia

Hibernia (Hibernice Éire [ˈeːɾʲə]) est insula in Oceano Atlantico sita, magnitudine insularum Britannicarum altera, hodie inter duas civitates divisa, scilicet:

Hibernia, civitas sui iuris, capite Eblana

Hibernia Septentrionalis, provincia Regni Britanniarum, capite Belfasto.

Hibernia (res publica)

Hibernia est insula (a litore occidentali Europae non longe remota) et res publica, quae quinque e sex partibus huius insulae obtinet (Hibernice Poblacht na hÉireann, Anglice Republic of Ireland; in lingua Latina recentiore interdum Irlandia). Linguae publicae sunt Hibernica et Anglica.

Hibernia Septentrionalis

Hibernia Septentrionalis (Anglice: Northern Ireland, Hibernice: Tuaisceart Éireann) est provincia Regni Britanniarum in insula Hibernia sita. Caput est Belfastium et dux gubernationis est Petrus Robinson; ille est dux factionis civilis qui appellatur Factio Unionistarum Democratica. Successit Reverendum Ioannem Paisley, qui se magistratu Iunio 2008 abdicavit. Proconsul est Martinus McGuinness. Ille est membrum factionis civilis Sinn Fein ('Nos Ipsi'), olim dux Exercitus Republicani Hibernici. Comitia Hiberniae Septentrionalis sunt parlamentum devolutum Hiberniae Septentrionalis.

Nomen Latinum "Hibernia Septentrionalis" iam saeculo XVII usitatum est, sed aut ad omnes partes boreales insulae Hiberniae denotandas aut partem borealem insulae maioris adiacentis (in quam temporibus antiquis Hiberni migraverant).Hibernia Septentrionalis pars maxima constituit provinciae traditionalis Ultoniae.

Hispania

Hispania (Hispanice: España) sive Regnum Hispaniae (Hispanice: Reino de España) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est 46 733 038.

Islandia

Islandia (Islandice: Ísland, 'terra gelida', vel Lýðveldið Ísland, IPA [ˈliðvɛltɪð ˈislant], 'res publica terrae gelidae') seu Terra glacialis sive Snelandia est insula et civitas in Oceano Atlantico inter Groenlandiam, Norvegiam, Scotiam, Insulas Faroenses, et Hiberniam sita.

Lichtenstenum

Principatus Lichtensteni (Theodisce: Fürstentum Liechtenstein) est civitas in Europa Occidentali sita. Princeps eius Ioannes-Adam II (Hans-Adam II) nominatur. Terra Lichtensteni ad Austriam ac Helvetiam est, qua de causa moneta sua Francus est. Lingua publica est Theodisca.

Lichtenstenum est una minimarum civitatum Europae. Hanc terram fere 37 000 homines habitant (anno 2014). Lichtensteno undecim communia sunt: Balzers, Eschen, Gamprin, Mauren, Planken, Ruggell, Schaan, Schellenberg, Triesen, Triesenberg et Vaduz. In commune Triesenberg est etiam statio nartationis Malbun.

Lichtenstenum ad Unionem Europaeam non pertinet, sed Spatio oeconomico Europaeo pars est huius communis mercati.

Luxemburgum

Luxemburgum est civitas sui iuris in Europa Occidentali sita, quae terrarum Unioni Europaeae sociatarum secundum Melitam est minima, a solis occasu Belgicam, a meridie Franciam, ab ortu denique solis Germaniam spectat. Continet silvam Arduennam, fluvios autem Mosellam, Suram, Alisontiam, Uram. Res Esperanticas curat diligenter Associatio Esperantica Luxemburgensis.

Nederlandia

Nederlandia (-ae, f.), sive Batavia (Batavice Nederland ; Frisice Nederlân), est civitas sui iuris in Europa Septentrio-Occidentali sita et maxima Regni Nederlandensis pars. Civitas est monarchia parlamentaria, Gulielmo Alexandro rege. Terrae Nederlandenses Mare Germanicum ad septentrionalem occidentemque, Belgium ad meridiem, et Germaniam ad orientem adiacent, et Daniam, Norvegiam, et Britanniarum Regnum trans mare. Caput regni Amstelodamum et sedes administrationis Haga est.

Principatus Monoeci

Principatus Monoeci (Francogallice: Principauté de Monaco [prɛ̃.si.po.te.d(ə).mɔ.na'ko]; Monoecense: Principatu de Múnegu; Italice: Principato di Monaco; Occitanice: Principat de Mónegue) est parva princeps urbs-civitas europaea, in Maris litore Francogallico interni sita. Civitatis fines terrestres a Francogallis cinguntur atque ad orientem undecim tantum passuum ab Italicorum finibus siti sunt. Monoecus (urbs) caput est, urbs maxima Mons Caroli.

Scotia

Scotia (Anglice Scotland ; Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit. Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit. Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt.

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

Saltus Scotiae (Anglice Highlands), in partibus septentrionalibus

Planities, in media parte

Summus Mons (Uplands), in regione meridianaIn planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

Tetrarchia

Tetrarchia (e verbis Graeca, τετρα 'quattuor' + αρχη 'imperium, regnum, administratio') est forma administrationis iam in Graecia antiqua nota quae ex divisione terrarum regni aut Imperii in quattuor partes constabat.

Tetrarchae fuerunt in Galatia et in Palaestina antiqua antequam provinciae Imperii Romani fierent, sed iam a Romanis plerumque instituti.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.