Euro

Euro () est moneta zonae euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Ioannes Claudius Juncker, pristinus primus minister Luxemburgi, ab anno 2005 usque ad annum 2013 fuit praeses gregis euronis. Die 21 Ianuarii 2013 Jeroen Dijsselbloem Batavus praeses electus est.

Euro symbol
Euronis signum.
Euro coins and banknotes
Nummi et chartae argentariae euronis.

De vocabulo Latino

Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.[1][2][3] vel euronus, -i[4][5] vel etiam euro, -us sicut declinatione quarta nominorum Graecorum[6]

Regulae Unionis Europaeae de declinatione vocis euro variant inter linguas et instituta; e.g. vox est indeclinabilis in lingua Anglica secundum Commissionem sed non semper secundum Consilium ac usitate declinatur sicut "město" in lingua Bohemica (vide vocem "euro" in datorum repositorio terminologico Unionis Europaeae). Hispani autem et Lusitani et Francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis vocabulum indeclinabile est.

In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur ευρώ.

Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria, litteris cyrillicis scribitur: евро.

De historia

Euronis terrae

Eurozone main map
Terrae caeruleae Berolinenses (ab anno 2002) et caeruleae sunt Unionis Europaeae civitates ubi nunc euro rite adhibetur.

Nexus interni

Fontes

Notae

  1. Conspectus rerum Latinus 11/2006 - VERONA IV – CONVENTUS DE TUTO COMMEATU DIEBUS 3-4 M. NOVEMBRIS
  2. Glossarium Anglico-Latin Gualterii Redmond
  3. Colloquia Iuliana ab Nicolao Canussio
  4. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti.
  5. Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae
  6. Sicut echo

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad euronem spectant.
  • [2] Ioannis Pauli Agricolae Professoris Iuris civilis in Studiorum Universitate Saravipontana oratiuncula DE EVRONE.
  • Euro (Chartae argentariae) (Lingua Theodisca) (Lingua Anglica)

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.