Endemismus

Endemismus est oecologicus singularitatis status in proprio loco geographico, sicut separata insula, habitatione, civitate, vel alia regione definita. Esse cuique loco regionive endemicum significat organismum non inveniri nisi in illa orbis terrarum parte, et nusquam alibi. Exempli gratia, multae Lemuriformium species sunt insulae Madagascariae endemici. Variabilia physica, climatica, et biologica ad endemismum adiuvare possunt. Exempli gratia, avis Anthobaphes violacea est in fynbos endemica—quod significat eam solum in vegetatione fynbos Africae Australiae meridio-occidentalis habitat.

Sunt duo endemismi genera: palaeoendemismus et neoendemismus. Notio opposita est cosmopolitanismus, vel distributio cosmopolita.

Genera speciesve endemicae saepissime se in insulis propter eorum solitudinem geographicam evolvuntur. Ergo endemismus est quotidianus in archipelagis remotis, sicut Havaiis, Galapagenses, et Socotra. Endemismus etiam in remotis regionibus continentalibus crescere potest, sicut alta terra Aethiopica, et in magnis aquae corporibus, sicut Lacus Baikal.

Organismi endemici facile fieri possunt periclitati vel exstincti ob habitationem circumscriptam et vulnerabilitatem industriarum hominum, inter quas introductio organismorum novorum.

Saeculo septimo decimo ineunte, fuerunt in Bermuda permulta decies centena milia Pterodromatum cahow et Juniperarum bermudianarum. Saeculo autem exeunte, pterodromata habita sunt exstincta; juniperi quoque paene exstincti saeculo vicensimo ab adventu parasiti factae sunt. Hodie, pterodromata et juniperi sunt rarissimae, sicut aliae species Bermudae endemicae vel natae.

Organismi endemici non sunt idem qui organismi vernaculi; species alio loco vernacula etiam sit alio loco vernacula. Species introducta, etiam species naturalizata vel exotica appellata, est organismus qui cuidam loco regionive non est vernaculus.

Orange-breasted Sunbird (Nectarinia violacea)
Nectarinia violacea solum in vegetatione fynbos Africae Australis invenitur.

Ecoregiones maximo cum endemismo

Secundum World Wildlife Fund, oecoregionibus sequentibus est maxima plantarum endemicarum proportio (nomina Anglica:

Nexus interni

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!
Distributio cosmopolita

Distributio cosmopolita in biogeographia est proprietas taxi cuius distributio trans omnem vel plurimum telluris in habitatione propria extenditur. Exempli gratia, Orcinus orca familiae Delphinidarum distributionem cosmopolitam habet, quae per omnes telluris oceanos extenditur. Nomen etiam nonnullis morbis adhiberi potest. Inter alia exempla sunt homines, Parmelia sulcata species lichenis, et Mytilus genus molluscorum. Distributio cosmopolita multa tolerationum circumiectus genera, vel rapidam dissipationem biologicam contra tempus ab evolutione requisitum, significare potest.

Diversitas biologica

Diversitas biologica est quantitas variorum vitae generum in quodam oecosystemate vel planeta, mensura salutis oecosystematum. Vita in Tellure huius aetatis milliones multos disiunctarum biologicarum specierum cohibet.

Diversitas biologica per Tellurem uniformis non est. In habitationibus terrestribus, cum regiones tropicae, verbi gratia, plerumque sint divites, regiones polares minus vitam sustinent.

Ad diversitatem biologiam protegendam, Conventio de Diversitate Biologica decreta est anno 1992 et Dies internationalis diversitatis biologicae anno 1993.

Habitatio

Habitatio est regio oecologica vel ambitalis? quam certa animalium, plantarum, vel aliorum organismorum species habitat. Ea est circumiectus naturalis quo organismus crescit, vel circumiectus physicus qui copiam speciei circumdans movet, et quo species utitur.

Kilimandiarus

Kilimandiarus mons (vulgo Kilimanjaro) cum tribus conis vulcanicis (Kibo, Mawenzi, Shira), est compositus mons ignifer quietus in Tanzania septentrio-orientali et mons altissimus in Africa, apud Apicem Uhuru 5895 m altus. Kilimandiarus est unus ex altissimis mundi montibus singularibus (Anglice: freestanding), ad 4600 m supra basin altus.

Origo significatioque nominis sunt incertae. Nomen putatur coniunctio vocum Suahiliensis kilima 'mons' et Kichagga njaro 'album'; ergo nomen erit 'Mons Albus'. Nomen additum kibo in Kichagga 'maculatus' significat, et ad saxa super nives visa spectat. Vox Swahili uhuru 'libertas' est nomen monti datum ut memoretur libertas Tanzaniae, a Britanniarum Regno anno 1961 recepta.

Murcianum

Murcianum seu Mavitania (Hispanice: región de Murcia) est communitas autonoma Hispanica, cuius maior pars ad historicum territorium Regni Murciani (e provincialibus saeculi XIX divisionibus territoria deducta sunt) correspondet, formata ex occupatione Christiana et hoc Regno colonizato a Catalaunis, Castellanis atque Aragoniensibus praesertim et coronarum Aragoniae (saeculo XIII) ac Castellae (e saeculo XIII usque ad Civitatis Hispanicae apparitionem) historica pars. Hiberiae Austroriente, inter Vandalitiam ac Communitatem Valentianam et inter litus Mediterraneum ac Castellam-Manicam, sita. Eius caput urbs Murcia sive Murtia sive Vergilia (Hispanice; Murcia et Valentiane; Múrcia) est et aliae praecipuae urbes Carthago Nova sive Carthago Spartaria sive Carthagenna (Hispanice et Valentiane; Cartagena) et Eliocrata sive Eliocroca (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca) sunt. Antique et historice provinciae Albasitensis pars ad hanc regionem pertinebat, quoad anno 1833 regio in provincias duas divisa sit, anno 1982 ingrediens velut pars in autonomiam Manicensem.

Paene tertia pars totius numeri incolarum in Murcia in eius capite vivunt et regio maxima fructuum, holerum atque florum productoria in Europa est. Sunt praecipua vineta prope municipia Bullas (Hispanice; Bullas et Valentiane; Bulles), Ieclam (Hispanice; Yecla et Valentiane; Iecla) et Gemellas (Hispanice; Jumilla et Valentiane; Jumella). Eius territorium calidum, aridum est, sed eius agricultura traditionaliter irrigationis est. Aquae comparatio a flumine Tadere (Hispanice et Valentiane; Segura) originem trahit. Regionis cacumen est mons Episcopi (Hispanice; Los Obispos et Valentiane; Els Bisbes), 2 015 metra altus.

Species introducta

Species introducta, vel aliena, exotica, non indigena, vel non endemica, vel simpliciter introductio, est species extra suum spatium vernaculum crescens, quae ibi per actionem humanam advenit, aut considerate aut fortuite. Nonnullae species introductae oecosystema laedunt in quod introductae sunt; aliae autem sine ullo effectu noxio sunt, et revera novae oecosystemati prodesse possunt. Aliquando casus beneficii aut detrimenti iam diu ignotus manet, exempli gratia in Nova Zelandia. Index specierum introductarum alibi daturus est.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.